Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Decimum

Persōnae:
Dīvīnus, Albus
Dīvīnus
Quid tibi dedit māter in merendam?
Albus
Vidē.
Dīvīnus
Carō est; sed quaenam?
Albus
Būbula.
Dīvīnus
Utrum recēns, an salsa?
Albus
Est būbula salīta.
Dīvīnus
Utrum pinguis, an macra?
Albus
Eho ineptē, nōn vidēs macram esse?
Dīvīnus
Annōn māllēs esse vitulīnam, aut vervēcīnam?
Albus
Utraque bona est: sed in omnī genere sapit mihi hoedina, praesertim assa.
Dīvīnus
Hem, dēlicātule! iamne palātum tam doctum habēs?
Albus
Dīcō ut sentiō: nec enim est mentiendum.
Dīvīnus
Absint ā nōbīs mendācia; sumus enim fīliī Deī, et Chrīstī frātrēs, quī est ipsa vēritās, ut ipse dē sē loquēns testātur.
Albus
Sed ad rem. Suillā quoque vēscor libenter, modicō sale aspersā, et bene coctā.
Dīvīnus
Ō mīrificam Deī grātiam, quī dat nōbīs tot opsōniōrum genera, et tam bona!
Albus
Quot putās esse hāc in urbe pauperēs, quī sōlō pāne hordeāceō victitant, neque tamen ad saturitātem?
Dīvīnus
Nōn dubitō multōs esse, tantā praesertim annōnae cāritāte.
Albus
Itaque nōs, in tantā bonārum rērum cōpiā, quantās Deō grātiās agere dēbēmus, quās laudēs illī dīcere?
Dīvīnus
Eius igitur beneficia magnificē ubīque praedīcēmus: atque interim precēmur, ut pauperum suōrum misereātur inopiae.
Albus
Utinam ipse corda nostra suō Spīritū ad eam rem penitus afficiat.
Dīvīnus
Ita precor.