Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Duodecimum

Persōnae:
Cleophilus, Melchisedech
Cleophilus
Ecquid habēs nōvī?
Melchisedech
Accēpī līterās ā patre, quī Lugdūnī habitat.
Cleophilus
Quandō accēpistī?
Melchisedech
Heri sub noctem.
Cleophilus
Quis attulit?
Melchisedech
Piscārius.
Cleophilus
Quidnam intellēxistī ex istīs līterīs?
Melchisedech
Omnia bene illīc habēre, quod ad Ēvangelium pertinet.
Cleophilus
Vērane praedicās?
Melchisedech
Exspectā, līterās ipsās ostendam tibi ā prandiō.
Cleophilus
Est profectō quod nostrīs frātribus grātulēmur.
Melchisedech
Scīlicet, quodque Deō nostrō grātiās maximās agāmus.
Cleophilus
Id quidem praestāre dēbēmus omnī tempore; sed nunc maximē, cum audīmus ea quae ad glōriam eius prae pertinent.
Melchisedech
Utinam hoc semper habeāmus in memoriā.
Cleophilus
Commūnicābis igitur mēcum tuās līterās?
Melchisedech
Ut prōmīsī.
Cleophilus
Ergō post prandium.
Melchisedech
Etiam dubitās?
Cleophilus
Intereā valē.
Melchisedech
Valē, et salvē, Cleophile.