Dialogi Sacri - Dialogus Undevicesimus (Liber Quartus)

Renovālia. Iōan. 10.

Iēsus Iūdaeīs Chrīstum Deīque Fīlium sē esse fatētur: ob eamque causam, illī eum lapidāre cōnantur.
Persōnae:
Iūdaeī, Iēsus
Iūdaeī
Quamdiū nostrōs animōs suspēnsōs tenēbis? Sī tū es Chrīstus dīc nōbīs apertē.
Iēsus
Id dīxī vōbīs, nec crēditis; ea quae Patris meī nōmine faciō, satis dē mē testantur. Sed vōs nōn crēditis, quia nōn estis ex ovibus meīs: quemadmodum dīxī vōbīs, ovēs meae vōcem meam audiant: Ego eās cognōscō, ipsae mē sequuntur: ego eīs vītam largior sempiternam: nōn possunt unquam perīre, neque mihi eās quisquam dē manū ēripuerit. Pater meus, quī mihi eās mandāvit, maximus est omnium: nec eās possit quisquam dē ēius manū extorquēre. Ego autem & Pater ūnum sumus.
Iūdaeī
Ō audāciam! vidētis, quam nefāria vōx! Agite, obruāmus hominem lapidibus.
Iēsus
Multa ego vōbīs praeclāra opera, Patre meō auctōre, ēdidī; quod tandem est eōrum, propter quod mē lapidātis?
Iūdaeī
Nūllam bonam ob rem tē lapidāmus, sed ob impium tua in Deum dicta: simul quod, homō cum sīs, Deum tē facis.
Iēsus
Ēhō! annōn ita scrīptum extat in vestrīs līterīs; ego vōs Deōs appellāvī? Sī Diī appellātī sunt illī, ad quōs Deī sermō habitus est, quod scrīptum rescindī nōn potest; mē, quem Pater cōnsecrāvit, & in hunc terrārum orbem mīsit, vōs impium dīcitis, sī dīxī mē Deī fīlium esse? Sī Patre digna nōn praestō, mihi nē crēdite: sīn etiam, sī nōn mihi, at factīs crēdite: & inde cognōscite, et Patrem in mē, & mē in Patre esse.
Iūdaeī
Ēnimvērō ista iam nōn sunt ferenda: iniciāmus eī manūs: quid stāmus? Papae! Ubi est? Nusquam est. Ubi est? Ēvānuit in auram praestīgiatōr, at nōn semper ēvādet: tenēbitur aliquandō.
Sententia
Quae nōn intellegunt, damnant, imperītī. Homicidia sua religiōnis nōmine praetexunt simulātōrēs. Pia dicta habet mundus prō impiīs.