Dialogi Sacri - Dialogus Duodecimus (Liber Quartus)
Praepostērī. Matth. 15. Marc. 7.
Iēsus ā Pharīsaeīs & Scrībīs dē discipulōrum suōrum illōtīs manibus reprehēnsus, in illōs reprehēnsiōnem retorquet; dēmōnstratque peccātum nōn extrā, sed intūs esse in animō.
Persōnae:
Pharīsaeī & Scrībae, Iēsus, Discipulī, Petrus
Pharīsaeī & Scrībae, Iēsus, Discipulī, Petrus
Pharīsaeī
Cūr faciunt discipulī tuī contrā īnstitūtum antīquōrum, ut cibum capiant illōtīs manibus?
Iēsus
Cūr & vōs contrā praeceptum Deī facitis, īnstitūtō vestrō? Deus enim (ut ait Mōsēs) parentem utrumque colī praecēpit; &, sīquis patrī mātrīve maledīxerit, eum morte multārī. At vōs ita hominēs īnstituitis, ut parentibus dēmōnstrent, dōnāria ā sē in fiscum templī collāta, in ipsōrum parentum ūtilitātem esse cessūra. Ita estis in causā, ut nihil ad illam honōris speciem addant, dum sē satis parentibus facere arbitrantur, sī in templum dōnāria cōnferant, quamvīs parentibus nōn, ut dēbent, subveniant; quō vestrō īnstitūtō Deī praeceptum rescīdistis. Multa sunt ēiusdem generis alia, in quibus dum hominum īnstitūta tenētis, Deī praecepta omittis: lōtiōnēs urceōrum & pōculōrum, & cētera ēiusmodī. Ō hominēs, rēctē vāticinātus est dē vōbīs Ēsaiās, ubi ita dīcit. Hīc populus ad mē ōre accēdit, & mē labīs colit, sed animō procul ā mē absunt. Vērum frūstrā mē ex īnstitūtīs praeceptīsque hominum venerantur. Sed attendite, omnis multitūdō, & intellegite. Nōn quod intrat per ōs, coinquinat hominem: sed quod exit per ōs, hoc vērō coinquinat hominem. Sī quis habet aurēs ad audiendum, audiat.
Discipulī
Ecquid scīs, Pharīsaeōs istō tuō dictō esse offēnsōs?
Iēsus
Omnis stirps ā Patre meō caelestī nōn plantāta, exstirpābitur. Sinite eōs: ducēs sunt caecī caecōrum. Quod sī caecus caecum dūcat, ambō in foveam cadent.
Petrus
Ēdissere nōbīs sententiam istam.
Iēsus
Adeōne etiam vōs tardī estis? Aut nōndum intellegitis, nihil quod extrīnsecus in hominem intrat, posse eum coinquināre? Nōn enim in cor penetrat, sed in ventrem fertur, & in latrīnam per excrēmenta cibōrum ēicitur. Sed quae ex homine per ōs exeunt, ea ex corde proficiāscentia, coinquīnant hominem. Hinc nāscantur malevolentiae, hinc adulteria, hinc stupra, caedēs, furta, falsa testimōnia, sordēs, mālitiae, dolus, prōtervitās, invīdentia, maledīcta, superbia, stultitia. Haec tam multa intrīnsecus manentia, polluunt hominem. At illōtīs manibus cibum capere, nōn polluit hominem.
Sententia
Dictī hominēs speciem pietātis habent; ēiusdem vim repudiant. Quō quisque plūs tribuit rēbus exteriōribus, eō minus habet interiōrum. Tantō minōris aestimāt speciem, quantō plūs habet reī.
Dictī hominēs speciem pietātis habent; ēiusdem vim repudiant. Quō quisque plūs tribuit rēbus exteriōribus, eō minus habet interiōrum. Tantō minōris aestimāt speciem, quantō plūs habet reī.