Dialogi Sacri - Dialogus Vicesimus Tertius
Rāchāba. Ios. 2
Rāchāba meretrīx ābditōs apud sē explōrātōrēs Isrāēlītārum, clam dīmittit
per fenestram pacta cum eīs dē salūte suā et suōrum.
Persōnae:
Ministrī rēgis Hierichuntis, Rāchāba, Explōrātōrēs Hebraeī
Ministrī rēgis Hierichuntis, Rāchāba, Explōrātōrēs Hebraeī
Ministrī rēgis Hierichuntis
Rāchāba, nōs sumus hūc missī ā rēge ut abdūcāmus hominēs eōs quī
dīvertērunt ad tē; vēnērunt enim grātiā explōrandae tōtīus regiōnis.
Proinde vidē ut eōs prōdūcās nōbīs.
Rāchāba
Ad mē quidem vēnērunt hominēs quīdam, quī cuiātēs sint mē latet. Cum
vespere clauderētur porta, exiērunt, nec sciō quō sē recēperint. Sī
volētis cōnsequī vēlōciter, assequēminī. Salva rēs est, abiērunt. Nunc
adeō hospitēs, quōs occuluī in tēctō sub fascibus līnī, ut eōs servem
beneficiō meō. Heus, heus, hospitēs, dormītis?
Explōrātōrēs
Nōndum.
Rāchāba
Attendite quae dīcam. Nōn ignōrō Iōvam dedisse vōbīs hanc terram, nōsque
omnēs incolās huius terrae, perculsōs vestrī terrōre, abiēcisse animōs.
Nīmīrum audīvimus ut excitāverit Iōva mare rubrum, quō vōbīs pateret iter
abeuntibus ex Aegyptō, utque tractāverītis duōs rēgēs Amorraeōrum, quī
trāns Iordānem habitant: Sehōnem dīcō, et Oggum, quōs dēlēvistis funditus.
Quae rēs ubi audīta est, concidimus animīs, nec iam quisquam est quī
audeat vel muttīre in vōs, proptereā quod Iōva Deus vester, Deus est tam
suprā in caelō quam īnfrā in terrā. Quōcircā iūrāte nunc mihi per Iōvam,
sī ego vōs dēmerita fuerō meō beneficiō, vōs quoque parem grātiam
relātūrōs domuī meae paternae; et mihi date certum signum, quō cōnsulētis
salūtī meī patris et mātris, et frātrum et sorōrum et omnium quae habent;
asserētisque vītam nostram ā morte.
Explōrātōrēs
Fidem damus: nec recūsāmus mortem (modo nē indicētis nōs) cum Iōva
trādiderit nōbīs hanc regiōnem, nī vōs bonā fide cōnservāverimus.
Rāchāba
Ergō hāc lēge dēmittam vōs per fūnem, per hanc fenestram quae prōspicit
rūs. Rēctē est, ēvāsistis. Nunc contendite in montēs, nē incīdātis in eōs
quī vōs persequuntur, et ibi dum redeunt latētōte trīduum, post itūrī.
Explōrātōrēs
Attende dīligenter quae dīcēmus. Cum ingressī fuerimus hōs fīnēs, tū
appendēs fūniculum istum rubrum dē hāc fenestrā per quam nōs dēmīsistī,
convocābisque ad tē tōtam vestram familiam. Quod sī quis ē domō tuā forās
exierit, suō id perīculō fēcerit, nōs aberimus ā culpā. Quae vērō erunt
apud tē, ea sī quis attigerit, nōs praestābimus damnum. Quod sī hanc rem
palam fēcerīs, erimus līberī ā iūreiūrandō quō tū nōs obstrīnxistī.
Rāchāba
Placet condiciō. Valēte.
Explōrātōrēs
Et tū.
Sententia
Piōs adversus impiōrum iniūriam abscondere pium est et Deus huiusmodī officia remūnerātur.
Piōs adversus impiōrum iniūriam abscondere pium est et Deus huiusmodī officia remūnerātur.