Dialogi Sacri - Dialogus Unus et Vicesimus
Balaamus. Num. 22
Asina Balaamī ab ipsō quia restiterat verberāta loquitur et Genius quī eī
in viā obstābat Balaamum alloquitur.
Persōnae:
Balaamus, Asina, Genius
Balaamus, Asina, Genius
Balaamus
Ut tē Deus male perdat, asina, quae mē invītum dē viā āvehis in agrum. At
ego tē prō istōc maleficiō onerābō ictibus, improba! Ary, ary! Quīn ergō
redīs in viam? Nunc sumus inter duās māceriās: nōn licēbit mihi amplius
dēclīnāre. Hei mihi, attrīvit mihi pedem ad māceriam. At dispeream nisi tē
male mulctō plāgīs. Ary, ary! Quid hoc mōnstrī est? Succumbit. At iam faxō
tē attollās, aliōquī hīc tē contundam usque fuste, hem!
Asina
Quid in tē commīsī, ut mē iam tertium caederēs?
Balaamus
Rogitās, improba, quae mē hīc lūdificāris indignē? Atque utinam mihi esset
gladius prae manū, nam tē hīc iam cōnfoderem.
Asina
Nōnne ego sum asina tua, cui semper hāctenus inequitāstī? Nunquid tāle
solita sum facere tibi?
Balaamus
Nihil.
Genius
Balaame, cūr cecidistī asinam tuam iam tertiō? Ecce ego ipse vēnī tibi
adversātum, quia hoc iter susceptum est contrā meam sententiam. Asina vērō
ubi mē vīdit dēclīnāvit mē iam ter, quod nisi fēcisset, profectō iam tē
interfēcissem, eam vērō sīvissem vīvere.
Balaamus
Peccāvī, fateor, sed nōn vīderam tē mihi obvium in viā. Itaque sī hoc iter
tibi displicet, revertar.
Genius
Immō eās licet cum istīs, vērumtamen vidē ut ea dēmum dicās, quae tibi
suggesserō.
Sententia
Falsī vātēs minus interdum vident quam iūmenta.
Falsī vātēs minus interdum vident quam iūmenta.