Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Prōdeambulātiō
Prōdeambulātiō — In hortōs
Persōnae:
Franciscus, Hermanus
Franciscus, Hermanus
PRŌDEAMBULĀTIŌ.
PERSŌNAE. Franciscus & Hermanus.
Hermanus
Lubetne deambulāre mi Francisce? nihil enim hoc coelo amoenius, nihil blandius. Invītat mīra coelī serēnitās, & nūllī spīrant ventī. Age, datur modo fruāmur dum licet, nōn semper erit aestās: nesciās quando eius sit potestās posthāc tibi.
Franciscus
Equidem nōn recūsō mi Lochorstī, iam diū enim nōn aeque sūdum fuit. Vērum obeundum est mihi negōcium, quod simul atque cōnfēcerō, cōnfēcerō autem quam prīmum, ībō tēcum ūnà. Expecta amābō tantisper dum redeam à negōciō, quod cūrāre iussus sum. Nuncium obīre mē iussit pater; tantisper modo expectēs velim.
Hermanus
Fīet. Propera modo, mātūrā reditum. Vidē nē cessēs. Propera quaesō quantum potes, hic tē operiar.
Franciscus
Properābō quantum licēbit, nē abeās longius, nē discesseris prius quam ad tē redeam.
Hermanus
Nōn faciam, ūsque manēbō.
Franciscus
Iam ad tē revertar, mox reditūrus. Continuō hic erō.
Hermanus
Ita quaesō.
Franciscus
Sum vērus?
Hermanus
Laudō tē. Amō tē, & nōn neglēxisse habeō grātiam, facis ut tē decet. Bene facis. Eāmus nunc.
Franciscus
Dūcendus comes ūnus & alter.
Hermanus
Melius est, ut duo sōlī eāmus.
Franciscus
Sed sōlis aestus est submolestus.
Hermanus
Quīnam igitur locus placet?
Franciscus
In hortulīs nostrīs. Est enim is sub hoc diēī tempus & opācus & frīgidiusculus.
Hermanus
Sānē ut dīcis. Etenim est in eō locō & graminum smaragdinus viror, & blandissimus flōsculōrum ac frondium aspectus. Quid dīcam volucrēs amoenissimās suprāque aethera mulcentēs cantū? quid arborum rāmīs īnspīrantēs aurās? quid dulce interlābentis rīvulī murmur? quid ipsam longē prospiciendī lībertātem? Dēnique nūllum in vītā vīdī meliōrem, meā sententiā. Eāmus.
Franciscus
Ubi vīs, nōn moror, per mē nūlla est mora.
Aspice curvātōs pōmōrum pondere rāmōs,
Ut sua quod peperit vix ferat arbor onus.
Hermanus
Videō mīram amoenitātem. Ut hic suāviter virent omnia. Digna profectō Mūsīs sēdes, in hoc locō cui possit obrēpere taedium? nihil hic est nōn amoenissimum, nihil nōn voluptātis plēnum. Quàm laetō grāmine prātum viret vernantissimum? quàm blanda stēllantium flōrum varietāte pictā nitent grāmina? quanta colōrum grātia iūcundissimōrum? hinc rosīs formōsē rubentibus, hinc niveīs līliīs placidē candentibus, hinc purpureīs violīs blandē arrīdentibus, hinc fulvīs thymīs suāve spīrantibus. Breviter, vix arbitror vel Thessala Tempē, vel Pestī vernantis hortōs, cum hīs cōnferendōs.
Franciscus
Imò nē Hesperidum quidem? Quīn —
Sī mihi Nausicaē patriōs concēderet hortōs,
Alcinoō possem dīcere, mālō meōs.
Equidem dum hic sum, in īnsulīs fortūnātīs mihi esse videor.
Hermanus
Hic vel ipsa trīstitia posset hilarescere.
Franciscus
Imò ipsa senecta repūbescere, adeō vernant ac rīdent omnia.
Hermanus
Vel rosētum illud quàm adblandītur, ut sī ipsīus almae Veneris sit manibus cōnsitum, nōn possit magis.
Sīc miscēns laetē ⟦pūniantēs⟧ candidīs,
Ut lacteum sī ⟦murriā⟧ iungās ebur.
Et mē Hercule, quantum suspicor, ab illīs propāgātum est rosīs, unde ea in fōrmae olim certāmen itūra sertum sibi ⟦conānnāvit⟧.
Franciscus
Dīc mihi per Grātiās Hermane, quodnam istud sertum est?
Hermanus
Angelus ille Politiānus quōdam miscellāneōrum suōrum locō, ita super istō Veneris sertō lūsitat, quī quoniam vehementer legentī mihi arrīdēbat, ēdidī, & audīre operaepretium est, sīcut habētur. Quō tempore iūdicem deābus pāstōrem fābula dedit, male habēbat Iūnōnem, male Minervam quoque, aestus ille Veneris, in quō amābilitās, in quō etiam Cupīdō est. Ita ventūrās prius in certāmen negābant quam ubi à sē Venus medicāmentum foret āmōlīta, sīc enim angulum illud appellābant. Atquī nē vōs quidem, Venus aiēbat, lēnōciniīs ūsae? tū diadēma aureum crīnibus, tū galeam similiter auream geris vertice. Sed enim fūcōs istōs habēre per mē vōbīs licet, liceat modo per vōs ōrnātum comptumque mihi alium ⟦assāre⟧ angulī vice. Sīc mōrem deābus gerēs, īre ad Scamandrum pergit, lēctūra flōrēs, quā sē prātum sub rīpā explicābat herbidum. Simul aquulae ipsae blandae perspicuaeque suberant, & ad lavandum illicēs, lōta ibi dea, statim quā causā vēnerat ōrnātum quaerēbat sibi. Tum nesciō quī mīrē suāvis aspīrāre odor vīsus. Iam līlia, iam violās lēgerat dea, quum tamen odor ille, magis interim magisque blandiēbātur. Pergit aurae fragrantis vestīgia subsequī, videt rosam, vīsamque nāribus admovet, & esse hanc suāve olentiae illīus mātrem cognoscit. Ibi flōrēs aspernāta cēterōs, abicit humī, tantummodo rosīs corōnāta recipit sē ad Īdam denuō: nec autem placuit Venerī flōs, quī flōrī Venus conciliāre grātiam vīsa, deōque cōnfestim, Iūnō Minervaque victae, ut nē ipsae quidem pāstōris expectārint cālculum, sed accurrentēs utraeque sertum crīnibus dētrāxerint flōremque, deō salūtātae ipsum, rursum Veneris capitī reposuerint.
Franciscus
Festīva sānē ac luculenta narrātiō, & cum ipsā reī amoenitāte dēcertāns, nec mihi temperō quīn, sī tibi nōn sit ingrātum, viderim Crocī nostrī phaleātum reditum.
Hermanus
Quaesō quodnam?
Franciscus
Quō is prō suā ergā mē benevolentiā, nūper admodum ad sacra Mūsārum familiāriter mē inhortātus est. Id quāle sit tūte exīstimātō, mē certē vehementer dēlectāvit.
Hermanus
Audīre gestiō.
Franciscus
Imusne sessum? defessus iam sum ambulandō.
Hermanus
Ubi lubet.
Franciscus
Cōnsīdāmus huc in herbā.
Hermanus
Imò hic in umbrā recubēmus potius. Propter aquam, rīpāque aestus ⟦ūvidante⟧ levēmus. Sī vidētur, hic ubi errātica palmitum flexūs pellūcidam nōbīs porticum, & frondōsa contrā aestus iniūriam umbrācula texunt.
Franciscus
Maximē, hic iuxtā croceīs blandientēs flōribus aurās.
Hermanus
Nunc recitā obsecrō.
Franciscus
Imò ego tē Hercle obsecrō ut audiās.
Phoebō grāte nimisque chāre ephēbe,
Tē ⟦inge⟧, laurigerī comes senātus,
Sōlae dēliciae cui Camoenae,
Sōlus dēliciaeque quī Camoenīs,
Fēlīx ô nimis, & nimis beātus,
Aequāleis facile ūnus inter omnēs,
Cui fātō meliōre, cēterārum
Secūrō libeat liceatque rērum,
Aevī flōre virentis & sub ipsō,
Impallescere litterīs honestīs.
Immortāle decus parātur unde,
Doctārumque hederae quibus beātae
Surgunt praemia frontium, tuō quā
Iam nectunt capitī novem sorōrēs,
Laurōs Cynthius implicat virentēs,
Iam plēnis tibi līlia, en, quasillīs
Legunt candida Grātiae decentēs,
Et miscet roseōs Venus honōrēs,
Nāias Castalios prōpīnat haustūs.
Mīrentur sine Tantalī talenta,
Quīs mēns laeva aliī, indicāsque gemmās,
Nec nōn dēliciās supīniōrēs.
Temporāria cuncta sunt: at illa,
Contrā aeterna: tuumque nōmen olim
Ferent aethereās adusque nūbēs.
Hermanus
Suāve profectō & amīcum carmen, per quam cupiō mihi dēscrībere.
Franciscus
Licet.
Hermanus
Euge mi Francisce, macte virtūte atque istā industriā. Libet nunc tibi Cremōnēnsis poētae verbīs applaudere.
Iam tē Pierides summā en dē rūpe propinquum
Vōce vocant viridīque ostentant fronde corōnam,
Victōrī atque animō stimulōs hortātibus addunt,
Iamque rosās calathīs spargunt per nūbila plēnīs.
Dēsuper & flōrum placidō tē plūrima nimbō
Tempestās operit grātumque effūsus odōrem
Ambrosiae liquor aspīrat dīvīna voluptās.
Franciscus
Nec istī sānē versūs parum suāvēs sunt. Equidem hanc cōnfābulātiōnem mihi sēriō grātulor.
Hermanus
Et ipse item mihi. Nec parum iūvit sessiō haec multō iūcundissima, quā tōta mihi vīta nihil vīsum est iūcundius.
Franciscus
Vellem hoc esset studēre, equidem strēnuē mūnus administrāre meum, nunquam committerem ut postrēmās ferrem.
Hermanus
Ita crēdō, tēcum sentiō, assentior tibi. At quur nōn intereā studiō quoque locus esse possit? quid vetat interim & studēre, allātō festīvō quōpiam & nōn ineleganti libellō, sī quandō posthāc huiusmodi prōdeambulātiō cordī erit.
Franciscus
Isthuc vērō perplacet, bene putās, rectē dīcis, probē monēs, vellem hercle factum, pulchrē dīcis atque ita faciāmus, libet istīus reī perīculum facere ut prīmum licēbit. Dixtī pulchrē, nunquam vīdī melius cōnsilium darī, facere certum est, cōnsilium est, ita facere.
Hermanus
Ubi tū volēs, ubi tempus tibi erit, cum ōtium tibi fuerit, nunquid fās est hic dēcerpere quod meum auferam?
Franciscus
Quidnī? An Tantalī hōs esse hortōs crēdis? nē parce, sī quid arrīdet. Sunt pōma omnis generis sīve īnsitīva velīs sīve satīva sīve mītia sīve acidula sīve mustea sīve sērōtina, ūnā praecocia hybernaque tempestīva iam nōn sunt. Sunt māla melimēla, petisia, orbiculāta, orthomastica, pulmonea, sanguinea, sērica, persica. Sunt pira librālia, crustumina, falerna, venerea, pōpōniāna, dolabelliāna, sessilia, voconia, ampullācea, purpurea, onychina, favonia, nabordearia, autumnālia. Tum nova hōrum genera aut certē latīnīs suīs vōcābus nōbīs incognita. Sunt prūna cērea, candicantia, līventia, nigra, rubella, purpurea, versicolōria, nudiprūna, damascēna: nam asinīna & populāria hic nē quaerās. Sunt mespila, mōra, corna, cērasia, tum rubra, tum nigra adeō tenera ut gestātum vix tolerent. Tum nucēs iuglandēs, basilicae, avellānae, castaneae.
Hermanus
Ain' tū? omnia haec?
Franciscus
Et quidem lēctissima, plānēque
Quālia perpetuus Phaeacum autumnus habēbat.
Hermanus
Tanta omnium est ēlegantia, tanta varietās ut quid cui praeferam, nesciam.
Franciscus
En
Māla tibi quōrum sōlō pascāris odōre,
Crēdere quae possīs surrepta sorōribus Āfrīs.
Sed quō nunc properās?
Hermanus
Domum.
Franciscus
Nempe ad librōs.
Hermanus
Scilicet.
Franciscus
Nae tū mihi probē Pliniānum illud meminisse vidēris. Omne perīre tempus quod studiō nōn impertiās.
Hermanus
Nōn iniūria.
Franciscus
Sapienter vītam īnstituistī, nihil enim praeclārius quàm bonās hōrās bene collocāre. Quid enim perdis, dum tempus perdis nisi vītam? At vīta quid esse potest chārius? Hinc memorābilis illa vōx Titī, iūre ab optimō quōque laudāta: Amīcī diem perdidī.
Hermanus
Et rectē, & vērum dīcis, vēra praedīcis, ac proinde mīrārī subit istōrum male feriātōrum, quae maxima turba est, īnsāniam dīcam an incōgitantiam, quī in tantā aetātis fugācitāte ōtiōsīs ⟦ne diam⟧ scurrilibus fābulīs, comessātiōnibus, compotātiōnibus, chartīs, āleā, dēnique somnō, tempus pulcherrimum immortālis dei mūnus turpiter cōnsūmunt.
Franciscus
Vērum quid faciās illīs? iubeās miserōs esse libenter.
NŌTAE (margin, fruit catalogue — printed glosses):
Tantalī hortī] in Tertulliānō.
Mustea] à celeritāte mītēscendī.
Melimēla] à sapōre melleō.
Petisia] sīve, ut alibi inveniō, petitia, parva grātissimī sapōris.
Orbiculāta] ex figūrā orbis in rotunditātem circumāctī.
Orthomastica] à mammārum effigiē.
Pulmonea] stolidē tumentia.
Sanguinea & sērica] à colōre.
Persica] nōta.
Librālia] magna.
Crustumina] grātissima cūnctīs.
Falerna] à pōtū, quòd tanta vīs succī abundat.
Venerea] incertae sunt orīginis.
Pōpōniāna] cognōmine māmōsa.
Dolabelliāna] longissimī pediculī.
Sessilia] brevissimī.
Voconia] viridia oblongaque.
Ampullācea] prōminente collō.
Purpurea & onychina] à colōre.
Favoniāna] rubra, paulō ⟦superba⟧, māiōra. ⟦margin tail garbled: "Sunt autem ⟦superba⟧ quae & prīmō adventū Hordea[ria]…"⟧
Hordearia] à commūtātū frūgis eius.
Autumnālia] acidulō sapōre iūcunda.
Cerea, candicantia, &c.] à colōre.
Nuciprūna] īnsita nucī.
Damascēna] nōta.
Asinīna] à vīlitāte.
Populāria] vulgāria.