Exercitatio - Colloquium Vīcēsimus Quārtus

ĒDUCĀTIŌ

Persōnae:
Flexibulus, Grympherantēs, Gorgopās
Flexibulus
Quānam grātiā mīsit tē hūc ad mē pater tuus?
Grympherantēs
Dīxit tē esse hominem ēgregiē īnstitūtum, sapienter ēducātum, eāque dē causā grātum huic Cīvitātī: cupere sē, ut egō eīsdem quibus tū vestīgiīs īnsistēns, perveniam ad similem favōrem populī.
Flexibulus
Quōmodō igitur tē id assecūtūrum cēnsēs?
Grympherantēs
Ingenuā ēducātiōne, quālī tē omnēs praedicant esse praeditum. Adiēcit pater, eam ēducātiōnem magis decēre mē, quam alium quemvīs.
Flexibulus
Cēdō mī fīlī, quōmodō eā in rē venīs ā patre imbūtus?
Grympherantēs
Nōn tam mē pater praeceptīs īnstrūxit, quam patruus quidam meus, vir senex, versātus multum et diū in Rēgum comitātibus.
Flexibulus
Quid ergō illī tē docuērunt, mī fīlī, et amīce?
Gorgopās
Vidē vir prūdentissime, nē fortasse per īgnōrantiam lābāris in dictum aliquod aut factum stultum vel rūsticānum, unde amittās istud nōmen optimē ēducātī.
Flexibulus
Quid? tam leviter nē apud vōs perit?
Gorgopās
Vel ūnicā vōculā, ūnicō flexū poplitis, ūnicā inclīnātiōne capitis.
Flexibulus
Nimis est inter vōs dēlicātum et īnfīrmum; inter nōs enim multō est rōbustius et fīrmius.
Gorgopās
Sīc sunt nostra iūdicia, ut nostra corpora quae nūllam ferunt offēnsiōnem.
Flexibulus
Immō, ut est vidēre, facilius ferunt corpora quam animī.
Gorgopās
Fortasse tū nōn nōstī hunc, ideō fīlium, et amīcum nōminās.
Flexibulus
An nōn sunt haec honesta nōmina, et plēna benevolentiae?
Gorgopās
Benevolentiae crēdō, quam nōs haud māgnī sānē facimus: sed nōn reverentiae, neque officiī, quae nōs ānxiē venāmur: nam hīc dominus solet appellitārī, nōn amīcus. An nōn animadvertis dominī praefātiōnem ante praenōmen, et famulōs versīcolōrēs? nōn annōtāstī in avī hūius solemnibus parentālibus tot cereōs, tot īnsignia, tot hominēs ātrātōs?
Flexibulus
Quid ergō? affectās tū omnibus esse dominus, nūllī amīcus?
Grympherantēs
Ita docuērunt mē propinquī meī.
Flexibulus
Ēdat iam, mī Domine, tua excellentia praeclāra illa tuōrum cōnsanguineōrum documenta.
Gorgopās
Vidēris tū mihi puerum hunc nāsō suspendere, at nōn est quīlibet, nē fēceris.
Grympherantēs
Prīmum, esse mē ex honestissimā prōgeniē, quae nūllī cēdat per ūniversam hanc Prōvinciam: idcircō cūrandum mihi dīligenter, atque annītendum, nē dēgenerem ā maiōrum meōrum virtūte: illōs parāsse sibi māgnum decus, nēminī concēdendō dē locō, dē dīgnitāte, dē auctōritāte, dē appellātiōne: mē idem dēbēre facere. Sī quis quid velit dē honōre dētrahere, pugnandum statim cum eō; dē pecūniā oportēre esse largum, atque adeō profūsum: in honōre āstrīctum et attentum: decēre nihilōminus mē, ac meī similēs assurgere aliīs, viā cēdere, dūcere, redūcere, nūdāre caput, poplitem incurvāre, nōn quod alius quispiam id mereātur ā mē sibi exhibērī, sed quod sīc conciliābō mihi favōrem hominum, captābō auram populārem, et parābō illum, quem tantopere gestāmus semper in ōre et in corde honōrem: in eā ēducātiōne situm esse discrīmen nōbilis et īgnōbilis, quod nōbilis ad illa omnia dexterē praestandā īnstitūtus est atque assuēfactus; īgnōbilis agrestī mōre nihil illōrum doctus est facere.
Flexibulus
Et Excellentiae tuae, domine, quālis vidētur ēiusmodī īnstitūtiō?
Grympherantēs
Quālis vērō? nisi multō optima, et dīgna meō genere?
Flexibulus
Quid ergō est aliud quod ā mē requīrās?
Grympherantēs
Nihil plānē restāret meā sententiā, nisi accessisset voluntās patris, quī iussit prōrsum, seu vērius imperāvit rīgidē, ut ad tē venīrem; ut sī quid in hāc ēducātiōne nōssēs magis reconditum, et quasi mystērium sacrātius, quō māius mihi decus acquīrerem, in grātiam suī nē gravārēris expōnere, quō familia nostra alioquī honestissima et celsīssima, altius ascenderet: quoniam sunt nōn paucī novī hominēs, quī frētī suā opulentiā, nactīque dīgnitātem et honōrēs, per dīvitiās ēmersērunt, adeō ut etiam audeant cum vetustāte et decōribus gentis nostrae contendere.
Flexibulus
Facinus nefandum.
Grympherantēs
Nōnne?
Flexibulus
Vel caecō esset clārum.
Grympherantēs
Itaque novī illī hominēs ambulant comitātī longō asseclārum ōrdine, ipsī segmentātī in vestibus vel bombycinī villōsī intercīsī(1), vel textī Attalicī(2), ut nōs nihil esse prae illīs videāmur, quī villātō(3) vestīmur, dissimulāndae paupertātis grātiā. Praemium autem hūius tuī labōris, sī operam hanc nāvāris patrī, erit recipī tē in numerum nostrae familiae, et admittī ad illīus grātiam et meam, ut prōcēdente tempore aliquod ā nōbīs accipiās beneficium, sīsque semper in nostrā clientēlā, et quasi tūtēlā.
Flexibulus
Quid potest dīcī amplius, aut optābilius? Sed cēdō iam, sī aperiās caput, ac cēdās viā et locō, appellēs blandē, quam ob causam eris grātus iīs, quībuscum versābere?
Grympherantēs
Ob eam ipsam causam, quia haec agō.
Flexibulus
Isthaec omnia exteriōra sunt sōlum sīgna, quae dēnōtant aliquid esse in animō tuō propter quod dīligāre; nam ipsa per sē nēmō dīligit.
Grympherantēs
Quidnī dīligant omnēs quae sunt honestae conversātiōnis, in meā praesertim nōbilitāte?
Flexibulus
Parum admodum es prōgressus, quod liceat inter nōs dīcere, et tū tē pervenisse iam arbitrāris ad summum.
Grympherantēs
Nihil necesse habeō parāre mihi litterās atque ērudītiōnem: maiōrēs meī reliquērunt mihi unde vīvam; quod etiam sī dēsit, nōn istīs est mihi artibus quaerendum tam īgnōbilibus, sed hastae cuspide, et ēnse dīstrīctō.
Flexibulus
Animōsē isthuc quidem et ferōciter: quasi vērō quia es nōbilis, nōn sīs futūrus homō.
Grympherantēs
Bona verba.
Flexibulus
Ecquā tandem parte tuī es homō?
Grympherantēs
Mē tōtō.
Flexibulus
An corpore, quō nōn differīs ā belluīs?
Grympherantēs
Minimē.
Flexibulus
Nōn ergō tē tōtō, ratiōne igitur et mente.
Grympherantēs
Quidnī?
Flexibulus
Sī hanc ergō sinīs incultam et silvestrem, excolīs autem corpus, et illī ūnī studēs, an nōn trānsīs ab hūmānā in ferīnam condiciōnem? Sed ad id, dē quō coeperāmus loquī: nam haec dīgressiō, sī vellem mihi indulgēre, longissimē nōs ā prōpositō abdūceret: vērum quum tū cēdis dē viā, et nūdās caput, quālem tē esse aliī exīstimant?
Grympherantēs
Nōbilem, et generōsē īnfōrmātum atque īnstitūtum.
Flexibulus
Nimium dūrus es: nihilne domī audīvistī dē animō, dē probitāte, dē modestia, dē moderātiōne?
Grympherantēs
In Templō nōnnumquam audīvī dē conciōnātōribus.
Flexibulus
Quum illa abs tē vident occurrentēs fierī, iūdicant tē esse adulēscentem modestum, probum, bene dē ipsīs iūdicantem, dē tē autem moderātē, quā ex opīniōne nāscitur benevolentia et favor.
Grympherantēs
Explīcātius id quaesō.
Flexibulus
Hūc pertinet mea ratiō: sī tē hominēs exīstimārent adeō superbum ut sē omnēs contemnerēs prae tē, nūdāre tamen caput, et genū flectere, nōn quod ipsīs is honor dēbeātur, sed quod tē deceat; putās tū ūllum fore, quī tibi habēret grātiam, aut tē dē honōris illā falsā simulātiōne dīligeret?
Grympherantēs
Quidnī?
Flexibulus
Quia id tū tibi praestās, et tuā grātiā facis, nōn illōrum: quis enim iūdicābit sē dēvinctum tibi dē eō, quod prō tē ipsō fēceris, nōn prō sē? an egō honōrem eum velut mihi impēnsum accipiam, quem tū tribuīs opīniōnī dē tē, nōn meīs meritīs?
Grympherantēs
Ita vidētur.
Flexibulus
Ergō parātur benevolentia, sī illī crēdant sibi honōrem illum darī, nōn ut tū habeāris cōmior ac nōbilior: istud vērō nōn fiet, nisi eam dē tē indūant opīniōnem, quod tū illōs esse potiōrēs dūcās tē, et dīgnōs quibus tū concēdās.
Grympherantēs
At nōn est ita tamen.
Flexibulus
Quantumcumque hoc sit falsum, in eō tamen necesse est eōs fallī: alioquī numquam cōnsequerīs quod tantopere expetis.
Grympherantēs
Quae igitur erit persuādendī via?
Flexibulus
Facilis, modō animum sēdulō advertās.
Grympherantēs
Prōfer quaesō: nam eā dē causā hūc sum missus, et eris semper in nostrā clientēlā.
Flexibulus
Nimis crūdum est hoc pōmum.
Grympherantēs
Quid tū mussās?
Flexibulus
Dīcō viam esse ūnicam, sī sīs tālis, quālem tē crēdī cupis.
Grympherantēs
Quī isthuc?
Flexibulus
Sī vīs aliquid calefacere, adfersne fictum ignem?
Grympherantēs
Nōn, sed vērum.
Flexibulus
Sī scindere, an pictum in tēlā gladium?
Grympherantēs
Nōn, sed ferreum.
Flexibulus
Nōn est igitur eādem vīs rērum vērārum, quae fictārum?
Grympherantēs
Appāret nōn esse.
Flexibulus
Nec tū idem efficiēs simulātā moderātiōne, quod vērā; nam falsa ipsa sē aliquandō prōdunt, vēra semper sunt eādem: in fictā moderātiōne aliquid aliquandō dīcēs, aut faciēs pūblicē aut prīvātim, quum tibi excidēs, (neque enim semper tē, et ubīque poterīs observāre) unde fictus dēprehendāris, et quantum prius īgnōtus dīligābāre, tantum posteā cognitus sīs odiō, et longē plūs.
Grympherantēs
Quōmodō igitur mihi ipse indicem germānam illam animī moderātiōnem, quam tū praecipis?
Flexibulus
Sī persuāseris tibi, id quod rēs habet, aliōs esse meliōrēs tē.
Gorgopās
Meliōrēs vērō? ubi tandem? In coelō crēdō; nam in terrā parēs sunt paucissimī, melior nēmō.
Grympherantēs
Sīc audīvī saepe dē patre, et patruō.
Flexibulus
Multum abdūcit vōs ā cognitiōne vērī nōminum īgnōrantia. Quid tū vocās bonum, ut sciāmus num sit aliquis tē melior.
Grympherantēs
Quid egō sciō quid sit bonum? ex bonīs esse prōgenitum.
Flexibulus
Īgnōrās etiam num quid sit bonum, et iam tenēs quid sit melius? quōmodō pervenistī ad comparātīva, quum nōndum positīva didiceris? ipsōs autem tuōs prōgenitōrēs quōmodō scīs fuisse bonōs? quā tū id nōtā cognōscis?
Grympherantēs
Quid? negās tū fuisse illōs bonōs?
Flexibulus
Nōn nōvī illōs, quōmodō dē illōrum bonitāte possum aliquid in alterutram partem statuere? Quaerō modō, quā ratiōne assequāris tū fuisse illōs bonōs?
Grympherantēs
Quia ita omnēs praedicant; sed quōrsum, rogō tē, pertinent tam molestae interrogātiōnēs?
Flexibulus
Nōn sunt molestae, sed necessāriae, ut accipiās quod ex mē scīscitāris.
Grympherantēs
Cōnfer, quaesō tē, in pauca.
Flexibulus
Multīs esset id explicandum, cūius tam crassa īgnōrantia involveris; sed quandō ita es fastīdiōsus, dīcam brevius quam rēs tanta dīcī postulat: dēfīge iam oculōs tuōs in mē dum disserō. Quī sunt dīcendī ērudītī? an nōn iī quī habent ērudītiōnem? quī opulentī? an nōn quī habent opēs?
Grympherantēs
Indubiē.
Flexibulus
Quī ergō bonī? num nōn iī dēmum quī habent bona?
Grympherantēs
Ita plānē.
Flexibulus
Missās nunc dīvitiās faciāmus, quae nōn sunt vēra bona, quae sī essent, multī patre tuō invenīrentur meliōrēs, et negōtiātōrēs ac foenerātōrēs praestārent bonitāte virōs bonōs et sapientēs.
Grympherantēs
Sīc vidētur ut dīcis.
Flexibulus
Expende ergō attentē ac dīligenter singula eōrum quae referam: an nōn est bonum, acūtum ingenium, sagāx, mātūrum iūdicium, integrum, sānum, tum ērudītiō varia, et māgnārum rērum atque ūtilium, prūdentia, exercitātiō in rēbus praestantibus, cōnsilium, dexteritās in exequendīs negōtiīs? quid tū dē istīs?
Grympherantēs
Vel sōla nōmina videntur mihi pulchra profectō et māgnifica, quantō magis rēs ipsae?
Flexibulus
Age porrō, quid sapientia, quid religiō, pietās in Deum, in patriam, parentēs, necessāriōs, iūstitia, temperantia, līberālitās, māgnanimitas, contemptus cāsuum hūmānōrum, et fortis animus in adversīs? quid vērō ista?
Grympherantēs
Praestantissima etiam haec.
Flexibulus
Haec sōla sunt hominis bona; nam reliqua omnia, quae commemorārī possint, bonīs et malīs sunt commūnia, atque eā dē causā nec bona: quaesō mandā sēdulō memoriae.
Grympherantēs
Faciam.
Flexibulus
Pervelim; nam ingenium tuum nōn malum est sed nōn bene excultum. Reputā igitur cum animō tuō, an tū haec habeās, et sī habēs, quam pauca, et ea quam tenūiter, quod ubi exāmināveris acūtē ac subtīliter, intellegēs tum dēmum, tē nōn māgnīs nec multīs esse bonīs ōrnātum ac īnstrūctum, nec esse in populō, quī pauciōra habeat quam tū. Nam in multitūdine aliī sunt senēs, quī vīdērunt atque audīvērunt multa, habent experīmenta rērum plūrimārum: aliī studiōsī, quī ingenium discendō exacuunt et expoliunt: aliī capessunt Rempūblicam: aliī lībenter et dīligenter versant scrīptōrēs profūtūrōs: aliī sunt sēdulī patrēsfamiliās: aliī aliās artēs profitēntur et praestant: vel ipsī agricolae quam multa ex arcānīs nātūrae tenent? nautae vērō cursum diērum et noctium, nātūram ventōrum, positūs terrārum et maris: aliī ex multitūdine sunt virī sacrī et religiōsī, quī Nūmen piē venerantur ac colunt: aliī rēs prosperās moderātē rēxērunt, et fortiter pertulērunt adversās: quid hōrum tū nōstī? quid exercēs? quid praestās? nihil omnīnō praeterquam illud: nēmō est melior mē, bonō sum nātus genere. Quī potes esse melior, quī nōndum es bonus? Nec pater tuus, nec avī tuī aut proavī fuērunt bonī, nisi haec habuērunt quae recēnsuī; quae an habuerint, tū vīderis: egō multum dubitō, sed sī habuērunt, tū certē nōn eris bonus, nisi illōrum fiās similis.
Grympherantēs
Plānē terruistī, et pudefēcistī mē: nōn inveniō quod possim vel hīscere in contrārium.
Gorgopās
Nihil hōrum intellēxī, tenebrās mihi offūdistī ante oculōs.
Flexibulus
Nimirum venīs ad haec nimis dūrus, et longē dīversīs opīniōnibus īnfectus et mancipātus. Sed tū adulēscēns, quō tē nunc tandem nōmine cēnsēs appellandum, dominum an mancipium?
Grympherantēs
Mancipium; nam sī ita est, ut disseruistī, et intellegō nihil esse vērius, complūrēs sunt servī multō potiōrēs ac praestantiōrēs mē.
Flexibulus
Haec nē leviter dēgustēs, cōnfer tē domum, et sōlus tēcum revolve, excute, perpende: quō magis versāveris, eō vēriōra et certiōra esse intellegēs.
Grympherantēs
Obsecrō tē, adice alia sī qua habēs, nam mōmentō hōrae sentiō mē adeō immūtātum, ut prōrsum videar mihi iam esse alius.
Flexibulus
Utinam contigerit tibi quod Polemōnī philosophō.
Grympherantēs
Quid illī contigit?
Flexibulus
Ūnā Xenocrātis ōrātiōne ex nēquissimō et perditissimō factus est sapientiae ac virtūtum omnium studiōsissimus, ēvāsitque māgnī nōminis philosophus, et Xenocrātis in Acadēmiā successor. Sed tū mī fīlī, ubi apertē cognōveris quantum tibi ad bonitātem dēsit (quod aliīs multīs superest) vērē et ex animō cēdēs aliīs, et in eīs honōrābis bonitātem, quā vidēs illōs ōrnātōs, tē autem carēre. Iam et ex reputātiōne tuī ipsīus vīlēscēs tibi, ac sordēbis; adeō ut nēminī occurrās tam abiectō contemptōque, quem nōn tibi antepōnat cōnscientia tuae mentis: nōn enim addūcī poterīs ut crēdās quemquam esse peiōrem tē, nisi quod illīus malitia et nēquitia prōtulit sē forās, tua dēlitēscit cautius.
Grympherantēs
Quid tum sequētur?
Flexibulus
Hoc sī fēceris, vēram ipsam solidamque ingenuam ēducātiōnem atque ūrbānitātem, seu, ut nunc loquimur, aulīcitātem assequere; eris grātus et clārus omnibus, sed id nōn iam māgnī faciēs: eris autem (quod ūnicē tum tibi erit cūrae) grātus Deō immortālī.
(1) Bombycinī villōsī intercīsī. Hispānē terciopelo.
(2) Textī Attalicī, aurum intexere in Asiā Attalus Rēx prīmus reperisse dīcitur: unde textum Attalicum, Hispānē brocado. Multa praetereā sunt, quae dīligēns lēctor ex verbīs adiūnctīs, aut cōnsequentibus, tum etiam ex Lexīcīs intellegere poterit.
(3) Villātum, quod vulgō frisatum vocant.