Colloquia Scholastica - Liber Quartus - Colloquium Decimum

Persōnae:
Conradus, Linus
Conradus
Ubī fuistī hodiē post prandium?
Linus
In hortō praeceptōris.
Conradus
Quid illūc īverās?
Linus
Ille mē mīserat petītum olera.
Conradus
Quae tandem olera collēgistī?
Linus
Vix ēnumerāre possum omnia.
Conradus
Saltem quae occurrunt memoriae.
Linus
Sed cūr illud quaeris?
Conradus
Ut interim recordēmur aliqua rērum nōmina, quae parvulī didicimus.
Linus
Pulchra est exercitātiō; praesertim cum aliquid nōbīs suppetat ōtiī. Audī igitur; collēgī allia, serpillum, porrōs, cēpās, nasturtium, cumīnum, foeniculum, thymum, amāracum, hyssōpum, apium, salviam, saturēiam
Conradus
Herbae sunt olentēs, quās adhūc numerāstī.
Linus
Sīc īnstitueram memoriae grātiā.
Conradus
Perge porrō.
Linus
Paucae quīdam restant, ut bēta, cichorium lactūca, oxalis, ērūca, brassica, portulāca; plūrēs nōn occurrunt.
Conradus
Quī potuistī tot meminisse?
Linus
Praeceptor mihi dederat scrīptum catalogum.
Conradus
Et nōverās omnēs?
Linus
Nōram, aliōquīn eum interrogāssem.
Conradus
Atquī ego nōn novī omnēs, quamvīs nōmina didicerim.
Linus
Ego tibi plūrēs etiam dēmōnstrābō, cum licēbit nōbīs in hortum īre.
Conradus
Multumne attulistī?
Linus
Plēnum calathum.
Conradus
Sed dē singulīs quantum?
Linus
Nimis es cūriōsus: quid vīs? Dē singulīs attulī quantum opus suit.
Conradus
Tametsī cūriōsus tibi videor, tamen hoc mihi velim respondeās: Scīn’ tū in quem ūsum praeceptor tot olerum genera cūrāret apparanda?
Linus
Partim ut iūs bene condīrētur, partim ut minūtal ex oleribus fieret.
Conradus
Quam bene cōnsulēbat nōbīs!
Linus
Optimē; sed tamen ea nōn erat causa praecipua.
Conradus
Quaenam igitur?
Linus
Lēgistīne unquam ‘Morētum Virgiliī’?
Conradus
Carmen quidem lēgī, sed morētum nunquam ēdī; nec vīdī, quod sciam.
Linus
At vidēbis, spērō: nam praeceptor uxōrem docuit cōnficere, et illa cōnfēcit ex eius praescrīptō.
Conradus
An appōnētur nōbīs aliquid in coenam bonī?
Linus
Saltem iūs carnium pingue, bene condītum, carnēs opīmae, et minūtal ex oleribus.
Conradus
Unde scīs ista?
Linus
Omnia vīdī in culīnā cum iussus essem adiuvāre, praecipuē in meīs oleribus repūrgandīs.
Conradus
Quid morētum? nōn saltem gustābimus?
Linus
Īmō dabitur nōbīs; nam cōnfectum est quod satis sit omnibus.
Conradus
Ista mihi sapiunt magis, praesertim aestāte, quam carnēs ipsae, aut pisciculī.
Linus
Optārem profectō servārī carnēs in hyemem, ut tōtā aestāte olera et frūctūs ēsitārēmus.
Conradus
Atquī (ut accēpī) ista minus alunt.
Linus
Id ego audīvī aliquotiēs; sed quid opus est tantō studiōsīs alimentō?
Conradus
Nōn tantō fateor; sī tamen parentēs nōs vidērent pallidōs et macilentōs, statim eius reī culpam assignārent praeceptōrī: nōnne sīc est?
Linus
Nōn est dubium; sed quid agās? ferē parentēs (praecipuē mātrēs) nōbīs indulgent nimium.
Conradus
Vēra quidem dīcis; sed tū interim mātris indulgentiā libenter frueris.
Linus
Quasi vērō tū minus.
Conradus
Nē mentiar, quod tibi ascrībō, in mē quoque frequenter experior.
Linus
Nōn possumus parentum ergā nōs affectum, nisi nostrīs vitiīs, immūtāre; tantum caveāmus eōrum abūtī benevolentiā: sed imprīmīs laudēmus illum Patrem nostrum benignissimum, quī nōbīs tālēs prōgenitōrēs dedit.
Conradus
Ista libēns audiō; sed nōs hōra vocat.
Linus
Age, fīnem impōnāmus.