Dialogi Sacri - Dialogus Tricensimus Octavus (Liber Quartus)
Cornēlius. Act. 10.
Accersītus ā Cornēliō Centuriōne Petrus, eum dē Iēsū docet, & in ēius nōmine lavat.
Persōnae:
Cornēlius, Petrus
Cornēlius, Petrus
Cornēlius
Audīvī modō intūs advenīre eum, quem cūrāvī accersendum. Itaque eī eō obviam. Ō salvē multum.
Petrus
Ah! quid agis? Surge, quid mē ita accipis? Ego quoque homō sum: nē tū mē dīvīnīs honōribus afficiās. Ingrediāmur. Quīnam sunt istī, quōs hīc convenīsse videō?
Cornēlius
Meī sunt cognātī & necessāriī atque amīcī, quōs hūc iussī convocārī.
Petrus
Vōs scītis, ut nefās sit hominī Iūdaeō haerēre, aut congredī alicuī exterō. Sed mē Deus docuit nēminem profānum aut immūndum cēnsēre hominem. Quamobrem accersītus nihil dubitāvī venīre. Nunc scīre velim quam ob causam mē accersīveritis.
Cornēlius
Quārtō abhīnc diē, ad hanc hōram eram iēiūnus, & domī meae hōrā nōnā precātiōnēs faciēbam: Ecce autem vir quīdam exstitit in meō cōnspectū veste splendidā; & tua, inquit, precātiō, Cornēlī exaudīta est, tuaque misericordia & benīgnitās Deō in memoriā īnsēdit. Mitte ergō Ioppen, accersītum Simōnem cognōmine Petrum; (is dīversitur apud Simōnem coriārium ad mare) quī, ubi advēnerit, colloquētur tēcum. Ego continuō mīsī ad tē, & tū rēctē fēcistī, quod vēnistī. Nunc nōs omnēs in Deī cōnspectū adsumus, ad audienda omnia tibi ā Deō mandāta.
Petrus
Reipsā comperiō, nūllum Deō persōnārum esse discrīmen; contrāque, apud omnēs Nātiōnēs, quī eum metuunt, vītamque innocenter īnstituērunt, eī esse acceptōs. Omnium summa est in disciplīnā, quā cūrāvit ērudiendōs Īsraēlītās, quōs laetō pācis nūntiō affēcit per Iēsum Chrīstum. Vōs scītis, quae rēs acciderit per tōtam Iūdaeam usque ā Galilaeā, post lōtiōnem quam pūblicāvit Iōannēs: dē Iēsū loquor Nazarēnō, sācrō Deī nūmine & potentiā praeditō: quī ultrō citrōque commeāns, multa multīs beneficia cōnferēbat, omnēsque sānābat, quotquot ā Veiove illō dīvexābantur: quippe cum Deus eī adesset. Et nōs testēs sumus omnium, quae fēcit cum in reliquā Iūdaeā tum Hierosolymīs. Quem ipsī Iūdaeī pālō affīxum sustulērunt, eum Deus tertiō diē in vītam revocāvit, & manifēstē ostendit, nōn vulgō, sed nōbīs dēsīgnātīs dīvīnitūs testibus, quī quidem cibum pōtiōnemque sūmpsimus cum eō, postquam ā morte revocātus est. Ac mūnus ab eō assīgnātum habēmus, ut vulgō praedicēmus, & testificēmur, eum vīventium esse mortuōrumque iūdicem ā Deō dēstinātum. Hunc omnēs vātēs testantur eum esse, per cuius nōmen veniam peccātōrum cōnsequantur, quotquot eī cōnfīdunt. Sed quid hoc novī reī est? Nūmine corripiuntur omnēs, quī mē audiunt, & iam dīversīs linguīs loquī incipiunt. Nunquīd causa est cūr minus aquā abluantur, quī eōdem nōbīscum nūmine afflātī sunt? Abluantur sānē nōmine Dominī.
Sententia
Nūllīus condiciōnis hominem nōn admittit Chrīstus. Apud omnēs nātiōnēs, quīcumque Deum metuunt, innocenterque vīvunt, Deō acceptī sunt.
Nūllīus condiciōnis hominem nōn admittit Chrīstus. Apud omnēs nātiōnēs, quīcumque Deum metuunt, innocenterque vīvunt, Deō acceptī sunt.