Exercitatio - Colloquium Vīcēsimus Prīmus
LUDUS CHARTĀRUM
Persōnae:
Valdaura, Tamajus, Lupiānus, Castellus, Manrīcus
Valdaura, Tamajus, Lupiānus, Castellus, Manrīcus
Valdaura
Quam asperum tempus! quam rīgēns et saevum coelum! quam obscoenum sōlum!
Tamajus
Quid nōs monet hīc coelī ac sōlī habitus?
Valdaura
Nōn ēgredī domō.
Tamajus
Quid vērō domī agere?
Valdaura
Ad luculentum focum studēre, meditārī, cōgitāre dē rēbus, quae aliquid ēmolumentī adferant mentī et probīs mōribus.
Castellus
Id quidem agendum praecipuē, nec aliquid esse dēbet hominī antīquius: sed ubi ab intentiōne illā dēlassātus fuerit animus, quō dīvertet hoc dumtaxat tempore?
Valdaura
Aliīs quidem aliae sunt animōrum refectiōnēs, egō vērō lūsū foliōrum māgnopere oblector ac recreor.
Tamajus
Et haec temporis quālitās eō invītat ut abdāmus nōs in cubiculum bene clausum, et obsaeptum undique ā ventō et frīgore, lūcente camīnō, mēnsā positā cum chartīs.
Valdaura
Au, minimē chartās.
Tamajus
Lūsōriās dīcō.
Valdaura
Istud placet.
Tamajus
Tum pecūniae prōmātur nōnnihil, et calculī ad computandum.
Valdaura
Nihil opus erit calculīs, sī minūtulī adsint numī.
Tamajus
Egō nūllōs habeō praeterquam aureōs et argenteōs crassiōrēs.
Valdaura
Commūtā aliquōs ex argenteīs minūtā pecūniā: heus puer, cape stuferōs hōs simplōs, duplōs, sesquiduplōs, triplōs, et ā nummulāriō cūrā nōbīs numōs minūtōs, simplōs, duplōs, triplōs, nōn māiōrēs.
Tamajus
Quam nitidī sunt hī numī!
Valdaura
Nimirum recentēs adhūc, et asperī.
Tamajus
Concēdāmus in forum āleātōrium, ubi omnia inveniēmus parāta.
Castellus
Nōn expedit nam habērēmus arbitrōs plūrimōs: quid refert lūdās illīc, an viā pūblicā? Cōnsultius fuerit, ut recipiāmus nōs in cubiculum tuum, et arcessāmus ex sodālibus aliquot māximē animō refocillandō idōneōs.
Tamajus
Tuum conclāve est ad id commodius; nam in meō cubiculō subinde ā pedīsequīs mātris interpellārēmur, aliquid semper quaeritantibus in arcīs mundī muliebribus.(1)
Valdaura
In coenātiōne igitur.
Tamajus
Estō ita, eāmus. Puer, siste hīc nōbīs Franciscum Lupiānum, et Roderīcum Manrīcum, et Zoilastrum.
Valdaura
Manē, minimē vērō Zoilastrum, hominem īrācundum, rīxōsum, clāmōsum, calumniātōrem, et quī minimīs dē rēbus excitat saepe atrōcēs tragoediās.
Castellus
Optimē profectō monēs; nam sī adulēscēns tālis recreātiōnī sē nostrae admīscēret, nōn esset id lūdere, sed sēriō rīxārī: arcesse igitur prō illō Rīmōsulum.
Valdaura
Neque hunc; nisi velīs, quaecumque hīc fuerimus nūgātī, ante sōlis occāsum nōtum esse tōtī cīvitātī.
Castellus
Tam bonus est praecō?
Valdaura
Etiam, rērum quās scīrī nihil attinet; nam rēs bonās sacrātius reticet quam mystēria Eleusīna.(2)
Tamajus
Veniant ergō Lupiānus et Manrīcus sōlī.
Castellus
Hī sunt bellī sodālēs.
Tamajus
Et monē illōs ut adferant sēcum nummulōs; quicquid est autem sevēritātis et sēriī, domī commendent Philopōnō tetricō: veniant facetiīs, lepōre, grātiīs comitātī.
Lupiānus
Salvī sītis sodālēs fēstīvissimī.
Valdaura
Quid sibi vult contrāctiō isthaec frontis? exporrigite istōs vulticulōs: an nōn estis iussī cōgitātiōnēs omnēs litterātās apud Mūsaea dēpōnere?
Lupiānus
Cōgitātiōnēs nostrae litterāriae sunt adeō illitterātae, ut eās Mūsae quae sunt in Mūsaeō respuant.
Manrīcus
Salvēte.
Valdaura
Salūs est dubia, quandō ad aciēs et pugnās vocāminī, et quidem quibus rēgēs sint interfutūrī.
Tamajus
Este bonō animō: crumēnae impetuntur, nōn iugula.
Lupiānus
Crumēna plērīsque est prō iugulō, et pecūnia prō sanguine ac spīritū: velut istīs Caribus(3), quōrum vītae contemptus īnstrūmentum est Rēgibus ad exercendōs suōs furōrēs.
Manrīcus
Nōlō egō esse āctor in hāc fābulā, sed spectātor.
Tamajus
Quī sīc?
Manrīcus
Quia sum īnfortūnātissimus; semper ā lūdō discēdō victus et spoliātus.
Tamajus
Scīs quid dīcunt prōverbiō āleātōrēs? Ibi quaerendam esse togam, ubi āmīseris.
Manrīcus
Vērum, sed perīculum est, nē dum togam āmissam quaerō, perdam et tunicam et interulam.
Tamajus
Accidit quidem hoc nōn rārō, sed quī nōn perīclitātur, nōn dītēscit.
Manrīcus
Ea est metallicidārum sententia.
Tamajus
Immō etiam Ianimediī(4) Antuerpiēnsis.
Valdaura
Rēctē habet; nōn possumus nisi quattuor lūdere, sumus quinque, sortiēmur quis erit aliōrum spectātor.
Manrīcus
Egō erō sine sortitiōne.
Valdaura
Nihil tāle; nūllī est facienda iniūria, nōn cūiusquam voluntās id dēcernet, sed sors: cui prīmus Rēx obtigerit, sedēbit ōtiōsus spectātor, et sī quid inciderit contrōversiae, iūdex.
Lupiānus
Ecce vōbīs fasciculōs duōs foliōrum integrōs, alter est Hispāniēnsis, alter Gallicus.
Valdaura
Hispāniēnsis hīc nōn vidētur iūstus.
Lupiānus
Quid ita?
Valdaura
Quoniam dēsunt decadēs.
Lupiānus
Nōn solent illī habēre, ut Gallicī; chartae enim Hispānae, quemadmodum et Gallicae, in quattuor sunt genera seu familiās dīvīsae. Hispānae habent aureōs nummōs, carchēsia, baculōs, ēnsēs: Gallicae corda, rhombulōs, trifolia, vōmerculōs, seu pālās, seu spicula. Est in quāque familiā Rēx, Rēgīna, eques, monas, dyas, trias, quaterniō, pentās, sēniō, heptās, ogdoās, enneās. Gallicae habent etiam decadēs: et Hispānīs aureī, et carchēsia potiōra sunt pauciōra, contrā ēnsēs et baculī. Gallīs autem plūra sunt semper meliōra.
Castellus
Quō lūsū lūdēmus?
Valdaura
Triumphō Hispānicō, et distribūtor retinēbit sibi indicem chartam, sī sit monas, aut imāgō hūmāna.
Manrīcus
Sciāmus iam quis erit lūdō exclūsus.
Tamajus
Probē monēs, cēdō folia; hoc est tuum, hoc istīus, hoc Lupiānī, tū es iūdex.
Valdaura
Mālim tē mihi iūdicem, quam collūsōrem.
Lupiānus
Bona verba, cūr isthuc quaesō?
Valdaura
Quia es in lūdendō admodum vafer et cavillātor: tum aiunt tē artem tenēre compōnendī folia(5) ut tibi expediat.
Lupiānus
Nōn habet fraudem mea lūsiō, sed imperitiae tuae industria mea vidētur impōstūra, quod ferē īgnārīs contingit. Cēterum quī tibi placet Castellus, quī simulac lucrātus est pauxillum pecūniae, dēserit collūsōrēs.
Tamajus
Ēlūdere est hoc quidem potius quam lūdere.
Valdaura
Levius hoc malum; nam sī vincātur, affīxus erit lūdō, clāvō plūsquam trābalī.
Tamajus
Sed lūsūrī sumus bīnī, duo contrā duōs, quōmodō erimus comparātī?
Valdaura
Egō lūdī hūius īnsciēns, adhaerēbō tibi Castelle, quem audiō esse callentissimum.
Tamajus
Adde etiam callidissimum.
Castellus
Nōn est hīc opus ēlectiōnibus, sortī sunt committenda omnia: quibus obvēnerint plūra pūncta, adversus eōs pugnābunt, quibus pauciōra.
Valdaura
Estō ita, assignā folia.
Manrīcus
Ut optāveram, egō et Castellus ab eādem stāmus parte; contrāriās tuentur partēs Valdaura et Tamajus.
Valdaura
Sedeāmus, utī solēmus decussātē: dā mihi illam sellam rēclīnātōriam, ut quiētius perdam.
Tamajus
Appōne scabella, assideāmus iam, sortīre cūius sint prīmae partēs.
Valdaura
Meae sunt, distribue tū Castelle.
Castellus
Quōmodō? Ā sinistrā in dextram mōre Belgicō? an contrā Hispānō mōre ā dextrā in sinistram?
Valdaura
Hōc mōre, quoniam lūdō Hispānōrum ūtimur; et reiecistīn decadēs?
Castellus
Etiam; quot folia dabō singulīs?
Valdaura
Novēna. Sed quaenam erit spōnsiō?
Manrīcus
Ternī in singulās manūs dēnāriī, cum geminatiōne spōnsiōnis.
Castellus
Sēnsim mī Manrīce, nimium properās, nōn esset is lūsus, sed furor, ubi tantum pecūniae venīret in perīculum: quōmodō possēs tū oblectārī in anxietāte illā, nē tot numī tibi pereant? dēnāriī singulī sufficient, et auctus spōnsiōnis erit dīmidiī, nempe assium quīnque.
Valdaura
Rēctē cōnsulis; ita nec nihil lūdēmus, quod est īnsipidum, nec quod doleat, quod est acerbum.
Castellus
Habētis singulī novēna folia? cordium est familia dominātrīx, et haec Rēgīna est mea.
Valdaura
Nesciō quam fēlīx est ōmen hoc: certē est vērissimum domināri vulgō corda fēminārum.
Castellus
Dēsine speculātiōnēs, respondē ad hoc, augeō spōnsiōnem.
Valdaura
Lūdum habeō dissipātum, et male cohaerentem: cēdō tibi.
Tamajus
Et egō item: distribue tū Manrīce.
Valdaura
Quid agis? nōn vertis chartam indicem?
Manrīcus
Volō prius meās computāre, nē plūrēs aut pauciōrēs accēperim.
Valdaura
Ūnam habēs plūs iūstō.
Manrīcus
Dēpōnam.
Valdaura
Nōn est ea lēx lūsus, sed ut vicem tuam amittās distribuendī, et trānseat ad sequentem: cēdō folia.
Manrīcus
Nōn faciam, quandōquidem nōndum prōtulī indicem.
Valdaura
Immō faciēs per Deum.
Castellus
Apage, quid tibi venit in mentem, mī Valdaura? Iūsiūrandum admiscēs rēbus levissimīs, quod vix gravissimīs rēbus adhibērī convenit.
Manrīcus
Quid tū dīcis iūdex?
Lupiānus
Profectō īgnōrō quid sit in eō factō statuendum.
Manrīcus
Quālem iūdicem nōbīs praefēcimus sine iūdiciō? ducem sine oculīs?
Valdaura
Quid ergō fiet?
Manrīcus
Quid tandem? nisi ut mittāmus Lutetiam, quī hāc dē rē adferat nōbīs aliquod Senātūs cōnsultum.
Castellus
Misce omnia, et rūrsum impertīre.
Tamajus
Ō quālem lūdum mittō dē manibus! nōn obveniet mihi hodiē similis.
Castellus
Misce probē isthaec folia, et praebetō singulīs attentius.
Valdaura
Rūrsum augeō spōnsiōnem.
Tamajus
Num nōn praedīxī nōn habitūrum mē hodiē in manibus lūdum illī parem? semper sum īnfortūnātissimus: cūr ergō lūdum vel aspiciō oculīs?
Castellus
Hoc vērō nōn est lūdere, sed sē afflīctāre; hoc est reficī, et recreārī animum, ita concitārī? lūdum oportet esse lūdum, nōn molestiam.
Manrīcus
Sustine paulisper, nē abiciās folia, nam est pānicum.(6)
Valdaura
Respondē igitur an recipiās.
Manrīcus
Recipiō, et rūrsum augeō.
Valdaura
Quid! tū spērās mē ferōcibus tuīs verbīs prōtālāre? nōn concēdō.
Manrīcus
Effare tandem semel, et expedītē: admittisne?
Valdaura
Etiam, et quidem lībentissimē, et animus īnstīgat mē tālī lūdō māiōre pretiō certāre, sed istud inter amīcōs sufficit.
Tamajus
Quid vērō, mē nōn computātis inter vīvōs? adeō nūlla est meī mentiō?
Castellus
Quid igitur tū ad haec, homō fēnee?
Tamajus
Egō vērō augeō mea ex parte dēpositum.
Manrīcus
Quid tū dīcis Castelle?
Castellus
Nunc mē cōnsulis, posteāquam tuā operā dēpositum crēvit in immēnsum: egō incrēmentum hoc nōn audērem hoc meō lūdō sustinēre.
Valdaura
Respondē affīrmātīvē.
Castellus
Nōn habeō quod sīc respondeam, sed valdē ambiguē, et dubitanter, et cūnctābundē, et timidē, et diffīdenter: estne sīc satis expressē dictum?
Manrīcus
Deum immortālem quanta cōpia! nōn tam dēnsa nūper cadēbat grandō. Sed quaesō tē, perīclitēmur paulisper.
Castellus
Experiāmur quandō ita tibi placet: ā mē vērō nē spērāris māgnam opem.
Manrīcus
Ferēs tamen quās poterīs suppetiās.
Castellus
Nihil necesse id habēs admonēre.
Manrīcus
Plānē victī sumus.
Tamajus
Vīcimus dēnāriōs quattuor: misce.
Valdaura
Addō assēs quīnque.
Castellus
Nesciō an cēdam, nam sciō mē certō victum īrī.
Tamajus
Rūrsum alterōs quīnque.
Castellus
Quid tū ad hanc prōvocātiōnem dīcis?
Manrīcus
Quid dīcam? fugiō.
Castellus
Tū perdidistī proximum lūdum; sine mē hunc arbitrātū meō perdere. Sentiō mē esse īnferiōrem, sed sustinendum est, quamdiū aliquid vīderō superesse vīrium.
Valdaura
Quid ergō dīcis? recūsās?
Castellus
Nōn, immō addicō.
Tamajus
Tū Valdaura nōn nōstī hunc Castellum? superiōrem habet lūdum tuō, sed ita solet calidōs prōvocātōrēs illectāre in suum rēte. Vidē, nē quō prōgrediāris temerē, ubi teneāris irrētītus.
Valdaura
Dīvum fidem! quōmodō potuistī dīvīnāre folium mihi postrēmum restāre hūius nātiōnis?
Castellus
Nōvī omnia folia.
Valdaura
Nōn omnīnō est isthuc incrēdibile.
Castellus
Ita plānē nōvī ā faciē.
Valdaura
Forsitan etiam ā tergō.
Castellus
Nimium suspīciōsus es.
Valdaura
Tū mē facis: eat hoc cum tuā bonā veniā.
Tamajus
Dispiciāmus num quae sint chartae āversae maculātae, unde possint nōscitārī.
Valdaura
Faciāmus, quaesō vōs, lūdendī fīnem: angit mē hīc lūdus, tam īnfēlīciter cēdendō.
Castellus
Ubi volēs: sed fortasse nōn in lūdō est vitium, sed in tuā imperitīā, quī nescīs lūdum scienter ad victōriam accommodāre, sed iacis folia absque arte, ut sors tulerit, ratus nihil interesse, quid prius, quid posterius mittās, quis quō locō sit iāctūrus.
Tamajus
Omnium rērum est sacietās, etiam voluptātum; et egō dēfessus sum iam sedendō; assurgāmus aliquantisper.
Lupiānus
Cape testūdinem hanc, et aliquid nōbīs cantillā.
Tamajus
Quid tandem?
Lupiānus
Dē lūdō quippiam.
Tamajus
Carmen Vergiliī.
Lupiānus
Isthuc ipsum: aut sī māvīs Vīvis nostrī, quod ille nūper canēbat deambulāns in pōmoeriō Brūgēnsī.
Valdaura
Anserīnā vōce.
Lupiānus
Cane tū ōlōrīnā.
Tamajus
Deus meliōra! nam ōlor nōn canit, nisi fātō iam urgente.
Tamajus
Lūdunt et puerī, lūdunt iuvenēsque senēsque.Ingenium, gravitās, cānī, prūdentia, lūdus.
Dēnique mortālis, sōlā virtūte remōtā,
Quid nisi nūgātrīx, et vāna est fābula, vīta?
Valdaura
Possum vōbīs cōnfīrmāre esse carmen bene expressum, tamquam ex spongiā āridā.
Lupiānus
Tantā cum difficultāte compōnit carmen?
Valdaura
Māgnā, sīve quod rārō, sīve quod nōn libenter, sīve quod aliō fert eum ingeniī prōnitās.
(1) Arcīs mundī muliebribus. Hispānē cofres: ubi ea quae pertinent ad ōrnātum muliebrēs repōnuntur: quī mundus muliebris, sīve mundum in neutrō, ut ait Gell. dīcitur.
(2) Mystēria Eleusīna, id est sacrificia Cereris, quae ad Eleusīn oppōdum Atticae celebrābantur, nūllō magis (ut Iūstīnus ait) quam silentiō sacra: quae quoniam ēvulgāvit Alcibiādēs accūsātus est.
(3) Velut istīs Caribus. Carēs ex Cariā regiōne, quī prīmī suam bellīs operam locārunt, unde Carēs prō vīlibus, avārīs, sordidīs, et contemptibilibus vulgō accipiuntur, dē quibus multa extant prōverbia.
(4) Ianimediī, locus est, ubi negōtiātōrēs congregantur.
(5) Compōnendī folia, Hispānē: armar.
(6) Pānicum, vānus terror.