Dialogi Sacri - Dialogus Duodevicesimus (Liber Quartus)

Caecus Nātus. Iōan. 9.

Iēsus caecum nātum sānat. Pharīsaeī postquam hoc, etiam interrogātīs ēius parentibus, rescīvērunt, dē Iēsū male dīcunt; & sānātum, quia dē Iēsū bene dīcēbat, reiciunt. At Iēsus eī sēsē aperit & Pharīsaeōs caecitātis arguēns, dē sēse, bonō pāstōre, disputat.
Persōnae:
Discipulī, Iēsus, Caecus nātus, Vīcinī, Pharīsaeī, Iūdaeī, Parentēs caecī, Nūntiī
Discipulī
Magister, utrum propter suum hīc, an propter parentum peccātum caecus nātus est?
Iēsus
Propter neutrum; tantum ut dīvīna in eō opera dēmōnstrentur. Mē oportet rem agere ēius quī mē mīsit, dum diēs est. Venit nox, cum agī nōn poterit. Dōnec in hāc vītā agō, lūx sum hominum. Sed age, iam huic hominī lūcem cōnferam. Cōnfēctum est. Abī lōtum in pīscīnā Silōā.
Caecus nātus
Faciam, & quidem libentissimē. Ō mē fēlīcem, sī possum adipīscī id quod hominēs vocant lūmen, quō ita dēlectantur, ut negent quicquam esse iūcundius! At ego nunquam nē suspicārī quidem potuī quāle esset, neque omnīnō animō nec cōgitātiōne comprehendere, quid album quidve ātrum dīcant. Ita mihi nātūra inīqua fuit, ut mihi rem omnium praedicātiōne suāvissimam invīderit. Sed iam videor mihi ad pīscīnam pervēnisse. Lavābō mē, ut sum iussus. Ō Deus immortālis! quid hoc reī est? Hoccine est vidēre? Hō! hō! vix sum meī compos prae gaudiō. Videō ego caelum, terram, hominēs! Bone Deus, quis est hodiē tam fortūnātus, quam ego sum! Ō populārēs, aspicite, aspicite eum, quī ex uterō mātris caecus est exceptus, nunc liquidē videntem.
Vīcinī
Estne hīc ille, quī solēbat sedēns mendicāre?
Vīcinī
Plānē.
Vīcinī
Fierī nōn potest. Alius est ēius simillimus.
Caecus nātus
Immō ego vērō ille ipse sum.
Vīcinī
Quō pactō tibi apertī sunt oculī?
Caecus nātus
Quīdam homō, quem Iēsum nūncupant, pulverem spūtō suō temperātum meīs oculīs illēvit: deinde iussit, ut īrem lōtum in Silōā, quō factō, sēnsum videndī sum assecūtus.
Vīcinī
Ubi est ille?
Caecus nātus
Mē latet.
Vīcinī
Dēdūcāmus eum ad Pharīsaeōs.
Caecus nātus
Quō libet.
Vīcinī
Addūcimus vōbīs hominem, Pharīsaeī, quī ait sē cum ā nātīvitāte caecus esset, videndī mūnus ā Iēsū esse assecūtum.
Pharīsaeī
Quō modō istud, amābō?
Caecus nātus
Caenō mihi oculōs illēvit: quibus deinde ablūtīs, videō.
Pharīsaeī
Is homō nōn est ā Deō prōfectus, ut quī Sabbatum nōn agat.
Pharīsaeī
Quī possit improbus homō tam stupenda?
Pharīsaeī
Tū quid dē eō cēnsēs, quī tibi oculōs aperuit?
Caecus nātus
Egōne? Vātem esse.
Iūdaeī
Crēdibile nōn est eum quī nunc videt caecum fuisse. Ēvocentur hūc ēius parentēs.
Iūdaeī
Satīs placet. Heus vōs, accersīte eōs.
Nūntiī
Fiet.
Iūdaeī
Placet hanc rem altius scīscitārī.
Nūntiī
Adsunt.
Iūdaeī
Hiccine est fīlius vester, quem vōs praedicātis caecum esse nātum? Quī fit ut nunc cernat?
Parentēs caecī
Hunc fīlium esse nātum, & caecum fuisse nātum scīmus: quōmodo nunc cernat, nescīmus: quisve eī oculōs aperuerit, nōs fugit: ipsum, iam grandis est, ipsum interrogāte, dē sē ut ēloquātur.
Pharīsaeī
Appellētur iterum. Adēs tū, fatēre vērum. Nōbīs satis cōgnitum est hominem illum esse scelerātum.
Caecus nātus
Scelerātus sit necne nesciō; ūnum illud sciō, mē, cum caecus fuerim, nunc oculīs ūtī.
Pharīsaeī
Quid fēcit tibi? Quōmodo illūstrāvit tua lūmina?
Caecus nātus
Iam vōbīs dīxī, neque audīvistis. Quid denuō vultis audīre? Num vōs quoque vultis ēius discipulī fierī?
Pharīsaeī
Abī in malam rem. Tū es ēius discipulus; nōs Mōsis sumus discipulī. Satis scīmus cum Mōse locūtum esse Deum: at hīc unde sit nescīmus.
Caecus nātus
Ergō in eō est admīrābilitās, quod vōs nescītis unde sit cum mihi oculōs patefēcerit. Iam scīmus improbōs ā Deō nōn audīrī, sed sī quis pius est, & Deī voluntātī pārēns, eum audit Deus. Nunquam post hominum memoriam fandō audītum est quemquam illūstrāvisse oculōs caecī nātī. Quod nisi esset is prōfectus ā Deō, nihil posset.
Pharīsaeī
Tū scelerum plēnus es: & nōs docēs? Abī forās in malam crucem.
Iēsus
Audiō eum, quem nātīvā caecitāte līberāvī, ēiectum esse ā Iūdaeīs, & ecce eum! Heus tū, habēsne fidem Deī fīliō?
Caecus nātus
Quis autem est is, ut eī fidem habeam?
Iēsus
Vidēs eum: is ipse est, quī tēcum loquitur.
Caecus nātus
Ego vērō fidem habeō.
Iēsus
Ego in hunc terrārum orbem ad hoc discrīmen, & ad hunc dēlēctum vēnī, ut quī nōn vident, videant; & quī vident, caecī fīant.
Pharīsaeī
An tibi nōs vidēmur caecī?
Iēsus
Sī caecī essētis, nōn essētis in vitiō: Nunc, quia dīcitis vōs cernere, peccātum in vōbīs haeret. Sīc accipite: Quī nōn intrat per iānuam in caulam, sed aliō trānscendit, is fūr est & latrō. Quī autem intrat per iānuam, pāstor est ovium. Huic iānitor aperit. Hūius vōcem exaudiunt ovēs. Hīc suās appellat nōminātim, eāsque ēdūcit, eisque praeīt viam: eum ovēs cōnsequuntur, ut cuius vōcem agnōscant. Aliēnum autem nōn sequuntur, sed refugiunt: quoniam nōn agnōscunt aliēnam vōcem. Vērum ut intelligātis quid mihi velim, sīc habētōte. Ego sum iānua ovium. Omnēs quīcumque ante mē vēnērunt, fūrēs sunt & latrōnēs, nec eōs audiunt ovēs. Ego sum iānua. Per mē quī intrābit, servābitur, & ingressum & ēgressum līberum habēbit, & pābulum invēniet. Fūr nōn aliam ob causam venit, quam ut furētur, mactet, perdat: Ego vēnī ut vītā fruantur, & melius habeant. Ego sum pāstor bonus. Pāstor bonus animam pōnit prō ovibus. At mercēnārius ille nōn pāstor, cuius suae nōn sunt ovēs, sī quandō videt lupum venientem, relictīs ovibus in fugam sē conicit: lupus ovēs agit, rapit. Ille mercēnārius fugit; nempe mercēnārius, nec cūram habēns ovium. Ego sum pāstor bonus, & meās nōvī, vīcissimque eīs sum nōtus. Quemadmodum nōvit mē pater, ita ego nōvī Patrem, & animam pōnō prō ovibus. Habeō autem aliās ovēs quae nōn sunt hūius ovīlis, quae etiam mihi addūcendae sunt, meamque vōcem audient; atque ita fiet ūnum ovīle, ūnusque pāstor. Ideō mē pater amat, quia animam pōnō, eam resūmptūrus: Eam quidem nūllus mihi eripere potest; sed ipse meā sponte eam pōnō; habeō enim potestātem eam pōnendī, rūrsumque sūmendī. Hoc mihi in mandātīs dedit meus Pater.
Iūdaeī
Furiōsus est, & īnsānit. Quid eum audītis?
Iūdaeī
Haec nōn sunt furentis. Potest sine furiā caecōrum oculōs lūcis ūsū dōnāre?
Sententia
Quōs sānātūrus est Chrīstus, priūs foedat, ut deinde esse ostendit. Simulātōribus nihil est vel pertinācius vel crūdēlius. Equidem sīc mihi persuāsī, etsī reliquī omnēs vēritātī crēderent, simulātōrēs nōn esse crēditūrōs. Quōs mundus ēicit, Chrīstus accipit, eīsque sēsē aperit: quī dīvīna sapiunt, mundō furere videntur. Aperī hīc tandem oculōs, Ō caece munde! Nōlī continō fūrōris arguere, sī quis aliquid vel agit vel dīcit, quod tū, Ō bellua centiceps, vel nōn approbās, vel nōn intellegis! Cognōsce iterum, & iterum, tertiōque cognōsce antequam iūdicās. Nam ad poenitendum properat, citō quī iūdicat.