Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Undequinquagesimum

Persōnae:
Mārtiālis, Blancus
Mārtiālis
Quantum habēs pecūniae?
Blancus
Assem cum sēmisse; tū vērō?
Mārtiālis
Nōn tantum.
Blancus
Quantum igitur?
Mārtiālis
Ūnicum assem.
Blancus
Vīs mihi dare mūtuō?
Mārtiālis
Est mihi opus.
Blancus
In quem ūsum?
Mārtiālis
Ad emendam chartam.
Blancus
Hodiē reddam tibi.
Mārtiālis
Addendum fuit, Deō iuvante.
Blancus
Sīc docet praeceptor ex verbō Deī, sed nōn possum assuēscere.
Mārtiālis
Fac assuēscās.
Blancus
Quōmodo id fīet?
Mārtiālis
Sī saepe cōgitēs nōs ā Deō sīc pendēre, ut nihil possīmus sine eius auxiliō.
Blancus
Bonum mihi dās cōnsilium.
Mārtiālis
Quāle mihi darī velim.
Blancus
Sed (ut ad prōpositum redeāmus) dabis mūtuō istum assem?
Mārtiālis
Mīror tē mūtuō petere, quī plūs habeās quam ego.
Blancus
Est quidem Scholasticus hāc trānsiēns, quī librum vēnālem ostentat.
Mārtiālis
Quid tum?
Blancus
Cupiēbam emere, quia vīlius indicat quam noster bibliopōla.
Mārtiālis
Accipe: sed, quaesō, unde tam cito reddēs?
Blancus
Ā coenā ībō domum, ut ā mātre petam.
Mārtiālis
Quid sī dare nōlit?
Blancus
Nihil cūnctābitur, cum librum ostenderō.