Dialogi Sacri - Dialogus Undecimus

Iācōbus redux. Gen. 33

Iācōbus ex Mesopotamiā rediēns Ēsāum frātrem dōnīs pācat.
Persōnae:
Ēsāus, Iācōbus
Ēsāus
Ō, salvē multum, mī frāter cārissime.
Iācōbus
Salvē tū plūrimum, germānē mihi optātissimē.
Ēsāus
Ut tē libenter amplector post longum spatium temporis!
Iācōbus
Et mihi profectō iam diū nihil fuit iūcundius quam nunc vidēre tē incolumem. Itaque prae gaudiō nōn teneō lachrimās.
Ēsāus
Nec ego possum nōn flēre, ita tōtus laetitiā gestiō. Sed quid sibi vult iste grex mulierum et puerōrum quōs tēcum dūcis?
Iācōbus
Uxōrēs sunt et līberī quibus mē Deus, quae sua est līberālitās, dītāvit.
Ēsāus
Quid autem sibi vult tōtus ille grex quem offendī veniēns?
Iācōbus
Voluī tē eō dōnō mihi plācāre.
Ēsāus
Satis multa habeō, frāter: habē tibi tua.
Iācōbus
Nē repudiā mē, quaesō: sī tē mihi propitium habeō, accipiēs ā mē mūnusculum. Nam quod vīdī faciem tuam, videor mihi vīdisse nūmen quoddam; nec mīrum, quī mihi tam facilis fuerīs. Itaque quaesō ut accipiās ā mē mūnusculum quod ad tē adductum est, postquam Deus prō suā benignitāte tam multīs bonīs mē accumulāvit ut nūllā rē caream.
Ēsāus
Quandō urgēs tantopere, accipiam, etsī nihil opus erat. Age eāmus: ego ībō unā tēcum.
Iācōbus
Scīs puerōs esse tenerōs ovēsque et caprās et bovēs praegnantēs. Quod sī fatīgentur vel ūnum diem, āctum est dē ovibus et caprīs omnibus, interībunt. Sed amābō ī prae, ego pergam clēmenter et placidē, prout postulant ea quae prae mē dūcō ipsīque puerī, dōnec veniam ad tē in Seir.
Ēsāus
Saltem relinquam tibi aliquot ex meīs comitibus.
Iācōbus
Quid opus? Gere obsecrō minī mōrem.
Sententia
Potentiōrum īra cōmitāte et submissiōne est lēnienda.