Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Christiānus et Iacobus

Peregrē absentes

Persōnae:
Christiānus, Iacobus
CHRISTIĀNUS ET IACOBUS.
Christiānus
Salvē Iacobe.
Iacobus
Hem Christiāne salvē, haud aspexeram tē, nōn tē praevīderam, quō is?
Christiānus
Eō ut vīsam sī Arnoldus domī est, sed quid tū hic?
Iacobus
Egōne? sedeō.
Christiānus
Videō, sed quā dē causā.
Iacobus
Andream opperior sodālem nostrum, is abiit emptum māla: atque odiōsē cessat.
Christiānus
Metuō nē frustrā iverit.
Iacobus
Quur quaesō?
Christiānus
Quia redībit inānis.
Iacobus
Unde id scīs? unde istud coniectās?
Christiānus
Nihil est istōrum quod edī possit, quod dēlectāre queat. Sed concēdāmus intro atque expectēmus dum redit, vīsne intereā domī opperiāmur potius quàm hic ante ostium?
Iacobus
Sānē quidem, melius est, peraccipiō. Estne quis intus cum patre?
Christiānus
Nē musca quidem, accēde intro.
Iacobus
Estne pater domī?
Christiānus
Nōn est, iam trēs ferē hebdomadas, ad diēs vīgintī, diēs circiter duodēvīgintī abfuit oppidō. Ex urbe abest.
Iacobus
Quōnam profectus?
Christiānus
Antverpiam.
Iacobus
Ad mercātum?
Christiānus
Scilicet, etiam, vērum, sīc habet, ita est. Tum eādem opera Dīvō Hadriānō vōtum solūtūrus est. Vīsit Dīvum Pancratium vōtī solvendī grātiā.
Iacobus
Propediem reditūrus?
Christiānus
Arbitror, nōn certum sciō.
Iacobus
Quoad expectātis eum? quam mox expectātur adfutūrus?
Christiānus
Perhendiē, intrā trīduum aut ad summum quatrīduum, tertiō ab hinc diē, diē Saturnī proximō, sub diem festum, diē septimī, ut dīcam antīquē, ut ita dīcam, sī sīc loquī licet, sī licet dīcere, crās aderit spērō.
Iacobus
Quid frāter rērum gerit?
Christiānus
Gedānum petiit.
Iacobus
Ain' vērō?
Christiānus
Sīc est, quid mīrāre? quid isthuc tibi mīrum est? Istud tibi tam novum vidētur?
Iacobus
Admodum, quam prīdem?
Christiānus
Iam diū, abhinc sēsquimensem, ante mensem unum & alterum. Iam trēs ferē mensēs sunt.
Iacobus
Quid illuc?
Christiānus
Ut artem mercātōriam discat, ut mercātūrae studeat.
Iacobus
Quī quaesō tam citō?
Christiānus
Quur nōn potius hodiē quàm crās? praesertim hoc rērum statū, ut nunc sunt mōrēs, adeō rēs rediit, in eum iam rēs rediit locum, factiōne istōrum quibus summa īnfima videntur.
Iacobus
Quod ego nunquam crēdidī fore, ut hoc ille in animum posset indūcere. Ecquas ab eō accēpistī litterās, intereā dum abfuit?
Christiānus
Nē pīlum quidem, nē tantulum quidem, neque magnum neque parvum, ūnās duntaxat.
Iacobus
Quandō?
Christiānus
Haud dūdum, nōn ita prīdem, nūper admodum.
Iacobus
Rectēne valet?
Christiānus
Nōn fēcit mē dē valētūdine certiōrem, vērum quī litterās reddidit affirmābat eum perpetuō rēctē valuisse.
Iacobus
Gaudeō, atque utī perpetuum sit optō.
Christiānus
Ita Deus faxit.
Iacobus
Quid? quō pactō illic eī ⟦ūt⟧ prōcēdit? satīne rēctē?
Christiānus
Sīc satis.
Iacobus
Quandō sē recipiet in patriam?
Christiānus
Nōn equidem sciō, incertum est, haud certus sum, equidem ignōrō, vērum fierī potest ut ad proximam Pentecostēn, à Paschā, citrā Paschālēs feriās, nōs revīsat, aut fortasse mātūrius, sī inciderit commoditās. Cōnfīdō illum hāc adfutūrum prope diem.
Iacobus
Sānē velim. Utinam ita velint superī.
Christiānus
Cum vēnerit, tum sciēmus, ego sānē cupidissimē expectō adventum eius.
Iacobus
Quae tandem necessitas tanta incīdit, quae illum librīs posthabitīs, quorum congressus omne voluptātis genus anteit facillimē, vīlis lucellī grātiā terrā marīque volitāre coēgerit? tantīs caput obiectāre perīculīs, totque adīre labōrēs impulerit? nōn māluit in ōciō litterārum dulcissimō ac dēlectābilī studiōrum labōre adolēscere?
Christiānus
Nōn omnibus contingit ea foelicitas.
Iacobus
Sīc est profectō, sed isthuc quīnam ēvēnit?
Christiānus
Huc eum adēgit praeceptōris saevitia, quem cum mūtāre nōn licēret per patrem, ab equīs, quod aiunt, ad asinōs trānscendere coāctus est.
Iacobus
Precor ut sit illī bonō, utī nōbīs incolumis redeat, sit illī faustum, ego nōn sīc īnsāniam. Rectē dictum est, pervulgātum est, vulgō dīcī cōnsuēvit, vērē hoc dīcunt, Cuilibet īnsānīre licet suō modo & damnō, ego melius sapiam cum Deō.