Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Tricesimum Septimum
Persōnae:
Athanāsius, Beniamīnus
Athanāsius, Beniamīnus
Athanāsius
Siccīne, mē īnsciente, abiit pater tuus; ut mihi nōn licuerit eum
convenīre?
Beniamīnus
Cūr ā prandiō nōn vēnistī in dīversōrium eius?
Athanāsius
Quia putābam tantum crās illum esse discessūrum.
Beniamīnus
Ego quoque idem arbitrābar; sed nōluit occāsiōnem praetermittere, quae sē
extempore obtulerat.
Quamprīmum captanda tibi est occāsiō prīma; Nē rūrsus quaerās, quae iam
neglēxeris ante.
Beniamīnus Illud opusculum sīc memoriā tenet, ut in eō videātur aetātem
contrīvisse.
Athanāsius
Vidē quanta vīs sit memoriae in iīs, quae rudibus annīs didicimus.
Beniamīnus
Ea est Quīntiliānī super hāc rē sententia; cuius verba (ut opīnor)
meministī.
Athanāsius
Meminī; sed (ut ad rem) quae fuit patrī occāsiō, ut ante discerit quam
īnstituerat?
Beniamīnus
Quīdam Lugdūnēnsēs, quibuscum ad mercātum hūc vēnerat.
Athanāsius
Aderāsne cum profectus est?
Beniamīnus
Praestōlābar illum in dīversōriō.
Athanāsius
Unde scierās mūtāsse cōnsilium dē profectiōne?
Beniamīnus
Eram in prandiō, cum inter ipsōs convēnerat, ut (expedītīs quibusdam
reliquīs in urbe negōtiīs) equōs sub hōram secundam cōnscenderent.
Athanāsius
Quod superest, satisne ex animī sententia rem suam fēcit?
Beniamīnus
Ita fēlīciter, ut mē ob eam rem ad dīvīnās laudēs vehementer hortātus
fuerit.
Athanāsius
Tū nunc igitur (opīnor) bene nummātus redīs.
Beniamīnus
Mēne rīdēs?
Athanāsius
Cūr ego id facerem?
Beniamīnus
Prō tuā libīdine.
Athanāsius
Quasi vērō animī grātiā soleam irrīdēre caeterōs.
Beniamīnus
Atquī ita putābam.
Athanāsius
Longē aberrās. Nam aliud est iocārī, aliud irrīdēre. Alterum caret vitiō,
estque inter amīcōs satis frequēns: alterum est vitiōsum, atque odiō
dignum; utpote quod ex contemptū ferē proficīscitur.
Beniamīnus
Ignōsce igitur mihi.
Athanāsius
Nōn gravis est culpa. Sed dīc, rogō; nihil tibi pecūniae dedit pater?
Beniamīnus
Nē petīvī quidem.
Athanāsius
Tamen sponte dedit.
Beniaminus
Aliquantulum.
Athanāsius
Quantum igitur?
Beniaminus
Perpusillum.
Athanāsius
Dīc, sōdēs.
Beniamīnus
Cūr tam avidē inquīris?
Athanāsius
Ut amīcōrum mōre tibi grātuler.
Beniamīnus
Nihil est grātulātiōne dignum.
Athanāsius
Fatēre tandem quid sit.
Beniamīnus
Solī assēs quīnque.
Athanāsius
Hui! tantillum? Ō stulte, quī nōn petierīs duōs aut trēs decussēs
argenteōs!
Beniamīnus
Nōn ausus sum.
Athanāsius
Quid verēbāre?
Beniamīnus
Ut plānē dēnegāret, atque aegrē ferret quod peterem.
Athanāsius
Nunquam id fēcisset, modo petendī causam addidissēs.
Beniamīnus
Crēdō equidem; sed quid causae attulissem?
Athanāsius
Rogās? nōnne sunt rēs sexcentae, quibus indiget ūsus scholasticus?
Beniamīnus
Multae sunt, fateor.
Athanāsius
Tū vērō adeōne abundās rēbus omnibus, ut tibi dēsit nihil?
Beniamīnus
Īmō dēsunt plūrima; sed quibus facile caream. Praetereā, satis nōvit pater
quae mihi opus sunt, cum studiōrum causā, tum ad vīctum cultumque
corporis.
Athanāsius
Nōvit quidem sed alia multa sunt illī et cūranda et cōgitanda.
Beniamīnus
Crēdō esse illī praecipuam līberōrum cūram.
Athanāsius
Sed nimis ab eō remōtus es.
Beniamīnus
Sine mē pervenīre quō volō.
Athanāsius
Age, sinō.
Beniamīnus
Nōvit etiam pater mē nōndum esse idōneum ad rēctē tractandam pecūniam.
Athanāsius
Cūr nōn? An tū ad eam rem nōn satis aetātis habēs atque prūdentiae?
Beniamīnus
Isthinc absum longissimē. Itaque pater dedit praeceptōrī in mandātīs, ut
omnia mihi suppeditet ad ūsūs vītae et studiōrum necessāria, ad quam rem
praebet illī quantum satis est pecūniae.
Athanāsius
Estō.
Beniamīnus
Ergō sī quid ā patre peterem, mē statim ad praeceptōrem remitteret;
fortassis etiam īrāscerētur, et mē graviter obiūrgāret.
Athanāsius
Facile est obiūrgātiōnem patī, modo nē sequantur verbera.
Beniaminus
Facile est, crēdō; sed iīs duntaxat, quōs neque pudor movet, neque ūlla
parentum reverentia. Ego autem ipsa verbera ferre mālim, quam patris īrātī
obiūrgātiōnem. Ex quō fit, ut sēdulō caveam, nē quid illī praebeam causae
ad īrāscendum; id enim sub quīntō praeceptō Dīvīnae Lēgis continētur.
Athanāsius
Facis ut pium decet adolēscentem.
Beniamīnus
Eius reī laus nōn mihi, sed sōlī Deō tribuenda est.
Athanāsius
Nempe ā quō proficīscitur quicquid nōbīs inest bonī.
Beniamīnus
Faxit ille, ut quae bona īnspīrat nōbīs, ea sequāmur animō prōmptissimō.
Sed, ut ad tē redeam, sēriōne reprehendēbās quod nūllam pecūniam ā patre
rogāssem?
Athanāsius
An ego tē vellem ad fallendum patrem indūcere?
Beniamīnus
Mihi quidem nōn fit vērisimile; mē tamen ipsum fefellistī.
Athanāsius
Quōmodo?
Beniamīnus
Quia sēriō loquī vidēbāris, adeō aptē vultum verbīs ipsīs accommodābās.
Athanāsius
Sed quid cēnsēs dē hāc nostrā cōnfābulātiōne?
Beniamīnus
Argūmentum satis apertum dedistī nōbīs in hōc ōtiō nostrō vespertīnō.
Athanāsius
Ecquid habuit sermō noster quod reprehendisset observātor, sī forte (ut
solet) nōs observāsset ex īnsidiīs!
Beniamīnus
Nihil, ut opīnor.
Athanāsius
Profectō vērum est, quod saepe nōbīs praeceptor inculcat.
Beniamīnus
Quid illud est?
Athanāsius
Latīnae linguae cōpiam et facultātem comparārī hīs potissimum rēbus, saepe
scrībendō, cōnfābulandō, legendīs Auctōribus, Anglica Latīnē, aut Latīna
Anglicē convertendō.
Beniamīnus
Ergō hīs rēbus dīligenter nōs exerceāmus, adiūtōre Dominō Deō, in cuius
manū sita sunt studia nostra omnia.
Athanāsius
Īdēm faxit, ut eius ergā nōs beneficia vērō cultū dignīsque laudibus
perpetuō celebrēmus.
Beniamīnus
‘Hōc opus hoc studium parvī properēmus et amplī: ’
‘Haec sit vōtōrum, summa suprēma, precor.’
‘Haec sit vōtōrum, summa suprēma, precor.’
Athanāsius
Sed audī Hōrologium.
Beniamīnus
Nōs opportūnē admonet: itaque dēsistāmus.
Athanāsius
Aliōquī Solīs occāsus nōs hīc opprimet.