Dialogi Sacri - Dialogus Quartus Decimus (Liber Quartus)
Fermentum. Matth. 16. Marc. 8.
Iēsus Discipulōrum dīffīdentiam & tarditātem arguit. Quī quod ipse dē fermentō spīrituālī dīxerat, intellegēbant dē carnālī.
Persōnae:
Iēsus, Discipulī
Iēsus, Discipulī
Iēsus
Cavēte vōbīs dīligenter ā fermentō Pharīsaeōrum & Sadducaeōrum, tum etiam Hērōdis.
Discipulī
Hoc dīcit proptereā, quia pānēs nōn habēmus.
Iēsus
Quid dē pānibus inter vōs disputātis? Adeōne parum intellegitis, ita ut nihil intelligātis, neque vōbīs veniat in mentem illōrum quīnque pānum, quōs in quīnque hominum mīllia dispertīvī? Quot enim corbēs frūstīs refertās abstulīstis?
Discipulī
Duodecim.
Iēsus
Quid, cum septem pānēs in quattuor mīllia dissecuī, quot frūstōrum canistra abstulīstis?
Discipulī
Septem.
Iēsus
Quī fit, ut nōn intelligātis, mē nōn dē pāne loquī, dum iubeō vītārī fermentum Pharīsaeōrum, & Sadducaeōrum?
Sententia
Dicta Chrīstī spīrituālia interdum secundum carnem interpretantur etiam Chrīstiānī. Hominem ā carne ad spīritum trādūcere est difficile. Dīffīdentia ex homine, quamvīs piō, expellitus.
Dicta Chrīstī spīrituālia interdum secundum carnem interpretantur etiam Chrīstiānī. Hominem ā carne ad spīritum trādūcere est difficile. Dīffīdentia ex homine, quamvīs piō, expellitus.