Dialogi Sacri - Dialogus Quintus Decimus (Liber Quartus)

Clāviger. Matth. 16. Marc. 8. Lūc. 9.

Iēsus Discipulōs scīscitātus quīnam sit hominum dē sē fāma, & audītā Petrī cēnsūrā, eī clāvēs rēgnī caelōrum prōmittit: deinde ēius Chrīstum in cruce dēprecantis animum abiūrgat, & dē hominis abnegātiōne docet.
Persōnae:
Iēsus, Discipulī, Petrus
Iēsus
Quem mē dīcunt hominēs esse?
Discipulī
Aliī Iōannem Baptistam, aliī Ēliam, aliī Ierēmiam, aliī aliquem ex veteribus vātibus, quī in vītam redieris.
Iēsus
Vōs autem, quem mē esse dīcitis?
Petrus
Chrīstum, Deī vīventis fīlium.
Iēsus
Beātus es, Simōn Bar Iōnā: quoniam istud ā carne & sanguine ēdoctus nōn es, sed ā Patre meō, quī est in caelīs. Et ego tibi vīcissim dīcō, Tū es Petrus, ut super hanc Petram aedificābō Ecclēsiam meam, quam nē ūniversae quidem orcī vīrēs superābunt, tibīque dabō clāvēs rēgnī caelestis: ac quicquid obstrīnxeris in terrā, erit obstrīctum in caelīs: & quicquid solveris in terrā, erit solūtum in caelīs. Caeterum, etiam atque etiam cavēte, nē cuiquam indicētis mē esse Chrīstum. Mē quidem oportet Hierosolymam proficīscī, omnēsque ā seniōribus, & pontificibus et scrībīs contumēliās & indignitātēs perpessum, interficī; tertiōque post diē resurgere.
Petrus
Respice tē, Domine; nunquam istud tibi accidet.
Iēsus
Abī ē meō cōnspectū, Satan: impedīmentō mihi es, quod dīvīna nōn sapis, sed hūmāna. Quod sī quis mē vult sequī, renūntiet sibi ipsī, & mē, crucem ferēns quotīdiānam, subsequātur. Nam quī volet vītam suam servāre, eam dēdet: quī vērō vītam perdiderit meā causā & ēvangeliī, eam servābit. Quid enim prōderit, quemquam etiam tōtum mundum lucrārī, sī vītae suae iactūram faciat? Aut quid habet quisquam, quod cum vītā suā compēnsāre possit? Etenim quem meī, meōrumque dictōrum, in hōc adulterīnō scelerātōque hominum gente poenituerit, ēius meī vīcissim poenitebit, cum & meō & paternō splendōre cōnspicuus veniam ūnā cum sānctīs & dīvīnīs geniīs. Nam ventūrus ōtum, & prō suīs quemque factīs remūnerātūrus. Quīnetiam hoc vōbīs cōnfīrmō, quōsdam esse ex hōc conventū, quī nōn sint obitūrī mortem, quīn mē rēgnī dīvīnī praepotēntem vēnerint vīsūrī.
Sententia
Chrīstī cognitiō ab homine nōn proficīscitur. Sequendus Chrīstus est, quī omnibus praeferendus.