Dialogi Sacri - Dialogus Nonus
Iācōbus profugus. Gen. 29
Iācōbī profugī congressiō cum Rachēle sōbrīnā suā.
Persōnae:
Iācōbus, Pāstōrēs, Rachēl
Iācōbus, Pāstōrēs, Rachēl
Iācōbus
Frātrēs, unde estis?
Pāstōrēs
Ex Charrā.
Iācōbus
Ecquid nōstis Lābānem, fīlium Nachōris?
Pāstōrēs
Maximē.
Iācōbus
Valetne?
Pāstōrēs
Valet, atque ecce tibi Rachēlem fīliam eius hūc venientem cum pecudibus.
Iācōbus
Hem, diēī multum adhūc est, necdum tempus est cōgendī pecoris. Quīn adaquātis pecudēs, deinde itūrās pāstum?
Pāstōrēs
Nōn possumus dōnec convēnerint omnēs gregēs, quō āvolvāmus saxum ab ōre puteī, atque ita adaquēmus.
Iācōbus
Sed venit Rachēl agēns pecus: quid cessō āvolvere saxum, ut hauriam eī aquam atque hanc prīmum ab eā ineam
grātiam? Ō, mea Rachēl, amplectere mē.
Rachēl
Abstinē tū manum, quis tū es?
Iācōbus
Ego sum Iācōbus patruēlis tuus, fīlius Rebeccae. Nōn contineō lacrimās prae gaudiō.
Rachēl
Ō fēlīcem adventum! Sed ego cessō īre in urbem ut annūntiem haec meō patrī!
Sententia
Gaudent mūtuō congressū cōnsanguineī. Sunt autem piī omnēs inter sēsē dīvīnā cōnsanguinitāte coniūnctī.
Gaudent mūtuō congressū cōnsanguineī. Sunt autem piī omnēs inter sēsē dīvīnā cōnsanguinitāte coniūnctī.