Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Unum et Quinquagesimum

Persōnae:
Sylvius, Lūdovīcus
Sylvius
Quid trīstis es, Lūdovīce?
Lūdovīcus
Aegrōtō.
Sylvius
Quid morbī est?
Lūdovīcus
Nesciō.
Sylvius
Sed tamen estne gravis morbus?
Lūdovīcus
Nōn admodum, grātia Deō.
Sylvius
Quidnam tibi dolet?
Lūdovīcus
Caput.
Sylvius
Quid? tōtumne caput?
Lūdovīcus
Nōn certē.
Sylvius
Quid ergō? utrum sinciput, an occiput?
Lūdovīcus
Haec pars anterior.
Sylvius
Est ergō sinciput.
Lūdovīcus
Quid igitur faciam?
Sylvius
Quiēsce; bene mox sānus eris. Sīc enim ā mātre accēpī, Nūllum esse praesentius remedium capitis dolōribus quam quiētem.
Lūdovīcus
Atquī sunt variī morbī capitis.
Sylvius
Et varia fortasse remedia: sed quid est facilius quam id tentāre quod dīxī tibi?
Lūdovīcus
Experīrī quidem nihil (ut spērō) nocēbit: sed ubi quiēscam?
Sylvius
Domī vestrae, in lectō.
Lūdovīcus
Māter nōn sinet.
Sylvius
Īmō, sī dīxeris tē aegrōtāre.
Lūdovīcus
Atquī mē putābit simulāre.
Sylvius
Fierī potest: sed quid dubitās perīculum facere?
Lūdovīcus
Bonum cōnsilium.
Sylvius
Ūtēre, sī vīs.
Lūdovīcus
Faciam profectō.
Sylvius
Enimvērō, sī sapis.
Lūdovīcus
Sed ūnum restat.
Sylvius
Quid est?
Lūdovīcus
Impetranda ā praeceptōre venia.
Sylvius
Adī, et pete.
Lūdovīcus
Quid sī nōlit dare?
Sylvius
Īmō facillimē.
Lūdovīcus
Quī scīs istud?
Sylvius
Quia satis est crēdulus nōbīs, nisi quī aliquotiēs illum fefellērunt.
Lūdovīcus
Nunquam sciēns illum fefellī.
Sylvius
Ītō igitur fīdenter.
Lūdovīcus
Nunc eō.
Sylvius
Sed heus, prius meditāre quid sīs dictūrus, nē forte loquendō haereās.
Lūdovīcus
Bene monēs; nōn accēdam imparātus.