Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Secundum
Persōnae:
Mūsicus, Heraldus
Mūsicus, Heraldus
Mūsicus
Quō in statū sunt rēs vestrae Lugdūnēnsēs?
Heraldus
Nesciō; iamprīdem nihil audīvimus.
Mūsicus
Nihilne scrīpsit frāter tuus?
Heraldus
Post mēnsēs duōs nihil līterārum mīsit, quod vīderit pater.
Mūsicus
Fortasse aegrōtat.
Heraldus
Minimē vērō: nam tabellāriī saepe nōbīs salūtem nūnciant verbīs eius.
Mūsicus
Libenter audiō illum rēctē valēre: valdē enim dīligō, quia fuit mihi
suāvissimus condiscipulus.
Heraldus
Ille (ut opīnor) tē vicissim dīligit.
Mūsicus
Id vērō mihi nōn est dubium. Sed nōs hōra vocat; eāmus in audītōrium.
Heraldus
Mātūrēmus. Iam recitātur catalogus.