Dialogi Sacri - Dialogus Decimus Sextus
Mōsēs expositus. Exod. 2
Mōsēs īnfāns ā mātre expositus reperītur ā fīliā Pharaōnis et mātrī ignōranter trāditur alendus.
Persōnae:
Iocabeda māter Mōsīs, Marīa Soror, Thermuthis fīlia Pharaōnis, Ancilla
Iocabeda māter Mōsīs, Marīa Soror, Thermuthis fīlia Pharaōnis, Ancilla
Iocabeda
Hūc usque ēvāsimus clanculum, et iam pervēnimus ad flūmen. Nunc expōnendus est hic īnfāns puer, nē Pharaō rescīscat eum esse servātum ā nōbīs contrā suum mandātum atque voluntātem. Nam quod servāvimus eum iam trēs mēnsēs, fēcimus cum magnō perīculō. Sed melius erat venīre in discrīmen etiam dē vītā quam sinere necārī tam fōrmōsum puerum. Ō crūdēlem rēgem, quī iusserit interficī omnēs partūs marēs! Quam multī sunt perēmptī iussū eius in ipsō ingressū vītae! Quae est unquam audīta tanta immānitās? Īnfantēs iugulārī in ipsō līmine et ingressū vītae! Ō mī fīliole, ego māter misera cōgor expōnere tē hic in papȳrō, tē quem tulī uterō, quem peperī, quem per trēs mēnsēs occultāvī et occultārem adhūc, sī possem! Ō rem acerbam! Mēne sēparārī ā tē, sine ūllā spē tuī unquam videndī! Quid mē futūrum est? Quid tū autem, fīlī, quem hīc dēserō? Vērum cum nōn possīmus quod volumus, velimus quod possumus. Quod meum fuit, fēcī: ut tē occultum habērem. Nunc commendō tē clēmentiae et prōvidentiae dīvīnae. Valē, meae dēliciae, valē, mī fīliole.
Marīa Soror
Māter, ego hīc manēbō in occultō, sī tū permittēs, ut videam quid futūrum sit.
Iocabeda
Permittō, domum redeō.
Fīlia Pharaōnis
Hīc est flūmen quō vēnimus ad lavandum. Vōs pedisequae, hīc inambulābitis secundum flūmen; ego cum ancillā concēdam in hunc recessum amoenum et occultum. Sed quid videō in papȳrō, ancillā? Vīse quid sit. Vidētur mihi esse cista.
Ancilla
Et rēctē vidētur, hera, et quidem est oblīta bitūmine et pice.
Fīlia Pharaōnis
Adfer eam hūc. Aperiāmus. Āh miselle! Puer est vāgiēns! Miseret mē eius. Ex puerīs Hebraeōrum est.
Marīa Soror
Veniō in summam spem cōnservandī puerī. Accēdam. Salvē, domina.
Fīlia Pharaōnis
Quid tū ais?
Marīa Soror
Vīsne ut accersam tibi nūtrīcem ex Hebraeīs quae nūtriat tibi puerum?
Fīlia Pharaōnis
Bene dīcis, accerse.
Marīa Soror
Iam hīc aderit.
Fīlia Pharaōnis
Bonīs auspiciīs hūc dēscendī. Habeō puerum quem cūrābō ēducandum prō meō. Nihil potuit accidere mihi optātius, neque vereor offendere meum patrem in rē tam piā et hūmānā. Āh, scelus est iugulāre partūs recentēs! At quam ēlegāns est! Quam bene nātus! Nōnne flāgitium est necāre tālēs puerōs?
Marīa Soror
Hīc tibi addūcō nūtrīcem, domina.
Fīlia Pharaōnis
Mulier, tū ēducābis mihi et ēnūtriēs hunc puerum. Ego tibi solvam mercēdem.
Iocabeda
Faciam.
Sententia
Quōs Deus servāre vult, eōs quidem in summa perīcula venīre patitur, at nōn perīre.
Quōs Deus servāre vult, eōs quidem in summa perīcula venīre patitur, at nōn perīre.