Dialogi Sacri - Dialogus Sextus Decimus (Liber Secundus)
Amalechīta. 2 Rēg. 1.
Amalechīta quidem Davidī necem Saulī nūntiat, cuius necis auctōrem sē esse, fictō, dīcit. Quāre rēx eum David iubet interficī.
Persōnae:
David, Amalechīta
David, Amalechīta
David
Videō quendam hūc venientem scissā veste, et capite īnspersō pulvere. Haud patet nimīrum aliquem sinistrum nūntium adfert. Undenam ades tū?
Amalechīta
Ex exercitū Israēlitārum ēvāsī.
David
Quid āctum est? Eloquere.
Amalechīta
Fūgērunt mīlitēs ē praeliō, multī ē vulgō cecidērunt: Saulus quoque et Ionathan eius fīlius occubuērunt.
David
Quī scīs Saulum et Ionathanem occubuisse?
Amalechīta
Cum forte vēnissem in Gelbōam montem, videō Saulum innīxum hastae, cui currūs et equitātus iam iamque imminēbant: respexit ille, et, mē vīsō, Hūc ades, inquit. Accessī. Rogat mē; Quis, tū es? Amalechīta, inquam ego. Aggredere mē, inquit, et interfice. Nam magnō dolōre discrūcior, nec adhūc possum ēmorī. Haec ego nesciēbam quid agerem? Vidēbam nōn victūrum post tam gravem cāsum; itaque interēmī, abstulīque corōnam dē capite eius, et armillam dē brachiō: quae tibi afferō, ut vidēs.
David
Heu calamitōsa cladēs! heu lūgubre facinus audāx! cuius es?
Amalechīta
Fīlius sum advenae cuiusdam Amalechītae.
David
Tēne ergō nōn esse veritum impūrā manū perdere ūnctum Iovae? Tū, iuvenis, invade hominem, necā. Meritō moreris, et tuō indiciō peris, quī tē dē rēge intersectō iactāverīs.
Sententia
Sī potentēs sīc tractārent eōs, quī ipsīs mortem aut malum inimīcōrum, tanquam rem laetam, nūntiant, ut Amalechītam hunc tractāvit David; aut sī saltem eiusmodī nūntiōs āversārentur, minus audērent adsentātōrēs.
Sī potentēs sīc tractārent eōs, quī ipsīs mortem aut malum inimīcōrum, tanquam rem laetam, nūntiant, ut Amalechītam hunc tractāvit David; aut sī saltem eiusmodī nūntiōs āversārentur, minus audērent adsentātōrēs.