Colloquia Scholastica - Liber Prīmus - Colloquium Vicesimum

Persōnae:
Titus, Valerius
Titus
Cūr nōn scrībis?
Valerius
Quia nōn libet.
Titus
Atquī praeceptor iusserat.
Valerius
Sciō: sed est mihi aliquid legendum prius; praetereā, nihil habeō quod nunc scrībam.
Titus
Ō sī vellēs mihi scrībere!
Valerius
Quidnam?
Titus
Habeō dēscrībenda dictāta praeceptōris.
Valerius
Quae dictāta?
Titus
In Cicerōnis Epistolās.
Valerius
Libenter dēscrībam tibi: sed exspectā fēriārum diem proximum.
Titus
Exspectābō igitur: sed nē fallās, quaesō.
Valerius
Nec sciēns, nec volēns fallam.