Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Octavum
Persōnae:
Senecius, Vīllāticus
Senecius, Vīllāticus
Senecius
Ubī nunc est frāter tuus nātū maximus?
Vīllāticus
Īvit in mīlitiam.
Senecius
Quid ais? in mīlitiam?
Vīllāticus
Sīc rēs est.
Senecius
Sīc ergō valedīxit līterīs?
Vīllāticus
Iamprīdem līterārum satietās eum cēperat.
Senecius
Quid ita?
Vīllāticus
Nesciō, nisi quia volēbat līberius vīvere.
Senecius
Quōmodo permīsit pater?
Vīllāticus
Quid? putās permīsisse? patre absente, mātre invītā, profectus est.
Senecius
Ō miserum adolēscentem!
Vīllāticus
Īmō vērō miserrimum.
Senecius
Quid faciet?
Vīllāticus
Id quod caeterī quī sequuntur illud vītae genus: nempe, spoliābit, rapiet,
lūdet āleā, pōtābit, scortābitur.
Senecius
Estne isthaec mīlitum vīta?
Vīllāticus
Omnīnō.
Senecius
Unde scīs istud?
Vīllāticus
Audīvī nūper ex patre, cum coēnārēmus.
Senecius
Quōrsum nārrābat tālia?
Vīllāticus
Docēbat nōs nihil esse certius quam Deum timēre, quī cūstōdit parvulōs,
eōsque in viam rēctam paulātim indūcit.
Senecius
Et praeceptor ipse noster dē hīs rēbus saepe nōs admonet.
Vīllāticus
Tantō magis dēbēmus esse sōlicitī, ut parentēs chārōs habeāmus et
praeceptōrēs, quōrum opera Deus ad nostram īnstitūtiōnem ūtitur.
Senecius
Utinam utrīsque praestēmus quod ipse nōbīs in suā lēge praecēpit!
Vīllāticus
Ita Faxit ille.
Senecius
Faxit, precor.