Nicolai Beraldi Aurelii Diologus
Béraud, Nicolas. 1473-1550. Beraldus, Nicolaus. Nicolai Beraldi Aurelii
dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore
facultas parari potest deque ipsa dicendi ex tempore facultate: ad
reuerendissimum Cardinalem Oddonem Castellionensem, tituli Diuorum Sergii,
Bacchi, Apuleii, uirum utriusque linguae peritissimum. Apud Sed. Gryphium.
Lugduni. Sebastianus Gryphius. 1534. 45 p.
Source: Stoa.org
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.
Beraldus Nicolaus. Dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari possit.
Source: Stoa.org
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.
Beraldus Nicolaus. Dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari possit.
Personae:
Spudaeus, Leonicus
Spudaeus, Leonicus
Spudaeus
Quid esse hoc putās, mī Leonice, quod, cum tot nūper exortī sint
Cicerōniānī, quī Cicerōnis librōs assiduē lēgant, circunferant, nunquam
pōnant ē manibus, Cicerōniānāsque vōcēs omnīs in elenchum relātās ac pēne
etiam numerātās ēdiscant; tam paucī tamen existant quī Latīnē rogantī
quidpiam Latīnē respondēre queant?
Leonicus
Quōs tū mihi Cicerōniānōs nārrās? Nūper nē exortī tibi videntur, quī
Cicerōnem Latīnī sermōnis Rōmānaeque ēloquentiae prīncipem sibi prōpōnant
imitandum? Num sānō eōs esse iūdiciō putās, quī rem longē omnium
pulcherrimam assequī cōnantur?
Spudaeus
Ego vērō, cum tālēs omnīs laudō, tum uērō, ut Cicerōnī quis est similimus,
ita mihi est admīrandus, ut aliīs omnibus cuiuscunque sēculī Latīnīs
scrīptōribus antepōnendus videātur. Sed novum ac superstitiōsum genus
hominum mīror, quī ubi Cicerōnis pāginās aliquot lēgērunt et vōcēs ē
Cicerōnis lībrīs temerē in suōs commentāriolōs congessērunt, Cicerōnis sē
lēgitimōs foetūs esse putant dignōsque quī ēloquentiam hōc sēculō nōbīs
cōnstituant.
Leonicus
Tūne genus hominum hoc novum esse putās?
Spudaeus
Maximē.
Leonicus
Atquī, nē Fabiī quidem sēculō nova ista, ut putās, seu superstitiō, seu
religiō dēfuit.
Spudaeus
Quī, quaesō? Morbum enim novum crēdidī.
Leonicus
Īmō uērō vetus est īnsānia. Ōtiōsōs enim ille sē uīdisse ait ac supīnōs
quī, sī quid modo longius circumdūxissent, iūrārent ita Mārcum Cicerōnem
fuisse locūtūrum. Quōsdam uērō suō sēculō fuisse scrībit quī Cicerōnis
ēloquentiam pulchrē sibi expressisse uidērentur, sī sēnsum aliquem hīs
uerbīs clausissent ESSE VIDĒRĒTUR.
Spudaeus
Quem vērō illum putās esse, quī, cum nōs ad coenam Ambrosiānus uocāsset
doctīque ac clārī uirī nōn parum multī adessent, laudātūrus quendam suīs
aliīs uirtūtibus clārum: quam bellē, inquit, Cicerōniānus est hic noster,
quī ōrātiōnis suae partem quandam ita exōrsus est INVĀDĀMUS IN EAM REM?
Leonicus
Meminī, et tum rīsisse mē solūtius, fateōr, quam decēret. Sed ita homō
sum.
Spudaeus
Quid quod proximē in Galliam Narbōnēnsem euntibus nōbīs nārrābat uir nōn
indoctus fuisse nūper quendam magnī nōminis vīrum et multīs ēditīs librīs
percelebrem quī libellum quendam suum iam prōstantem ac venālem revocāre
sē velle dīceret ac retēxēre, quod in eō vōcem dēprehendisset nōn
Cicerōniānam?
Leonicus
Nē id quidem excidit mihi neque excidet unquam. Ubīque enim ferē rīdeō
īnfēlīcem hanc verbōrum calumniam quae quōsdam ita male habet ut, etiamsī
generōsō impetū, ad optima ferantur, sibi tamen ubīque negōtium facessant
et rēctē conceptās rērum imāginēs, stylī morā frīgēre perīre quae sibi
patiantur.
Spudaeus
Audiō.
Leonicus
Quid dē eō hominum genere sentiam, hīc nōn libet repetere. Mōrōsiōrēs sunt
quam ut plācārī possint, sī quis eīs stomachum mōverit. In operis suī
nuncupātōriā, quam vocant, epistolā ita scrīpserat ille: "graviōrem mihi
abs tē labōrem iniūnctum esse vidēbam." Admonitus ab eō quī eī ā studiīs
erat, nusquam apud Cicerōnem legī LABŌREM INUNGĪ. Ad Cicerōniānārum uōcum
prōmptuārium, quod ille sibi multārum noctium vigiliīs parāverat,
cōnfugit: cum id nūllā ex parte sē prōferret, concerpsit pāginam in quā
scrīptum erat; librum etiam tōtum concerptūrus, nī puer, quī eī legentī ac
meditantī adsidēbat, prohibuisset.
Spudaeus
Atquī Fabius Quīntiliānus eō verbō cum alibī, tum Īnstitūtiōnum librō
prīmō ūtitur: "ut mihi, inquit, sī nōn inveniendī nova, at dē veteribus
iūdicandī labōrem iniungere nōn iniūstē vidērentur." Sed Fabium nē naucī
quidem faciunt ex eīs permultī.
Leonicus
Nīl mīrum! Ab iīs enim tantum amātur ille quī eius cum dīligentiam, tum
eximium in verbōrum rērumque ponderibus exāminandīs acūmen ac iūdicium
penitus īnspexērunt.
Spudaeus
CĒTERUM, particulam quam negant nōnnūllī apud Cicerōnem legī, tūne Latīnam
rēris esse?
Leonicus
Nē id quidem sciō, bis nē an semel tantum (ut proximē mēcum quīdam
contendēbat) apud illum reperiātur. Latīnam certē ut crēdam, facit
Terentiānus Parmenō quī ita in Eunūchō: caeterum dē exclūsiōne verbum
nūllum. Sed missa istaec faciāmus. Tūque tibi, mī Spudaee, ita persuādē
stultissimam hanc esse verbōrum cūram. Nec reformīdandam vōcem ūllam quae
auctōre aliquō nōn improbō dēfendī possit. Quālia posse eōrum scrīpta esse
putās quī ubīque in verbōrum cavillātiōnibus haerent? Quālia tandem nisi
frīgida, ieiūna, exanguia et, ut Fabius ait immodicā cūrā pessima. Verbīs
quidem cūram suam dēbērī ignōrāre profectō nōn potes, sed sua rēbus
dēbētur sollicitūdō. Cicerōniānīs istīs quī scrībentēs ad elenchum totiēs
suum redeunt, quī totiēs vōcēs permūtant, addunt, eximunt, quae possunt
alia quam lacera ac cicātrīcōsa scrīpta nāscī?
Spudaeus
Addūcor eō propemodum ut crēdam hoc hominum genus parum sapere, quibus ea
cūra nihil aliud cōnferat quam ut nihil fēlīciter audeant. Vērumtamen etsī
vereor nē tibi molesta ista sint levia, ac plānē frīvola quae ad rem
grammaticam propriē pertinent et ā puerīlibus nūgīs haud ita multum
absunt; aequō tamen animō, ut spērō, ferēs hōc tē locō ā mē interpellārī.
Leonicus
Māllem equidem tibi ad alia paulō magis ūtilia respondēre. Sed tibi tamen
mōs gerendus, sī nōn magna, at honesta tamen, neque indigna quae vel ab
ērudītīs trādantur petentī. Utinamque adolēscentī tibi līberāliter
īnstitūtō et ad optima properantī per omnia satisfacere possem. Explērem
profectō aviditātem istam tuam. Age igitur, sī quidem tibi ita vidētur.
Spudaeus
Quoniam iam diū perspexisse mihi videor quid dē Cicerōne sentiās,
quantīque eius nōn ēloquentiā modo, quae in eō summa fuisse dīcitur, sed
prūdentiam etiam faciās; quod ex tē audītum meminī, hōc locō testātum, ac
velut cōnsignātum relinquī abs tē cupiō.
Leonicus
Equidem sīc exīstimō, nēminem unquam aut animō aut spē magnam aliquam
ēloquentiae speciem concēpisse, quī sibi nōn illīus memoriam atque
imāginem prōpōnendam putāverit. Quārē, sī quī eiusmodī fuērunt quī nihil
absurdum in ōrātiōne, nihil peregrīnum sequerentur, sed certās quāsdam
Rōmānī generis, ut ipse ait, quasi quae urbīs propriās vōcēs ac pēne
vernāculās pūtidīs ac īnsolentibus antepōnerent, in Cicerōnis lēctiōne
assiduē versātōs eōs fatērī plānē necesse est. Sed quoniam nec forēnsis
illa ēloquentia ubīque necessāria est, nec omnia quae ad absolūtam
doctrīnam pertinent execūtus est Cicerō: nōn agricultūram, nōn rem
medicam, aut herbāriam, nōn mundī terraeve dēscrīptiōnem nōn alia dēnique
quae et ā Graecīs trādita sunt nec ā Latīnīs omissa, mīrārī satis nequeō,
quid istīs in mentem vēnerit quī omnia ad Cicerōnis līneāmenta exigunt.
Eadem audīstī cum saepe aliās ex mē, tum vērō annō superiōre quum
Cicerōnis locum illum quī est in Catōne Maiōre dē agricolārum voluptātibus
ūnā legerēmus. In eō dēlībāta sunt quaedam dē terrae vī ac nātūrā, dē
serendī ratiōne, dē occātiōne, dē herbēscente ē sēmine vapōrē tepefactō
viriditāte, dē spīcae ōrdine, dē aristārum mūnīmentō, dē vitium satū,
ortū, incrēmentō, dē malleolīs et plantīs, propāginibus, adminiculōrum
ōrdinibus, capitum coniugātiōnibus; rūrsum, dē agrōrum irrigātiōne,
fossiōne, repastinātiōne, stercorandī ūtilitāte. Quae sī lātius explicanda
essent praeceptīsque ac ratiōne trādenda, nōn ūnus Cicerō adeundus foret.
Quī sī omnia illa iūstīs volūminibus complexus esset, longē alius
vidērētur quam quī nunc quibusdam vidētur quī exceptās ex illīus librīs
particulās ac vōcēs aliquās ubīque nōbīs ceu ūtendās prōpōnunt.
Spudaeus
Iam mihi propemodum videor intelligere quod prīmō dē tē locō quaesieram,
Cicerōniānōs ideō in nectendīs sānē quam paucīs verbīs atque extempore
ēnūntiandīs haerēre quam saepissimē, intersistere, offēnsāre, quod humilis
illa verbōrum cūra et stylum tardat et sermōnis ingeniīque lībertātem
impedit.
Leonicus
Langueat eōrum sermō necesse est quī ad singula haerent et, dum
Cicerōniāna modo sequuntur, optima nōnnunquam ac significantissima
reformīdant, quodque est in prīmīs rīdiculum, Cicerōniāna ipsa. Nam dum in
eam rem ūnam intenditur animus velutī quaerēns quod calumniētur, stupet
lingua, ingeniī aciēs ānxiā inūtilīque cōgitātiōne retunditur, spīritus
vērō ille fēlīciter audāx opprimitur. Inde ēlinguēs scīlicet ac mūtī
plērīque, nōnnūllī haesitantēs ac balbī. Pectore enim quō dissertī
efficimur repressō, frēnāta vērō etiam ipsā vī mentis et in humilī
verbōrum exāmine dēfīxā, stupeat lingua cūnctanterque ac aegrē sermō eat
necesse est. Dēlēctum verbōrum ac optimārum quārunque vōcum praeparātam
cōpiam nēmō sānī iūdiciī laudāre nōn potest; sed quid efficiant istī
quamque lentē eīs perpauca succēdant (sī quid modo succēdat iīs) facile
vel mē tacente perspicis.
Spudaeus
Atquī quum vēram ēloquentiam assecūtōs sē, tum vērō optimam scrībendī
dīcendīque ratiōnem cōnstituisse et putant et glōriantur.
Leonicus
Nōn nova eiusmodī glōria. Nam Aristotelēs quoque philosophōs quōsdam
rīsisse fertur ut stultōs ac arrogantēs quī philosophiam suīs ingeniīs
perfectam rērumque omnium quae ad reī tantae cōnsummātiōnem pertinērent
accessiōne perductam ad summum praedicārent. Ēloquentia vērō an ōlim sit
cōnstituenda nesciō, cōnstitūtam certē ut crēdam addūcī nequeō. Tantum
vērō abest ut praestārī ab istīs posse id cōnfīdam ut reī praeclārissimae
eōs etiam et obesse et obfutūrōs putem, quī, quod totiēs dissuādet Fabius,
ūnī sē alicui quem per omnia sequantur semel addīxēre. Quā dē rē aliquandō
plūra disseram tēcum, sī per ōtium licuerit. Nam in hāc tam diuturnā
peregrīnātiōne incertōque ac turbulentō vītae genere, quantulum est quod
efficere possumus? Altum haec rēs ōtium quiētumque silentium postulat.
Spudaeus
Īmō vērō, sēcessus hīc, quō in Narbōnēnsī Galliā nūllum amoeniōrem alium
dictitant esse, nōs maximē ad totiēs optātam mihi disputātiōnem invītat,
praecipuē arbustum illud, prātumque variīs expictum distīnctumque flōribus
et pūrīs pellūcidīsque eurīpīs cīnctum. Nec porrō dubitō quīn, sī dum
frangātur hic aestus, ad dēnsissimum illud arundinētum sub adsitā platanō
sedeāmus, periūcundum tibi futūrum sit diēī reliquum cuius mātūtīnae hōrae
graviōribus, ut sīc dīxerim, mūsīs iam abs tē datae sunt. Quod sī nihil
hīc aliud esset quam quercus illa et rēcta et opāca, cuius rāmīs leviter
īnspīrant aurae, esset tamen quod paulum interquiēscerēs. Nunc, cum tot
oleae, tot cupressī, tot platanī, ac fīcī nōbīs arrīdeant, cūr pulvīnōs
adferrī nōn iubēs ut vel sub hāc, vel sub illā umbrā commodius
iūcundiusque sedeāmus?
Leonicus
Fallēris, mī Spudaee, sī vel prāta vel hortōs amplissimōs, amplissimum
dēnique hunc tōtum sēcessum mihi studiōrum hortātōrem esse putās. Mentem
enim ab opere dēstinātō āvocat locī tum varietās, tum amoenitās. Nec tam
voluptāte ista intenditur cōgitātiō quam remittitur, dum aliud mēns, aliud
agunt oculī. Quamobrem, sī quid vīs, tēctum subeāmus et diurnum illud
cubiculum repetāmus studiīsque nostrīs dicātum. Tibi diēs hīc tōtus
dabitur sīve praelegentem tibi aliquid Leonicum tuum audīre velīs, sīve
dictante eō excipere mālīs aliquid quod in commentāriōs posteā tuōs
referātur.
Spudaeus
Disputantem et ad ea quae iamprīdem cōgitō respondentem audīre mālō, idque
abs tē petō ac postulō. Ac prīmō: quoniam ex tē saepius audīvī nihil esse
in vītā hāc admīrābilius eō homine quī compositā ōrnātaque ōrātiōne possit
tenēre hominum coetūs, mentēs allicere, impellere quō velit, undeque velit
dēdūcere; scīre aveō an idem at hūc quod prius sēnsistī sentiās.
Leonicus
Sentiō equidem, neque ab hāc dēducī mē unquam sententiā patiar. Addam
tamen priōrī sententiae aliquid, cui rē explicātā facile tē assēnsūrum
exīstimō.
Spudaeus
Quid illud, obsecrō, est?
Leonicus
Magnam esse admīrātiōnem, Cicerō scrībit, cōpiōsē sapienterque dīcentis:
quem quī audiunt, cum acūtissimum ingeniōsissimumque eum esse iūdicant,
tum vērō eā sapientiā praeditum, cui caeterōs omnēs meritō subditōs esse
oporteat. Ego vērō illud addam, quod mihi rēctē sēnsisse videor: maximam
esse ac incomparābilem admīrātiōnem cōpiōsē, sapienter et ex tempore
dīcentis, quem quī audiunt, nōn modo plūs quam caeterōs intelligere ac
sapere crēdunt sed terrēnum quendam deum etiam sē audīre arbitrantur. Ex
tempore enim dīcendī facultāte nihil esse admīrābilius putō, dum tamen eum
dēmum dīcere intelligāmus, cui dispositē, ōrnātēque ac prūdenter dīcat.
Nec immeritō profectō admīrābilem eam virtūtem maximum studiōrum frūctum
veterēs iūdicāvēre, quod nōn nisi multā lēctiōne, ut tibi saepe scrībere
meminī, cuīquam contingat tanta fēlīcitās ac successus multa ex tempore
fundendī, quem interdum labor nūllus, nūllā cūrā cōnsequātur. Deum tunc
adfuisse, cum id ēvēnisset, veterēs ōrātōrēs, ut Cicerō dīcit, aiēbant.
Dīvīnum utique mūnus id esse meritō cēnsēbant, nec nisi summā coelestīque
beneficentiā cuīquam darī ut dē magnīs rēbus, multīs nec stultīs, nec
indoctīs audientibus, quidquam ex tempore dīceret sapienter ac fēlīciter.
Etsī enim viam quandam variam ac multiplicem esse nōn ignōrābant quā ad id
pervenīrētur, quandō tamen arduam eam esse vidēbant ac difficilem et ā
paucīs vel initam, vel fēlīciter tentātam, dīvīnō quōdam ductū modō ad
rāram fēlīcitātem pervenīrī posse perspiciēbant. Nōn enim inconditum ac
fortuitum sermōnem sapiēns vetustās admīrābātur sed sānam sōbriamque
ōrātiōnem coelestī aliquō ceu spīritū ferente ēvolventem sēsē et ad laetum
optātumque exitum properantem.
Spudaeus
Audiō.
Leonicus
Quem aestuāns animus ac concita mēns tumultuārium sermōnem fundit, eum
meretrīculīs rixantibus plērunque superesse sciēbat. Quem vērō multa
lēctiō fōrmāsset, nōn perpetuum modo ipsum ac nusquam intersistentem sed
ērudītum etiam ac cultum rēctē iūdicābat esse eius generis eiusque modī
quem omnēs velut ē coelō exceptum et commendārent et mīrārentur.
Spudaeus
Quam vellem nunc aliquem nōbīs darī tam excellentī ingeniō ac dīcendī
facultāte praeditum iīs excultum disciplīnīs iīs et nātūrae et artis
adiūmentīs ac praesidiīs īnstrūctum quae ad dīvīnam hanc virtūtem
perficiendam attinent. Quod sī mē, quī tē ūnum praecipuē observō ac colō,
nōn indignum putās quī viam illam, quam dīxtī esse multiplicem ac
difficilem, abs tē accipiam, efficiam ut singulārīs atque incomparābilīs
virtūtīs huius, dē quā iamdūdum loquimur, partem mihi aliquam ē tuā
disputātiōne adscīscam. Viā enim opus esse sciō ac duce quōpiam certō ac
fīdō quī libēns alacrisque praeeat, cuius vestīgia libēns alacrisque
sequātur reī pulcherrimae studiōsus, ut, sī nōn ad summum, ad aliquem
tamen honestum gradum cum duce ipsō perveniat. Viam enim quī nescit quā
dēveniat ad mare, oportet eum quaerere amnem comitem sibi.
Leonicus
Tū vērō, mī Spudaee, nōn comitem quaeris quem praestāre tibi possem sēd
praetōrem ac ducem, quem utinam ipsī probum, ut ais, nec tantī itineris
ignārum aliquem habērēmus! Dux vērō tibi esse quī possum? Quī, quae scīre
exoptās, per aetātem nōn didicerim, quī inter indoctōs et barbarōs magnam
aetātis ac vītae huius partem exēgerim ac propemodum inter eōs cōnsenuerim
quī, quae tū, meliōribus vidēlicet fātīs nātus et annīs, mīrārīs et
expetis, rīdērent ac nihil facerent. Quod sī tamen eam inīre ratiōnem vīs
ac viam ingredī, reī multō pulcherrimae Cicerōnem ac Fabium habēs, nōn
ēgregiōs modo ducēs sed hērōās etiam invictōs ac fortēs, quōrum alter
ascendere cupientem, nōn modo tē ex ēditō vocābit sed porrēctā etiam manū
iuvābit ascendentem, alter vērō viam plānam et expedītam esse docēbit
obscūraque ea et ad percipiendum difficilia negābit quae scrīptōrēs
dīversīs opīniōnibus pertināciter tuendīs involvērunt.
Spudaeus
Et id quidem sciō neque aliud petentī mihi respōnsūrum tē praevīderam.
Adiī utique ad utrunque nōn semel et ab utrōque in eam rem trādita īnspexī
quā potuī cūrā observāvī et pēne etiam ēdidicī. Nec dubium est quīn et
optima sint et vērissima quae ab illīs praecipiuntur omnia. Sed mihi, ut
vērum fatear, magis probantur ea quae ōlim paucīs abs tē dicta adhūc
meminī, quae sī fūsius ūberiusque explicāta animōque ac memoriā
comprehēnsa hodiē hinc domum tulerō, magnum operae pretium lūculentumque
ac memorābile lucrum mihi fēcisse vidēbor.
Leonicus
Dīcam et, quanquam in hāc peregrīnātiōne librōrumque omnium inopiā vix
tibi mē spērō satisfactūrum, repetam tamen paulō altius quae dē rē tantā
dīcī posse videntur. Prīmumque tuam laudābō dīligentiam quī rhētorum
praecepta, quae ā multīs leguntur, ēdiscuntur ā paucissimīs, annō
superiōre didicerīs tractēsque eādem assiduē, studeāsque rēs verbaque
commodissimē invenīre, inventa dispōnere, disposita ac suō quaeque locō
collocāta ōrnāre. Quae vērō alia dē ōrātiōnis partibus, eārum tractātiōne
ac arte dē contrōversiārum generibus, dē cōnstitūtiōnibus causārum, dē
ōrnāmentīs ōrātiōnis lūminibusque iīs quibus ōrātiō illūstrātur ac
distinguitur, ā scrīptōribus Latīnīs prōdita sunt, ea tibi nota, perspecta
ac meditāta omnia arbitror, tibique eō nōmine grātulor vehementerque
assentior quod ēloquentiam nōn, ut quīdam, exercitātiōne sōlā, nōn sōlā
imitātiōne sed arte etiam cōnstāre ac praeceptīs tibi iam inde ab initiō
persuāserīs. Via enim prōrsus aliqua, ut dīxī, prīmum opus est ad quam, sī
quandō aberrāre forte contigerit aut necesse fuerit, sit tūtissimus
reditus. Prōmere enim quae mente concēperīs et ad audientēs perferre, quod
ēloquentiae proprium est et ad ēloquentem propriē pertinet, sine arte nēmō
potest. Dīcere vērō ex tempore, id est (ut ego quidem iūdicō) currere,
quis potest, nisi quī prius quō sit et quā perveniendum didicerit? Quārē,
perge, mī Spudaee, quae ab artium scrīptōribus dē arte dīcendī praescrīpta
sunt legere et, quoad eius fierī poterit, ēdiscere, sed meminerīs tamen
praeceptā illa quae καθολικὰ ā Graecīs, ā nostrīs, quō fierī modo potest,
ūniversālia vel perpetuālia vocantur, eius generis esse quae mūtārī aut
labefactārī etiam, ut Fabiō vidētur, ac subruī possint atque interdum
dēbeant. Quī enim ad illa sē tanquam ad immūtābilēs ac necessāriās lēgēs
alligārit, dīcendī cursum ac colōrem stultē perdat necesse est. Quī enim
sōlīs praeceptīs satis sē īnstrūctōs arbitrantur nec unquam quidquam
audent fēlīciter cōnātumque omnem reformīdant, cum ēloquentiae multum
diūturnumque labōrem impenderint, hoc assequuntur ut ab ēloquentibus vel
quam longissīmē absint. Quārē, quod praeter rhētorum īnstitūtiōnēs alia
tibi adiūmenta undique comparās et quotīdiē multa rogandō, audiendō,
legendō, tē ipsum vincere studēs, vehementer, mihi crēde, ab omnibus
probātur. Nam, sīve prīvātō iūdiciō ac nātūrae, quae sē tibi beneficam
profectō ac līberālissimam praebuit, sponte ac ductū, sīve ērudītī
alicuius cōnsiliō id facis, prūdenter facis, quī, quam expetis admīrandam
virtūtem, nōn nisi multīs vigiliīs ēmī posse cēnseās.
Spudaeus
Praeceptiōnēs quidem illās, quās dīcis, tē hortante ac praeeunte etiam
didicī artemque ipsam in ōrātōrum scrīptīs latentem atque abditam interdum
cōnor ēruere. Ōrātiōnum etiam quārundam optimārum partēs quās effingam,
aut certē subsequar, memoriā complectī studeō. Sed animadvertō tamen alia
mihi permulta superesse adhūc quae observem, quae teneam, quae discam,
quae tuear, quae tamen, quālia sint ipsa, nōndum satis intelligō.
Leonicus
Rēctē dictum est ab antīquīs difficilia omnia esse quae pulchra. Lēctiōne
multā optimē fōrmārī vel sermōnem, vel ōrātiōnem ex mē saepe audīstī sed ē
tantā tamen scrīptōrum turbā dēlegendī nōnnūllī quōs legās, quōs imitēris.
Et nesciō an tūtissima sit ea brevitās quae est apud Līvium in epistolā
quādam ad fīlium scrīptā, ut auctor est Fabius: legendōs Dēmostenem ac
Cicerōnem, tum ita ut quisque Dēmosthenī ac Cicerōnī fuerit simillimus.
Legendī ōrātōrēs, legendī poētae, excutiendum omne scrīptōrum genus. Ad
doctrīnam enim omnium nōn improbōrum lēctiō pertinet, etiam sī ad
faciendam phrasin nōn omnēs sint accommodātī. Cicerōnem praecipuē fac nōn
lēgās modo sed amēs etiam inque intimam familiāritātem accersās sed
meminerīs facitō Līviānī illīus: tum ut quisque erit Cicerōnī simillimus.
Nam, sī sōlus lēgātur ille, quod nōnnūllīs placēre videō, nōn optimī modo
omnēs dēserentur sed ab omnibus posthāc stylus ceu clypeus abiiciētur
dēspērātō tot labōrum praemiō. Quis enim ea sustineat scrībere quae legere
nēmō dignētur? Porrō, quid ex singulōrum lēctiōne ūtilitātis capī possit,
ut iūdicāre difficillimum est, ita referre longissimum. Cum vērō ex iīs
quī vetustātem pertulērunt vix ūllum Fabius esse putet quī iūdicium
adhibentibus nōn allātūrus sit ūtile aliquid, cumque Cicerō eōdem auctōre
ab illīs vetustissimīs auctōribus ingeniōsīs quidem sed artē cārentibus
plūrimum sē fateātur adiūtum, mīrum profectō subitō ēnātōs quī, Cicerōne
ūnō receptō et in summō, ut pār est, ōrdine collocātō, aliōs omnēs
exclūdant, explōdant, ēiiciant.
Spudaeus
Sī in tam amplō theātrō ūnī Cicerōnī locus erit, angustē ille ut ōlim nōn
sedēbit. Sed perge porrō, Leonice.
Leonicus
Assiduā itaque lēctiōne fōrmārī ac perpolīrī ōrātiōnem nēminī dubium esse
putō. Quae quāliaque scrīpsit Aristotelēs, philosophōrum omnium, Platōne
exceptō, prīnceps, ex mē audīstī, Aristotelisque librōrum, quī quidem
extent, indicem tibi ā mē fierī voluistī. At illum, quantus quantus erat,
multa ac pertināx lēctiō effēcerat. Eum certē ob lēctiōnis dīligentiam
Anagnōstēn Platō vocāre cōnsuēverat; Cicerō vērō, etsī in suīs, amīcōrum
pūblicīsque negōtiīs erat occupātissimus, Graecōrum tamen librōs ēvolvēbat
assiduē cumque iīs certābat et ex eōrum fontibus, ut testātur ipse,
iūdiciō, arbitriōque suō quantum, quōque modō vidēbātur, hauriēbat. Sed
eundem nōn minus commendat frequēns scrīptiō, quam quidem multa lēctiō
pepererat. Ad fīlium vērō scrībēns: ōrātiōnem, inquit, latīnam efficiēs
profectō legendīs nostrīs plēniōrem. Audīs lēctiōne ūberiōrem plēniōremque
ōrātiōnem fierī. Id quod tum dēmum contigisse tibi sentiēs, cum nōn verba
modo ex optimīs quibusque scrīptōribus sed rēs etiam ac sententiās
idōneās, quibus et commūnis sēnsūs alitur et parātur iūdicium, tibi
sēlēgerīs memoriāque comprehenderis.
Spudaeus
Tibi facile assentior illa omnia. Sed alia etiam quaedam expectō quae mē
adoptātam illam rēctē nōnnūlla ex tempore dīcendī facultātem sēnsim
perdūcant. Nam forēnsem illam et antīquam, ut hōc sēculō parum
necessāriam, haud ita multum expetō.
Leonicus
Quid expectēs aliud nesciō, nisi forte rūrsum audīre vīs quae dē stylō
eiusque ūtilitāte tēcum saepe et Lūtētiae et in hōc Pontisergiānō sēcessū
disseruī.
Spudaeus
Cupiō, eademque ut vel repetās, vel augeās disputandō, tē etiam atque
etiam rogō.
Leonicus
Stylī, quem optimum effectōrem ac magistrum dīcendī Cicerō vocat, labōrem
ā sēipsō ūnusquisque dēbet exigere. Huic post multam lēctiōnem locus
opportūnus erit. Eius autem duplex mihi ratiō esse vidētur: dīligentia et
ūsus frequēns, sīve exercitātiō. Prīmum enim tardus quidem sed dīligēns
esse stylus dēbet ita ut ēmendāta sint quae scrībēs omnia. Nam aliae
deinceps maiōrēs virtūtēs succēdent, perspicuitās et cultus sīve splendor
quīdam quem optimōrum lēctiō simul et imitātiō suppeditant. Dē stylī autem
exercitātiōne dīcere supervacāneum putō, cum sine eā nihil effēcī rēctum
nēminī dubium esse possit. Quod vērō dē eius tardātiōne dictum est, neque
ratiōne caret, neque exemplō. Verbōrum enim dēlēctus et rērum
collocandīque ratiō temporis spatium dēsīderant. Itaque scrīpsisse
Sallustium Quīntiliānus auctor est et Vergilium Dōnātus paucōs diē versūs
compōnere solitum trādit quōs ceu īnfōrmēs foetūs lambendō ursum mōre
sēnsim sē fōrmāre dīcēbat. Stylum ergō in manū sūmptūrus, rem tōtam dē quā
dictūrus es animō concipe, sīc et sēnsūs et verba succēdent. In sententiīs
nē quid stultum, nē quid ineptum sit aut rīdiculum vidē. Verbōrum mōmenta
ita tibi sunt exāminanda ut calumniātrīcem suī cūram illam ac immodicam
dīligentiam fugiendam dūcās. Audē itaque et incipe, prōgressus
aliquantulum, siste, et ut antecēdentibus posteriōra iungantur, proximē
scrīpta repete. Inventīs adhibē iūdicium, iūdicātis et probātis ōrdinem ac
dispositiōnem. Sīc, fateor, stylī calor ille nōnnihil refrīgēscet sed
receptīs dē integrō vīribus prior impetus recurret ac sēsē tibi ultrō
reddet. Sī scrībentī tibi taedium obrēpserit, scrīpta in aliquod tempus
repōne ad quae redeās integer. Tum rūrsus explicā vela aptātīsque vēlīs ac
dispositīs rudentibus ferentibus ventīs nāvigā. Quod sī mūtāta aura, ut
saepe fit, retrōrsum ībis, bonō animō ut sīs facitō. Nam sī tibi
cōnstiterīs, nec, quod plērīque faciunt, turpiter dēspērāverīs, implērī
mox sinūs redditīs armāmentīs mīrābere et optātum portum contingēs laetus
nec secundam aggredī nāvigātiōnem verēbere. Accēnsus ōlim eius, ut sīc
dīxerim, mūsae, quam deamās, et ipse vehementer adhūc expetō, amōre ac
dēsīderiō, sī quid dēesset sērium quod scrīberem, exercendī stylī causā
historiam fābulōsam scrībēbam, nōn multum iīs vidēlicet dissimilem, quae ā
Graecīs aliquot scrīptōribus dīcuntur esse compositae. Valentīnī enim et
Ursiniī, quem Orsōnem vulgō vocant, quī in silvā Aurēliā ēducātī
dīcēbantur, Gallicō sermōne cōnscrīptam historiam Latīnam facere tentābam
adhibitīs tamen ōrnāmentīs et figūrīs quae ad rem per sēsē humilem ac
exiguam decorandam pertinēre vidērentur, fictās conciōnēs nōnnunquam
intertexēbam, fictās lēgātiōnēs ac tabellāriōs, cōnsilia ēventūs
affingēbam. locōs dēscrībēbam et Aurēliam quoque ipsam, ad quam expositī
illī ferēbantur, dēpingēbam, supputābam tempora, veterēs historicōs, quī
nunquam extārent, testēs citābam et rem ā vēritāte remōtam ōtiōsīsque
mulierculīs scrīptam cōnābar vērisimilem efficere. Quā ex rē assecūtūrum
mē spērābam nārrandī pūrē ac dīlūcidē suādendīque ac dissuādendī ratiōnem
aliquam; scrībendārum praetereā epistolārum facultātem et artem, sī quā
modo scrībendārum epistolārum esset ars nec in nātūrā ūsūque ac
exercitātiōne studiōrum pars illa potius tōta posita esset. Scrīpsī et
cōmoediās aliquot, quās nōn succēdente stylō et damnāvī posteā et abolēvī.
Sed dialogōrum mihi tamen lībertās sīcuti facilior vidēbātur, ita longē
grātior erat. In quibus, etsī decorō ac persōnīs esse serviendum nōn
ignōrābam, oeconomia tamen illa, quā veterum cōnstant cōmoediae, nōn
postulātur.
Spudaeus
Nunc dēmum intelligō, pulcherrimō cuique operī suam esse difficultātem
appositam.
Leonicus
Carmina (quid enim negem?) scrīpsī et scrībō nōnnunquam quoque sed quālia
Cherilī fuisse dīcit Horātius, inculta et male nāta. Legendī tamen tibi
sunt poētae, mī Spudaee, et in eōs studiōrum recessūs interdum
excurrendum: hoc prīscī omnēs ōrātōrēs factitārunt ut attrītā asperitāte
forēnsī ingenia poēticīs blanditiīs reficerent. Haec sunt studiōrum
amoenissima dīverticula, haec sunt ingenua laxāmenta iūcundissimaeque
remissiōnēs ingeniōrum, quās captāsse M. Tullius dīcitur indeque maximum
ēloquentiae lūmen intulisse. Nōverat vir prūdentissimus forēnsī
contentiōne pugnāque illā cotīdiānā ingeniī mucrōnem retundī, poēticīs
autem, ac prope dīxerim, mūsicīs hīs dēliciīs redacuī et excitārī. Latet
enim, mī Spudaee, latet in optimīs quibusque carminibus mūsārum ceu
spīritūs quīdam ab iīs ipsīs tibi petendus, petenda et illa verbōrum
sublīmitās, petenda quaedam ōrnandī genera ac velut ōrātiōnis lūmina quae
Cicerō ōrātōribus cum poētīs scrībit esse commūnia. Quod vērō tibi in
prīmīs esse dūcō necessārium eximiaeque virtūtis illīus, quam expetis, ad
quam nīteris, condīmentum quoddam praecipuum quoque sine necesse est
quidquid ex tempore funditur, quamlibet aliōquī perpolītum ac nitidum,
īnsulsum esse atque īnsipidum, ā poētīs tibi potissimum est petendum.
Spudaeus
Quid illud tandem?
Leonicus
Movendōrum animōrum ratiō sine quā īnfirma et iacentia cētera sunt omnia.
Dē quā, quoniam quid sentīrem alibī tibi mē explicāre meminī, nihil dīcam
hōc locō. Ex Aristotelis librīs, quōs dē arte rhētoricā scrīpsit, et ex
Fabiō Quīntiliānō haec ōlim commodius intelligēs. Interim, quandō affectūs
omnīs, vel mītēs illōs, quōs cōmoediae, vel hōs concitātōs, quōs
tragoediae similēs esse volunt, nōn modo optimē tenent poētae sed eōs
etiam in suā quōdam modo potestāte habent, ēvolvendī tibi saepe sunt
ēdiscendaque in illīs quam plūrima quae ad hanc praecipuē ratiōnem
pertinent. Cuius reī exempla satis multa ex Vergiliō addūcere hūc possem,
nisi ea annō superiōre tibi, cum poētārum prīncipem ēnārrārem, velut
digitō commōnstrāssem.
Spudaeus
Id ipsum annī huius hieme, simul atque vidēlicet aulicā hāc molestiā
dēfūnctīs in prīstinamque assertīs lībertātem Lutetiae quiēscere licēbit,
in Homērō nōn minus, ut spērō, dīligenter praestābimus. Multa alia nōbīs
(ut spērāre posse videor) ūnus Homērus suppeditābit.
Leonicus
Ita spērō quoque, itaque tibi factūrum mē polliceor. Sed tunc licēbit tibi
commūnem etiam locum aliquem, aut quaestiōnem īnfīnītam, quemadmodum
coepistī, tractāre, aut graecās pāginās aliquot septimō quōque diē latīnās
facere. Quod sī Latīna carmina solvere et, quod ā Fabiō probārī videō,
paraphrasī explicāre (quā ūnā exercitātiōne virōs excellentissimōs ūsōs
esse trāditum est) īnstiterīs, plūrimum ad id quō properās prōmōvisse tē
sentiēs. Multiplex labor, inquiēs. Sed simplex, mihi crēde, nec ingrātus
fuerit, sī meditātiōnem ūnam vicissim excēperit alia, quandō et varietāte
levātur taedium et voluptās, quā cuiuscunque reī studium sustinērī solet,
conciliātur.
Spudaeus
Ita profectō crēdō ac persuāsum habeō expertus: ūnum modo aliquid agere
semper difficile esse ac molestum.
Leonicus
Graeca vertere, quod tū pulchrum ac magnificum esse putās, ōlim licēbit
tibi, quā dē rē quid tibi annō superiōre dīxerim, cum Īsocratis ōrātiōnēs
tibi frātribusque tuīs praelegerem, meministī adhūc, opīnor, et ipse
repetēns iterum iterumque monēbō. Nunc cavē audiās istōs nesciō quōs, quī
tot studiīs variīsque commentātiōnibus in dīversum tendentibus, nōn
iuvenīlia modo sed rōbusta etiam ingenia onerārī atque obruī putant. Nam
neque suprādicta illa in dīversum tendunt, ut illī stultē putant, sed
nātūrā ita sunt coniūncta ac cōpulāta ut sēparārī neque possint, neque
dēbeant. Lēctiōne requiēscit stylus, lēctiōnis vērō ipsīus taedium vicibus
levātur. Quod cum sit ā Fabiō, nōn ērudītissimō modo praeceptōre sed
optimō etiam ac prūdentissimō ingeniōrum fōrmātōre trāditum idipsumque nōn
paulum modo in honestiōribus studiīs versātus cotīdiē experiātur, mīrum
est tamen nōn dēesse quī dīversum tueantur. Quālēs autem sint illī
quantumque effēcerint in studiīs ex eōrum vel īnfantiā vel stultā
loquācitāte, prōtinus intelligere cuique licet.
Spudaeus
Licet.
Leonicus
Sed Fabiī ipsīus verba, quae mē nesciō quōmodo suffūgerant, hīc tibi,
quoniam ēlegantissima mihi esse videntur, referam. Ea sunt librō prīmō:
quamlibet multa, inquit, ēgerimus, quōdam tamen modō recentēs sumus ad id
quod incipimus. Quārē, mī Spudaee, tantum abest ut ipse, cui et ingenium
tuum nōtum est ac saepe tractātum, multa praecipiendō offendere tē verear
aut onerāre ut, quoniam libenter tē et cupidē audīre videō, addere alia
velim, nōn ūtilia modo īnstitūtō tuō, ut quae suprā iam dicta sunt, sed
etiam necessāria, nēcubi negligēns tibi inconditusvē sermō excidat.
Falluntur enim multī quī scrīptīs tantum cūram adhibent ac dīligentiam,
secūrī quō quid modo vel in amīcōrum convīviō, vel in quotīdiānīs
colloquiīs ac congressibus loquantur. Quō vitiō nē Hermolaum quidem ipsum,
virum aliōquī doctissimum et adnotandīs et scrībendīs multīs
dīligentissimum, caruisse, quī illum audiērunt, dīcunt ut nōn modo, cum
ērudītissimus esset ac disertissimus, indoctī ac barbarī speciem praebēret
sed ad stylum reversus ānxiē cum verbīs ipsīs ac rēbus luctārētur. Atquī,
ut intelligās quantum ad id quod mōlīris et cōgitās collātūra sit
domesticī sermōnis dīligentiā, accipe quid ipse ōlim adolēscentulus
vīderim Aurēliae, cum ibi iūrī Caesareō cum Iōanne Pyrrhō operam prīmum
darem. Germānus erat illīc iūrisprūdentiae et ipse candidātūs
disputātiōnibus congressibusque cotīdiānīs ita assuētus ut nihil prope
aliud ageret. Quam quidem ad rem ita sē ille comparāverat ut eōrum quae
magnō studiō scrīpserat colōrem ac speciem referrent quae effundēbat ex
tempore. Porrō quae ille scrībēbat eiusmodī erant quibus neque cultus
neque iūdicium dēesse vidērī posset. Hāc ille latīnī sermōnis facilitāte
cōnsequēbātur ut nōn mihi modō, quī rem tantam nec intelligerem, nec
spērārem, sed permultīs etiam aliīs neque stultīs, neque indoctīs
mīrābilis vidērētur.
Spudaeus
Nōn iniūriā.
Leonicus
Quid autem is posteā effēcerit (ā iūris enim Caesāriī professōribus, quī
tum Aurēliae flōrēbant rude dōnātus in patriam rediit nec mihi unquam
posteā vīsus est aut audītus) nesciō. Quod sī facultātī illī quam tum iam
sibi pepererat et ostentābat rērum cognitiōnem ac scientiam, sine quā
verbōrum strepitus omnis est inānis ac rīdiculus, addendam cūrāvit, dubium
nōn est quīn ad eam ἕξιν, quam tū omnibus admīrandam, tibi optandam ac
necessāriam etiam esse putās, tandem pervēnerit. Eō profectō nēminem
unquam libentius audīvī. Nam quantum mihi per aetātem iūdicāre tum
licēbat, dignum omnīnō illum cēnsēbam quem nōn ipse modo quī eiusmodī
exemplīs egērem ac stimulīs sed ērudītī etiam omnēs audīrent ac
mīrārentur. Fac ergō, mī Spudaee, ut cum sociīs, cum amīcīs, cum
aequālibus coēnāns, inambulāns, equitāns pūrē omnia, Latīnē quoad eius
fierī poterit, loquāris. Idipsum ita cūnctanter prīmum ac tardē faciendum
tibi est ut neque cūra illa dēsit aut dīligentia quā cotīdiānus sermō
fingī ac fōrmārī dēbet, mox accēdet optāta ac tūta celeritās.
Spudaeus
Quam tū celeritātem tūtam vocās?
Leonicus
Inoffēnsum ōrātiōnis cursum aut sermōnis.
Spudaeus
Quod vērō etiam dīxistī sine rērum cognitiōne ac scientiā verbōrum
strepitum esse inānem, unde petendam illam putās et ad hanc dīcendī
facultātem accersendam? Ā poētīs nē, an ab ōrātōribus rērumvē gestārum
scrīptōribus?
Leonicus
Erunt hī quidem tibi ad id adiūmentō maximō et iam, quod citrā
assentātiōnem dīcere mē posse putō, fuērunt. Gravēs in prīmīs poētae
sīcuti Homērus et Vergilius quōs nōnnūllī contendunt ‘Quidquid sit
pulchrum, quid turpe, quid ūtile, quid nōn plānius meliusque’ reliqua
nōstī. Quod enim dē Homērō Flaccus, dē nostrō quoque Vergiliō rēctē dīcī
posse arbitror, quī Homērō ipsī adeō in hāc parte nōn caedit ut in Aenēā
suō fortis ac sapientis virī imāginem aliquantum melius quam in Ulysse
ille suō expressisse quibusdam videātur. Verum enim vērō, mī Spudaee, tibi
ūnum hoc persuādeās necesse est: vītam nostram tōtam nihil aliud esse
dēbēre quam vigiliam quandam, ut Plīnius ait, perpetuam. Plūribus vigiliīs
multōque maiōrī studiō ac sūdōre aliunde illa tibi est ad haec studia
advocanda. Ut enim in poētīs fortasse rērum scientia ita sit adumbrāta ac
immersa ut eius speciēs quaedam ex illīs existat interdum aut in eīs extet
etiam ac ēmineat, philosophōrum tamen ac praecipuē veterum tōta haec laus
est. Philosophiae enim, quā nihil ā dīīs immortālibus ūtilius, pulchrius,
ac magnificum magis hominibus darī potuit, ingenuae artēs omnēs serviunt
et ad illam ut ad ōceanum fontēs ac flūmina ferrī ac reflectī disciplīnās
omnēs necesse est. Verbōrum scientiam trādunt quī grammaticī, quī
rhētorēs, quī dialecticī vocantur; rērum cognitiōnem, quae et ūberior est
et multō profectō splendidior, philosophī. Rēctē enim ille in Poēticā:
Rem tibi Sōcraticae poterunt ostendere chartae.
Spudaeus
Audiō. Sed ars ea, quam profitentur iī quī dialecticī vocantur,
philosophia nē est, an philosophiae pars aliqua?
Leonicus
Est…
Spudaeus
Philosophiae pars, ut ex tē proximē audīre meminī, cum mē ad Aristotelis
lēctiōnem hortābāre.
Leonicus
Nae. Cum enim trēs habeat partēs philosophia quās virtūtēs etiam
generālissimās ab ērudītīs quibusdam Graecīs vocārī nōn est dubium, eās
quidem Graecī suīs magisque propriīs nōminibus vocant quam Latīnī quī
partem ūnam mōrālem, nātūrālem alteram, tertiam ratiōnālem quō, vidēlicet
modo possunt, appellant. Porrō ratiōnālem hanc, dialecticam etiam, id est,
disputātrīcem seu, ut quīdam, sermōcinātrīcem dīcī posse, gravis auctor
est Plūtarchus, etiam sī nostrī temporis pseudodialectīcōs quōsdam
discrīminis nōnnihil inter eās facere nōn nesciam.
Spudaeus
Graecae linguae īnscītiā.
Leonicus
Rēctē putās. Sed vidē, obsecrō, quam lātē pateant singulae partēs illae,
quamquam multa eārum ūnaquaeque nōbīs, sī volumus, nec incommoda nōbīs
tanta invidēmus, dare ac suppeditāre possit ut plānē persuāsum habeās
precāriō ab illīs petenda esse quibus ōrātiō locuplētētur, immō vērō, sine
quibus nūlla est ōrātiō. Ratiōnālis, quam tertiam Aristotelēs
Theophrastusque faciunt quaeque in disserendī ratiōne versātur vōcum
proprietātem explicāre docet, docet ambigua aperīre, perplexa dissolvere,
colligere, falsa ā vērīs internōscere. Mōrālis vītae ac mōtus ratiōnem
cōnstituit, tōtaque in eā rē est occupāta quae nōn nisi multīs magnīsque
volūminibus explicārī ac trādī potest. Nātūrālis, dē mundō, dēque iīs quae
in mundō sunt, quae sunt īnfīnīta, quaerit ac disputat. Ex iīs rēctē,
ōrdineque animadversīs dīcendī segetem ac silvam potius ūberrimamque
māteriam amplaque ac perpetua ōrātiōnis argūmenta pēne innumera dēcerpī,
nēmō homō est quī nōn intelligat. Perdiscenda ac pertractanda haec tibi
erunt quibus dīcendī vīs alitur et crēscit et in ēloquentiam ceu corpus
addūcenda. Nunc quandō dē philosophiae ūtilitāte satis dictum est,
redeundum ad reliqua quae mihi in mentem veniunt, sunt autem ea sānē
pauca.
Spudaeus
Expectō. Sed ūnum mīrārī mē ac saepe mīrātum esse prīmum ut fatear
oportet. Cūr, cum tot sint nātiōnēs ac linguae, duae tamen tantum
(sānctiōrem linguam, quā Hebraeus lēgum lātor deī colloquiō dignus habitus
scrīptam deī digitō lēgem tulisse crēditur, excipiō) nōn ab iīs modo quī
eās puerī ā nūtrīcibus etiam suīs ac māterculīs accēpērunt sed ab
hospitibus etiam ac peregrīnīs tantā cūrā acceptae sunt et hōc tempore
etiam discantur Graeca Latīnaque? An quod adeptō multārum gentium imperiō
sibi subditōs populōs Graecē Latīnēque plūrimum et scrībere et loquī
voluērunt linguamque illīc suam, sīcuti et lēgēs, quibus parerent Graecī
Latīnīque imperārunt?
Leonicus
Valuerit nē ōlim ea ratiō haud satis sciō. Nunc certē, etsī nec Graecīs
pārēmus nec Senātuī Populōque Rōmānō aut Caesaribus, Latīnam tamen linguam
studiōsē amplectimur omnēs eōsque laudāmus quī Latīnē et loquuntur et
scrībunt. Graecam vērō longō tempore intermissam atque ignōtam doctī omnēs
antīquārumque līterārum, id est, vērae germānaeque ērudītiōnis cupidī
tantō hodiē labōre ac studiō in Galliā hāc nostrā et didicērunt et discunt
ut professōrēs iam eius linguae clārōs ac ērudītōs puerōs etiam Graecē
scrībentēs loquentēsque habeāmus sānē quam multōs. Duplicem eius reī
ratiōnem mihi perspexisse videor. Nam cum linguae aliae omnēs vagae sint,
incompositae nūllīsque artium praeceptīs illigātae, Latīna Graecaque iīs
praeceptiōnibus, observātiōnibusque comprehēnsae sunt quae et certissimae
sunt et certō ōrdine dīgestae ac distribūtae. Gallicam nōnnūllī ac
Britannicam in artem nōminumque ac verbōrum flexūs quōsdam exitūsque
redigere tentārunt sed quam fēlīciter vīderint aliī. Sunt praetereā inopēs
linguae omnēs externae vōcumque perpaucārum. Graeca multīs et optimīs
verbīs ac figūrīs abundat. Latīna, etsī ūbertātē et cōpiā graecae cēdere
exīstimātur, est tamen et locuplēs satis amplaque et proprietātem quandam
suam habet ceu vernāculam idiōtismōsque perēlēgantēs nec Graecīs, ut ego
quidem arbitror, īnferiōrēs. Hūc accēdit quod et disciplīnae omnēs nōn
līberālēs modo sed sellulāriae etiam et quae mēchanicae seu māchinālēs
dīcuntur philosophiaque adeō ipsa artium māter hīs linguīs ducibus
(mysticam enim illam eiusque gentis propriam ex quā Chrīstus Optimus
Maximus nāscī volvit semper excipiō) et trādita est et exculta etiam ac
celebrāta. Externīs sī quid est prōditum quod lēgī dēbeat nec cognitū sit
indignum nec eam tamen dignitātem habet ac nitōrem quem Graeca ac Latīna,
nec nisi ā paucīs legitur; amātur ac dēfenditur ā paucissimīs.
Spudaeus
Audīre reliqua gestiō: itaque iam ad illa.
Leonicus
Reliqua paucīs fīniam: nam, etsī tōta haec disputātiō nec iniūcunda mihi
esse potest, quandō ea tibi est nōn mediocriter, ut spērō et optō,
prōfutūra, quoniam tamen aliō vocāmur, mihi, ut vērē dīcam, incipit esse
submolesta. Cōgitātiōne, quam inter scrībendī labōrem extemporālemque
fortūnam medium quiddam Fabius esse scrībit, quam plūrima ut ūtāre facitō.
Est enim ut frequentissimī, ita maximī ūsūs. Haec nē ipsīs quidem noctis
tenebrīs tē dēseret, nec modo sermōnem tibi tōtum aliquem aut epistolam
sed ōrātiōnem etiam complectētur ac praetexet. Haec tē in quantāvīs
sōlitūdine librōrumque pēnūriā in studiīs cognitiōnis ac līterārum officiō
continēbit. Haec tē in ōtiō, in sōlitūdine acuet et excitābit
praestābitque ut, quod Scīpiōnem Africānum dīcere solitum ferunt, nunquam
minus sōlus futūrus sīs quam cum sōlus fuerīs.
Spudaeus
Maximum ōtiī sōlitūdinisque levāmen, Leonice, mentis agitātiō quam tū
cōgitātiōnem rēctissimē vocās, cōgitandī vim rēctē etiam dīcī posse
opīnor.
Leonicus
Maximum, mī Spudaee, praesertim sī quis multā lēctiōne ac cūrā sibi iam
phrasin fōrmāverit. Nam, ubi ad cōgitātiōnem sēcesserīs, aut ubi tē illa
cēperit, librōsque ac stylum tibi ē manibus excusserit, fōrma illa sēsē
cōgitātiōnī sociam addet. Quod sī memoriae quoque fidēs et ea ingeniī vīs,
quibus praestāre tē tuīs aequālibus omnibus affirmāre posse videor, ad
phrasin ac cōgitātiōnem accesserint, nihil nōn efficiēs eōrum quae tibi
sunt animō ac expectātiōne praesūmptā.
Spudaeus
Interpellāre tē, Leonice, tantum abest ut velim, ut verear nē cuiusquam
nōbīs interventus impedīmentō sit. Et sī enim sine pertināciā refellere
solēs et refellī etiam tē vel ab indoctīs aequō animō patēris, ōrātiōnis
tamen istīus cursum, etiam sī quid sit quod assentīrī omnīnō tibi nōn
dēbeam, impedīrī prōrsus nōlim.
Leonicus
Praetermittere nūllō modō possum quod tibi, cum audiēris, et grātum et
memoriae fidēliter inhaesūrum exīstimō, Iānus Pyrrhus, quō ōlim amīcō
singulārī ac studiōrum sociō ūsus sum, ēlegantī vir ingeniō dignusque cui
longior vīta contingeret, cum huius generis laudem aliquam spērāret ac
vehementer etiam expeteret, multa dīcere ex tempore solēbat convocātīs
amīcīs, iīs praesertim dē quōrum iūdiciō ac opīniōne plūrimum esset
sollicitus. Quod ubi fēcisset, quanquam verēcundē, saepe tamen ac pēne
etiam cotīdiē fēcisset, id assecūtus est ut inter suōs facile prīnceps et
esset et habērētur. Magna erat hominis cum rēbus in omnibus, tum in
dīcendō vīs et ācrimōnia. Sed eam frēnābat pudor quīdam līberālis ōrīsque
modestia, vōcis sonus ēlegāns ac perurbānus, ēmendāta ac expedīta lingua,
quae dūrum nihil, nihil rūsticum ac peregrīnum sonāret. Ipse, cum ad illum
saepe ac familiāriter adīrem, nōn rārō sōlum offendī ex tempore dīcentem,
meditantem longumque sermōnem ac nārrātiōnem, quam audiente mē posteā
recitāret, tacitē connectentem. Id ipsum ut facerem, amīcē mē interdum
magnopereque rogābat affirmābatque nihil nōn ēvāsūrum quod in eō genere
tentārem. Eius precibus ac cōnsiliō sī ita, utī coeperam, perpetuō fuissem
obsecūtus, Leonicum nunc tuum, sī nōn tālem, quālem ille fore spērābat, at
certē nōn contemnendum studiōrum tuōrum adiūtōrem ac socium habērēs.
Spudaeus
Sīc plērīque omnēs sumus quī ob cōnsiliī imbēcillitātem saepe graviter
offendimus et ob rērum imperītiam, quae ineuntis aetātis est propria, in
summā opīniōnum perversitāte versāmur.
Leonicus
Sed, quoniam vereor nē subitus quispiam nūntius ex hōc Pontesergiānō
sēcessū nōs nec opīnantēs in rēgiam abdūcat, ūnum adiiciam modo ā nostrīs
rārō aut animadversum, aut observātum, ea tamen lēge ut, sī Clārōmontānī
iussū ad coenam, quae eī ac reliquīs convīvīs iamdūdum esse dīcitur
apposita, vocātī fuerīmus, ē vestīgiō liceat ac cito in cēnātiōnem
dēscendere.
Spudaeus
Cēnulae ūnīus facilis est iactūra.
Leonicus
Tibi facilis, mihi nōn aequē fortasse. Duplicem mihi vidērī barbariem ex
mē saepe audīstī: mentis alteram, alteram linguae. Mentis barbariem
ineptam ac molestam loquācitātem esse putō; quō vitiō, quō quaeque magis
est barbara nātiō, eō magis labōrāre corruptaque esse dīcitur. Linguae
barbariēs ōris et linguae vitia sunt Latīnī sermōnis candōrem ac sonum
polluentia. Ea adeō lātē patet ut nē ipsōs quidem, quī in Latiō nātī sunt
Latīnīsque et līterīs et disciplīnīs excultī, ab eā omnīnō possīs
vindicāre. Utrumque sī fugere vīs (velle autem profectō dēbent studiōsī ac
sānī omnēs), ab indoctōrum ac barbarōrum colloquiō ac cōnsuētūdine, quam
longissimē fierī abs tē poterit, absiste. Ubīque tibi occurrent stultī
sophistae indoctīque ac loquācēs lēgulēiī: eōrum rēgnum fāstumque, etsī
iam longō tempore pertulimus, vītandī tamen magis sunt nōbīs adhūc quam
irritandī. Vetustum illum suum praestigiōsumque splendōrem sēnsim abolērī
atque exolēscere aut nōndum profectō vident, aut, dēpulsā nebulā nesciō
quā suīs artibus ac dolīs obductā, in theātrum mox suum sēsē clāramque in
lūcem reditūrōs spērant.
Spudaeus
Intolerābiliōrēs nē sint hī an illī, difficile est iūdicāre. Sophistīs ac
pseudotheologīs (sīc crassōs istōs vocant nōn illōs autem veterēs aut
vērae theologiae studiōsōs) putābam nihil esse stultius. At in legulēiōs
(iūriscōnsultōs enim nōn vocō, rūbrīcāriōs istōs Accursiānōs) nūper
incīdimus quibusvīs sophistīs arrogantiōrēs.
Leonicus
Eōrum tibi vītanda cōnsuētūdō eōrumque quī ēlegantiōrēs disciplīnās omnēs
aut rīdent, aut ōdērunt. Fierī enim nōn potest ut, quī assiduē cum
barbarīs versātus fuerit, nōn inde contrahat et sermōnis barbariem aliquam
et opīniōnum prāvitātem: ‘dedit hanc (vidēlicet) contāgiō lābem et dabit
in plūrēs.’ Illud nē admonendum quidem, ad perferendōs studiōrum labōrēs
necessāriam esse frūgālitātem ex quā bona valētūdō est. Hanc nōn
ērudītōrum ac bonōrum convīvia sed nepōtum ac helluōnum crēbrae
intempestīvaeque compōtātiōnēs vitiant. Nec mīrum senēs (quanquam nē multī
quidem senēs) tam exhaustō effētōque corpore hodiē vidērī, cum libīdinōsa
ac intemperāns adolēscentia corporis nervōs omnīs ac vīrēs frangat.
Cūranda itaque tibi corporis valētūdō, quae tenuī ac modicō cibō
modicīsque exercitātiōnibus servātur. Illud quod dīcam nesciō an prīmum ac
praecipuum: lūdīs, ōtiōsīs sermōnibus, āleā, pilā, vēnandī aucupandīque
voluptāte, spectāculīs, corporis immodicā cūrā reīque familiāris nimium
sōlicitā dīligentiā plūrimum auferrī studiīs nostrīs, plūrimum ēripī,
plūrimum subdūcī. Vērumque illud est eiusdem satyricī:
Dum bibimus, dum serta ungenta, puellās
Poscimus, obrēpit nōn intellēcta senectūs
et alterīus item:
Poscimus, obrēpit nōn intellēcta senectūs
Tum crassōs trānsiisse diēs lūcemque palūstrem
Et sibi iam sērī vītam ingemuēre relictam.
Sed iīsdem dē rēbus aliquandō plūribus agere licēbit; nunc, quoniam
colligendae sarcinae nōsque īnstrātī iamdūdum equī ante forēs expectant et
ad tertium quārtumvē lapidem nōbīs ā cenā equitandum est, surgāmus.
Et sibi iam sērī vītam ingemuēre relictam.
Spudaeus
Surgō et tē sequor.
Leonicus
Narbōnēnsem hanc Galliam tibi ē vulgātīs tabellīs nōn ignōtam esse gaudeō.
Spudaeus
Continēbō mē adhūc intrā eam, quae montium et flūminum, oppidōrum, urbium
ac regiōnum nōmenclātūram nōn ēgreditur, terrae dēscrīptiōnem. Nam
subtīliōra illa quae trāduntur ab iīs quī mathēmaticī vocantur nōndum
attingō.
Leonicus
Vērum dīcis. Sed quae ē Proclī libellō, quō ūniversī ratiō quaedam
dēscrībitur, hōc annō auctōre mē didicistī, nē tibi etiam excidant facitō.
Spudaeus
Teneō.
Leonicus
Quae dē mundō, dē mundī axe dēque axīs extrēmīs, quae Graecīs Latīnīsque ā
vertendō appellātiōnem sortīta sunt, dēque sphaerae, quae dīcitur,
circulīs, quī aequidistantēs, quīque oblīquī, quīque per mundī verticēs
ductī ratiōne atque intelligentiā magis quam sēnsū ūllō corporis
comprehenduntur, quae dē illōrum et occultātiōne et ēmersū, magnitūdine,
ōrdine, potestāte, intervāllō ex Proclī lēctiōne didicistī. Quae dē illīs
quoque quī mancī quōdammodo ac mutilī intelliguntur. Quae dē Signiferō,
fīnītōre et iīs quī merīdiānī dīcuntur, dēque illō cui ā candōre lacteī
cognōmentum est additum, quī coelestium circulōrum ūnus cōnspicuus nec
certā lātitūdine dēfīnītus sed aliquā suī parte lātiōre, angustiōre
aliquā. Quae dē terrae fasciīs quīnque nōn ā Proclō modō sed ā Vergiliō
etiam accēpistī, tenenda tibi sunt omnia et inter equitandum etiam
repetenda. Nam perlonga erit, ut videō, equitātiō haec nostra, sīve tōtā
haec Gallia Narbōnēnsis obeunda nōbīs est, sīve nostra illa, quod magis et
optō et spērō, repetenda. Veterum quidem auctōritāte facile addūcor
Narbōnēnsem hanc, cuius partem nōs satis magnam iam ēmēnsī sumus, multō
omnium pulcherrimam esse ut crēdam. Sed mē vītae huius, aut fābulae potius
mōtōriae ac turbulentae, iam nimium taedet: taedet Thrasōnum
calamistrātōrum ac nitidōrum, taedet parasītōrum, mōriōnum ac scurrārum,
trossulōsque istōs ac pōgōniās diūtius ferre nequeō.
Spudaeus
Nīl mīrum. Sed labōrem tamen hunc spērō tibi ad corporis valētūdinem nōn
parum prōfutūrum. Sēgnitiem enim ab istīs tibi totiēs obiectam excutient
longa itinera mentisque trīstitiam ac gravitātem discutient et ad
cōgitanda, invenienda, iūdicanda multa spatium dabunt.
Leonicus
Sī magna labōris fuga sēgnitiēs vocanda est, agnōscō crīmen sed mihi cum
illīs (ut arbitror) commūne. Magnum labōrem sānī omnēs fugiunt, praesertim
inūtilis sī sit. Sīn legere aliquid quotīdiē, scrībere, discere, magnum
labōrem esse putant ac nōn voluptātem potius quandam eximiam et
singulārem, vehementer errant. Est enim dulcis illa ac incorrupta voluptās
ingeniōrum altrīx mentiumque ac animōrum alimentum quoddam suāvissimum.
Multae variaeque lēctiōnis taedium plērīque fugiunt, ā scrībendī labōre, ā
nocturnīs lūcubrātiōnibus, antelūcānīs vigiliīs, hibernīs praesertim
abhorrent quamplūrimī, sed iī modo quibus adhūc nōn satis est persuāsum
virtūtem sibi ipsī pulcherrimam mercēdem esse. Sed nē ea quidem, quam nōn
nisi sūdōre parārī posse rēctē scrīpsit Hēsiodus, ā quōquam exēgit unquam
ut immodicīs, īnsānīs ac praeposterīs aerumnīs ac labōribus sē ipse
cōnficeret. Quārē, seu sēriō illud mihi, seu, quod magis putō, iocō
obiicitur ab illīs, haud equidem in magnō pōnam discrīmine tēque hortābor
modo ut, quae rēctē tibi sunt īnstitūta studia, magnō invictōque animō
urgeās ac persequāris, tibique persuādeās nihil eōrum quae expetis nōn
ēvāsūrum, sī tibi cōnstiterīs neque ab honestīs tē ac antīquīs artibus ad
inērudītās nūgās abdūcī sīverīs voluptātēsque, homine līberō indignās, nōn
secus ac pestilentissimum caelum aut luem quampiam immānissimam cūnctā
longē lātēque vastantem effūgerīs, expuerīs, ōderīs. Colloquium hoc plūs
satis magnum ac verbōsum iīs versibus claudam quī Vergiliō ā multīs
tribuuntur, sunt enim ēlegantēs ac perpolītī dignīque quī adolēscentulīs
omnibus inculcentur et mūsaeīs adpingantur omnibus:
Quisquis dēsidiam luxumque sequētur inertem,
Dum fugit oppositōs incautā mente labōrēs,
Turpis inopsque simul miserābile trānsiget aevum.
Dum fugit oppositōs incautā mente labōrēs,
Turpis inopsque simul miserābile trānsiget aevum.
FĪNIS Béraud, Nicolas. 1473-1550. Beraldus, Nicolaus. 1473-1550. Nicolai
Beraldi Aurelii dialogus quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi
ex tempore facultas parari potest deque ipsa dicendi ex tempore facultate:
ad reuerendissimum Cardinalem Oddonem Castellionensem, tituli Diuorum
Sergii, Bacchi, Apuleii, uirum utriusque linguae peritissimum. Apud Sed.
Gryphium. Lugduni. Sebastianus Gryphius. 1534.