Dialogi Sacri - Dialogus Decimus Quartus
Iōsēphus coniector. Gen. 41
Iōsēphus interpretātur Pharaōnī duo somnia, ob eamque causam Pharaō
praeficit eum tōtī Aegyptō.
Persōnae:
Pharaō, Iōsēphus
Pharaō, Iōsēphus
Pharaō
Somniāvī quiddam quod nēmō mihi potest interpretātiōne explicāre. Tē autem
audiō esse coniectōrem somniōrum, ideōque tē accersīvī.
Iōsēphus
Equidem is sum per quem Deus interpretētur somnium tuum, Pharaō: itaque
nārrā.
Pharaō
Vidēbar mihi astāre rīpae flūminis; atque ex eō exiērunt septem vaccae
bene habitae et pulchrae vīsū, quae pāscēbantur in cārectō. Ecce autem
deinde septem aliae, gracilēs et dēfōrmēs suprā modum et tenuī corpore,
quālēs nunquam vīdī in Aegyptō, quae dēvorāvērunt priōrēs. Quās cum
dēmīsissent in sua vīscera, tamen id nōn appārēbat; adeō semper maciē
dēfōrmēs erant ut prius. Ego somnō solūtus sum. Deinde rūrsum oppressus
somnō, vidēbar vidēre septem spīcās crēscentēs in ūnō calamō, opīmās et
fōrmōsās; secundum quās succrēscēbant totidem aliae gracilēs et tenuēs et
exēsae ūrēdine, quae dēvorāvērunt septem illās generōsās. Haec ego
indicāvī coniectōribus, sed nēmō est quī possit mihi explicāre.
Iōsēphus
Somnium tuum ūnum est, Pharaō. Deus praemonet tē eōrum quae factūrus est.
Septem vaccae generōsae sunt septem annī; septem spīcae item, idem volunt:
ūnum idemque somnium est. Septem vērō vaccae et spīcae tenuēs septem aliī
sunt annī, quibus famēs vigēbit. Hoc id ipsum est quod dīxī: Deus quod
factūrus est tibi indicat. Sīc habētō septem annōs proximōs futūrōs esse
fertilissimōs frūgum terrae, praesertim in Aegyptō; quōs sequentur alterī
ita īnfēstī pēnūriā omnis cibī ut laeta illa ūbertās priōrum sit omnīnō
cōnsūmenda famē. Tanta, inquam, labōrābitur pēnūria ut tantae rērum
abundantiae nē vestīgium quidem ūllum supersit. Nam quod bis somniāstī,
ideō factum est ut intelligās omnīnō dēcrētum esse Deō ita facere, idque
brevī. Quārē dispice, Pharaō, virum aliquem scientem et perītum, quem
praeficiās Aegyptō. Praetereā cūrātōrēs et aedīlēs annōnae quī lēgant
quīntās in Aegyptō cōgantque quam maximum numerum frūmentī hīs proximīs
septem annīs ūberibus, quod condant nōmine tuō in urbēs. Ita fīet ut
proximō septenniō duplās cōnsequāris annōnās, quibus Aegyptus dēfendātur ā
famē et perniciē alterō septenniō.
Pharaō
Ō salūtāre cōnsilium, et dignum homine sapientissimō! An quisquam hodiē
est quī aequē spīrat nūmen atque hīc? Ergō cum Deus indicet tibi, Iōsēphe,
tantās rēs, nōn est dubium quīn tū sīs prūdentissimus et sapientissimus
omnium. Itaque iam nunc volō ut sīs gubernātor domūs meae utque omnis meus
populus pāreat imperiō tuō. Maior erō tē soliō tantum. Ēn trādō tibi cūram
et gubernātiōnem tōtīus Aegyptī. Atque ad cōnfirmātiōnem huius reī, hunc
ānulum dētractum meīs digitīs induō tuīs, tēque dōnō hāc veste byssinā et
hōc torque aureō, iubeōque tē vehī currū prīmō secundum meum, et volō
prōclāmārī ante tē, Congenulāte! Nē vīvam Pharaō, nisi tū ūnus eris in
tōtā Aegyptō cuius iniussū nōn audēbit quisquam vel mūtīre. Deinceps iam
nōn vocāberis Iōsēphus sed Saphnathopaneās, ut nōmine ipsō polliceāris
interpretātiōnem obscūrōrum. Atque ego tibi dēspondeō Asnātam, fīliam
Potiphrae pontificis Hēliopolītānī.
Iōsēphus
At ego tibi, Rēx, prō tantīs beneficiīs habeō grātiam quantam maximam
possum: dabōque operam, Deō volente, ut nec tē mandātī nec mē receptī
mūneris paeniteat.
Sententia
Deus piōs post dolōrēs et īnfāmiam mīrā arte ēvehit ad voluptātēs et honōrēs. Quod sī nōn omnibus piīs accidit in hāc vītā, at in futūrā accidet: nam prīma pars vītae Iōsēphī, quae calamitōsa fuit umbra est huius vītae piōrum altera vērō futūrae. Atque īdem dīcō dē Iācōbō et Dāvīde. Ad gaudia venītur per dolōrēs, ad honōrēs per īnfāmiam; ad dulcēdinem per amāritūdinem, ad altitūdinem per humilitātem, per mortem ad vītam.
Deus piōs post dolōrēs et īnfāmiam mīrā arte ēvehit ad voluptātēs et honōrēs. Quod sī nōn omnibus piīs accidit in hāc vītā, at in futūrā accidet: nam prīma pars vītae Iōsēphī, quae calamitōsa fuit umbra est huius vītae piōrum altera vērō futūrae. Atque īdem dīcō dē Iācōbō et Dāvīde. Ad gaudia venītur per dolōrēs, ad honōrēs per īnfāmiam; ad dulcēdinem per amāritūdinem, ad altitūdinem per humilitātem, per mortem ad vītam.