Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Tricesimum Quintum

Persōnae:
Magister, Hypodidascalus
Magister
Quid? quod hīsce diēbus inter nōs ēgerāmus satisne cōgitāstī?
Hypodidascalus
Etiam atque etiam cōgitāvī.
Magister
Ecquid placet tibi conditiō, quam obtulī?
Hypodidascalus
Maximē.
Magister
Quid mēnsa, seu convictus?
Hypodidascalus
Nihil in eā rē dēsīderō.
Magister
Quid restat igitur?
Hypodidascalus
Ut (sī tibi nōn molestum est) praescrībās mihi quās operās ā mē tibi praestārī velīs.
Magister
Id vērō est aequissimum: accipe igitur praecipua officiī tuī capita; quōrum hoc prīmum est:
Quotīdiē manē dīligenter cūrāre, ut omnēs domesticī meī discipulī mātūrē cubitū surgant prō ratiōne temporis, cum hȳbernī, tum aestīvī: ubi surrēxerint, ea cūrent, quae ad cultum et munditiem corporis pertinent: postrēmō, ut adsint prīvātae nostrae precātiōnī.
Secundum, Ter quotīdiē in aulam dēdūcere, māne scīlicet, et ante hōram ūndecimam ac tertiam pōmerīdiānam. Illīc (nisi egomet aderō) expectāre, dōnec aliquis ex doctōribus adfuerit; intereā cūrāre recitandōs catalogōs, et precātiōnem dīcendam: item observāre sēdulō, num quis ex ipsīs doctōribus absit ab audītōriō suō; sī quis aberit, mihi statim renūntiāre, aut eius partēs agere.
Tertium, Manēre cum puerīs domesticīs, quotiēs nōn docentur in scholīs; intereā minōrēs ad lēctiōnem et scrīptūram īnstruere; caeterōrumque repetītiōnēs audīre, quantum tempus et opportūnitās patiētur: omnēs dēnique in officiō retinēre, admonēre, arguere, obiūrgāre, virgīs etiam, ubi opus fuerit, castīgāre.
Quārtum, Fēriātīs diēbus eōs ad sacrās conciōnēs ōrdine dēdūcere, ac domum similiter redūcere.
Quīntum, Quotiēs lūdere permissum erit, subinde observāre; nē quid praeter officium et bonōs mōrēs vel factīs vel dictīs admittant.
Sextum, Suppeditāre illīs ex pecūniā quam tibi in manūs dabō, chartam, pennās, ātrāmentum, et alia quaedam duntaxat parvī pretiī necessāria; eaque omnia in expēnsōrum cōdicem referre. Id autem Mercuriī et Sabbatī potissimum diēbus fierī solet.
Septimum, Quae ad eōrum librōs, vestīmenta, et cūram corporis pertinēbunt nōn negligere; hoc est, interdum ab illīs librōrum et vestīmentōrum ratiōnem exigere, valētūdinis et cultūs corporis ratiōnem habēre, et alia eiusmodī (in puerīs praesertim minōribus) cūranda et observanda.
Octāvum, Docēre puerōs tum in classe meā, tum in caeterīs, praeter trēs superiōrēs; sīquandō necessitās postulābit.
Nōnum, Interdum (sī opus fuerit) mē, et domī et foris in prīvātīs negōtiīs adiuvāre. Hāctenus audīstī quae mihi abs tē praestārī velim officia, quaeque etiam ab aliīs domesticīs hypodidascalīs exigere soleam. Eōrum tamen omnium adeō sevērus exāctor fuerō, quīn ipse, quotiēs per ōtium licēbit, aliqua tibi remittam, in quibus ego quasi vicāriī partēs agam. Intellextin’ haec omnia?
Hypodidascalus
Ego vērō dīligenter omnia; sed ūnum tē ōrō; ut, ad memoriam renovandam, dēs mihi eōrum commentāriolum, et simul cōgitandī ac dēlīberandī spatium.
Magister
Quantum temporis postulās?
Hypodidascalus
Diem ūnum nātūrālem.
Magister
Ego vērō duōs integrōs dabō. Intereā (ut coepistī) nūllō tuō sūmptū nōbīs pergēs convīvere et commorārī tam līberē, quam sī essēs domī tuae.
Hypodidascalus
Istud nōn sine Hūmānitāte facis; quō fit, ut maiōre beneficiō mē dēvinciās.
Magister
Habēbis ā prandiō quod requīris commentārium, cum prīmum meā tibi manū cōnscrīpserō.
Hypodidascalus
Quid sī mihi dictārēs?
Magister
Mālim egomet scrībere, nē quid forte inter dictandum excīdat.
Hypodidascalus
Ut libet.