Exercitatio - Colloquium Vicesimus
PRINCEPS PUER
Persōnae:
Morobulus, Philippus, Sophobulus(1)
Morobulus, Philippus, Sophobulus(1)
Morobulus
Quid agit tua celsitūdō, Philippe?
Philippus
Legō, et ēdiscō, ut ipse intuēris.
Morobulus
Intuēor sāne et cum dolōre, dēfatīgās tē, et macerās generōsissimum istud corpusculum.
Philippus
Quid ergō agerem?
Morobulus
Quod aliī Prōcerēs, Prīncipēs, virī nōbilēs, et opulentī, equitāre, cōnfābulārī cum puellīs Augustae mātris
tuae, saltāre, discere artem tractandī arma, lūsitāre foliīs aut pilā, salīre, currere: haec vidēs esse
studia nōbilitātis iūcundissima. Quod sī tantīs oblectātiōnibus fruuntur, quī vix dīgnī sunt, ut in familiam
tuam admittantur: quid tē facere convenit tantī Prīncipis fīlium, et hērēdem?
Philippus
Quid? studium litterārum nihilne prōdest?
Morobulus
Prōdest quidem, sed iīs quī sunt initiandī sacrīs, aut quī eā arte victum sunt sibi comparātūrī, quemadmodum
aliīs sūtōria, aliīs textōria, et artēs cēterae quaestuāriae. Surge quaesō tē, pōne librōs dē manibus, eāmus
deambulātum, certē ut respīrēs aliquantisper.
Philippus
Nōn licet mihi nunc per Stunicam, et Siliceum.
Morobulus
Quī sunt hī Stunica et Siliceus? An nōn subditī tuī, in quōs tū habēs imperium, nōn illī in tē?
Philippus
Stunica est Ēducātor meus, Siliceus autem Īnstitutor litterārius: subditī sunt illī quidem meī, seu vērius
patris, sed pater, cui egō sum subditus, praefēcit illōs mihi, et mē illīs subēcit.
Morobulus
Quid ergō? Dedit Pater celsitūdinem tuam in servitūtem illīs hominibus?
Philippus
Nesciō.
Morobulus
Āh facinus indīgnissimum!
Sophobulus
Minimē vērō, ō fīlī, immō illōs fēcit servōs tuōs, quōs voluit tibi semper adhaerēre, oculōs, aurēs, animum,
mentem in tē ūnum dēfīxa gerere semper, et relictīs suīs quemque negōtiīs, tuum ūnīus negōtium agere; nōn ut
tē imperiōsē vexent, sed ut rudēs tuōs mōrēs bonī illī et sapientēs virī ad virtūtem, decus, atque
excellentiam forment: nōn quō tē reddant mancipium, sed ut vērē līberum, et vērē Prīncipem, quibus sī nōn
optemperāveris, tum dēmum servus eris extrēmae condiciōnis, pēior iīs quī hīc inter nōs versantur, emptī et
vēnditī ex Aethiopia vel Āfricā.
Morobulus
Cūius tandem esset mancipium, sī illīs ēducātōribus mōrem nōn gereret?
Sophobulus
Nōn certē hominum, sed vitiōrum, quī dominī sunt importūniōrēs, atque intolerabiliōrēs quōvīs homine improbō
et scelerōsō.
Philippus
Nōn satis ista intellegō quae dīcis.
Sophobulus
At intellēxistī, quae Morobulus?
Philippus
Plānissimē omnia.
Sophobulus
Ō quam essent hominēs fēlīcēs, sī quam citō habent sēnsum atque intellegentiam rērum levium et malārum,
habērent etiam bonārum et condūcibilium! Nunc vērō contrā ēvenit, aetāte istā nūgās, ineptiās, immō
īnsāniās, ad quās tē Morobulus est adhortātus, facile intellegis: quae egō dē virtūte, dē dīgnitāte, dē omnī
laudis genere dīcerem, tam caperēs, quam sī Arabicē loquerer, aut Gothicē.
Philippus
Quid ergō faciendum cōnsulērēs?
Sophobulus
Ut saltem sustinērēs assēnsiōnem, nec hūius suāsiōnibus nec meīs acquiēscerēs, quoad dē utrīsque possēs
iūdicāre.
Philippus
Quis dabit hoc iūdicium?
Sophobulus
Aetās, īnstitūtiō, experīmenta.
Morobulus
Huī, quam esset longum ista exspectāre!
Sophobulus
Bene monet Morobulus, abice librōs, eāmus lūsitātum, et lūdēmus lūdum, in quō ūnus ēligitur Rēx; is
praescrībit aliīs quae sint agenda, parent cēterī iūxtā lēgēs lūsiōnis: tū eris Rēx.
Philippus
Ut erit lūdus? nam sī eum ignōrem, quōmodō poterō Rēgem in illō agere?
Sophobulus
Quid dīcis Philippule dulcissime, dēliciae Hispāniārum? In lūdō et rēbus levissimīs, in quibus error nihil
adfert perīculī, nōn audērēs rēgnum suscipere, lūdī nescius, et vīs tot et tanta rēgna sēriō capessere ac
regere, īgnārus condiciōnum populōrum, lēgum, administrātiōnis? Dēnique rudis tōtīus prūdentiae, īnstrūctus
sōlum rīdiculīs ineptiīs, quās tibi Morobulus hīc in animum īnstillat? Heus puer, dīc Praefectō equīlī, ut
prōferat hūc equum illum Neapōlitānum, ferōcissimum calcitrōnem et sternācem, in quō Philippus sedeat.
Philippus
Minimē illum vērō, sed alium cicurātiōrem: nam regendī equī tam refrāctāriī nōndum artem habeō, nec vīrēs.
Sophobulus
Quaesō Philippe, et putās tū leōnem ūllum esse aequē ferōcem, aut equum adeō calcitrōnem, et refrāctārium(2), et minus parentem frēnīs, quam gentēs, ac coetūs hominum? quī
conveniunt, et congregantur ex omnī vitiōrum, flāgitiōrum, scelerum et facinōrum genere, ex animī
perturbātiōnibus concitātīs, incēnsīs, īnflammātīs, ārdentibus? Equum nōn audēs attingere, populum pōscis
quōvīs equō ad regendum tractandumque difficiōrem? Sed missa isthaec faciāmus. Vidēs in hōc flūmine illam
cymbulam? nāvigātiō est iūcundissima atque amoenissima inter prāta et salicta, quaesō dēscendāmus in eam: tū
sedēbis ad clāvum, et agēs cymbam.
Philippus
Ita plānē, ut vōs subvertam, et dēmergam; quemadmodum nūper fēcit Pīmentellulus.
Sophobulus
Nē cymbam quidem gubernāre vīs, in amne tam modicō et tam placidō, quia rudis; et committis tē marī illī,
undīs, flūctibus, tempestātī populōrum īnscius et inexpertus? Plānē ūsū tibi venit, quod Phaethontī, quī
aurigandī nescius, ārdōre iuvenīlī currum patris gubernandum sibi dēpopōscit: nōtam esse tibi fābulam reor.
Praeclārē Īsocrātēs, duās rēs maximās in hominum vītā dīcēbat esse, Prīncipātum et Sacerdōtium; quās tamen
nēmō nōn expeteret tamquam dīgnus, nēmō nōn crēderet sē rēctē posse gubernāre tamquam prūdentissimus.
Philippus
Intellegō nihil esse condiciōnī ac persōnae meae perinde necessārium, ut artem ac perītiam regendī Rēgnī.
Sophobulus
Probē rem tenēs.
Philippus
Quōmodō eam assequar?
Sophobulus
Ēdūxistī tū illam tēcum ex mātris uterō?
Philippus
Nihil minus.
Sophobulus
Quōmodō igitur sciēs, nisi discās?
Philippus
Nūllō modō.
Sophobulus
Quā igitur fronte audet Morobulus hīc esse tibi auctor, ut ea studia reiciās, quibus et artis hūius perītia,
et aliārum rērum maximārum ac pulcherrimārum cognitiō parātur?
Philippus
Ā quibus ergō sunt haec haurienda?
Sophobulus
Ab iīs, quī ea māximīs ingeniīs animadvertērunt atque observārunt, quōrum aliī sunt mortuī, aliī vīvī.
Philippus
Ē mortuīs quōmodō discendum? possuntne mortuī loquī?
Sophobulus
Numquamne fandō audīvistī nōminārī Platōnem, Aristotelem, Cicerōnem, Senecam, Līvium, Plūtarchum?
Philippus
Māgna nōmina, saepe, et cum ingentī admīrātiōne ac laude.
Sophobulus
Illī ipsī et aliī permultī eōrum similēs, iam ōlim vītā fūnctī, cōnfābulābuntur tēcum, quotiēs et quamdiū
libuerit.
Philippus
Quōmodō?
Sophobulus
Librīs, quōs ad docendam posteritātem reliquērunt.
Philippus
Quīn dantur mihi illī iam in manūs?
Sophobulus
Dabuntur brevī, posteāquam didiceris eum sermōnem, quō possīs loquentēs illōs intellegere. Sustine
paulisper, atque hanc brevem molestiam perfer, quae dēvoranda est in accipiendīs prīncipiīs; illīcō post
incrēdibilēs sequentur dēlectātiōnēs, quās quī nōndum dēgustārunt, mīrandum nōn est ā litterātō studiō
abhorrēre: nam quī sunt expertī, eōs citius ā vītā quam ā librīs et rēbus cognōscendīs avellēris.
Philippus
Cēdō vērō, quī sunt vīvī, ā quibus sapientia haec discenda est, et mēns bona?
Sophobulus
Sī iter essēs quodpiam initūrus, ā quibus tandem dē itinere percontārēris? utrum ab iīs quī iter illud
numquam vīdissent, an quī aliquandō cōnfēcissent?
Philippus
Ab iīs scīlicet quī cōnfēcissent.
Sophobulus
Vīta haec nōnne est velut iter quoddam, et profectiō perpetua?
Philippus
Sīc vidētur.
Sophobulus
Quī ergō iter hoc perambulārunt? senēs an iuvenēs?
Philippus
Senēs.
Sophobulus
Senēs igitur auscultandī.
Philippus
Omnēs indifferenter?
Sophobulus
Acūtē rogās, nōn omnēs prōmiscuē; sed quemadmodum dē viā, sīc dē vītā: utrī nōrunt viam, quī eam perēgērunt
nihil animadvertentēs, aliud agentēs, animō nōn minus peregrinante quam corpore: an quī annōtārunt
dīligenter et attentē singula, et memoriae mandārunt?
Philippus
Nimirum hī posteriōrēs.
Sophobulus
Ergō in cōnsiliō dē vītae ratiōne capiendō, nōn audiendī iuvenēs, quī iter hoc numquam sunt ingressī, quantō
minus adulēscentēs, et quod stultissimum est atque indīgnissimum, puerī? Neque ad id admittendī senēs
imprūdentēs, lascīvī, dēmentēs, dēteriōrēs puerīs, quōs dīvīna ōrācula exsecrantur, quod sint puerī centum
annōrum: sōlīs praebendae aurēs senibus māgnī iūdiciī, ūsūs rērum et prūdentiae.
Philippus
Quō sīgnō eōs dīgnōscam?
Sophobulus
Nimirum aetāte istā, fīlī, nūllō adhūc, sed ubi māius et fīrmius accesserit iūdicium, facile id cognōscēs ex
verbīs et factīs, tamquam nōtā certissimā. Intereā vērō, dum eā ingeniī facultāte nōn valēs, crēde tē
cūnctum et committe patrī tuō, et iīs quōs tibi pater adiūnxit Īnstitūtōrēs ac Magistrōs, īnfirmaeque istīus
aetātis gubernātōrēs, et quasi manūductōrēs per eam viam, quam tū numquam iniistī. Nam patrī, cui cārior es,
quam ipsemet tibi, māior est dē tē cūra, quam tibi ipsī: atque ad eam rem nōn sōlum suō ūsus est cōnsiliō,
sed hominum sapientium.
Morobulus
Nimis diū tacuī.
Sophobulus
Ita plānē, praeter mōrem tuum: eamque rem egō iam dūdum vehementer dēmīrābar.
Morobulus
An nōn pater tuus, Philippe, et Rēx Galliae, et aliī māgnī Rēgēs ac Prīncipēs, sine litterīs et labōre istō
tam molestō, quem hīc tenerīs tuīs humerīs inclēmenter impōnit, Rēgna et Ditiōnēs suās regunt, et in officiō
continent?
Sophobulus
Nūlla rēs tam facilis est, quae nōn fiat difficilis, sī invītus faciās. Nōn est opera litterīs impēnsa
labōriōsa eī quī libēns eam subit; quī autem invītus, eī vērō vel lūsitāre, et in locīs deambulāre
amoenissimīs grave, ac intollerāndum est: tibi Morobule, nūgandī āvidissimō, et nūgīs semper assuētō, sērium
aliquid vel agere, vel audīre, īnstar est mortis; vicissim aliī complūrēs vītam sibi exīstimārent acerbam,
sī ad istum modum vītae suae ratiōnēs īnstituerent. Quam multī sunt in aulīs praesertim, quibus nihil est
dulcius, quam ōtium torpēns atque inertissimum? Admovēre manum alicui operī, tormentī est locō: quam multī
vicissim in populīs, quī ēmoriantur citius, quam sīc diēs omnēs vacuōs trānsīgerent, et celerius dēlassentur
nihil agendō, quam ab intentiōne animī in negōtium aliquod? Sed ut respondeam tibi dē Caesare et Rēge
Galliae, audiēs ā mē in ūniversum dē senibus, quōs posuī eōs esse, quī spatium hoc vītae dēcurrissent. Sī
omnēs quotquot viam quampiam perēgissent, concorditer narrārent sē per viam in locum incidisse plēnum
difficultātis et perīculī, ex quō sauciī et pessimē affectī discesserint; quod sī ēiusmodī iter rūrsum
essent ingressūrī, nihil dīligentius cavērent, quam illud discrīmen: quid tū cēnsēs? an nōn hominis foret
āmentissimī, quum eādem ipse viā īnsisteret, nōn recordārī tantī perīculī, nōn illud dēvītāre?
Philippus
Nōndum teneō quid velīs.
Sophobulus
Faciam igitur plānius exemplō: finge esse suprā flūmen istud tabulam angustam prō ponticulō: referant tibi
omnēs, quotquot equō īnsidentēs tentārint illam trānsīre, dēcēdisse in aquam, adīsse vītae discrīmen, aegrē
esse extractōs sēmivīvōs: intellegisne hoc?
Philippus
Bellissimē.
Sophobulus
Quid tū iam? an nōn tibi dēmēns viderēre, sī faciēns illāc iter, nōn ex equō dēscenderēs, et effugerēs id
perīculum, in quod aliōs vēnisse audīs?
Philippus
Nimirum ita agerem.
Sophobulus
Et meritō. Quaere tū iam ex senibus, quid māximē sēnserint incommodum in vītā, quid eōs praetermīsisse
doleat, et vehementer paeniteat? omnēs tibi ūnō ōre respondēbunt, quī aliquid didicērunt, nōn plūs
didicisse; quī vērō nihil, nōn adhibuisse operam ut aliquid scīrent. In hanc querimōniam ingressī, nōn
faciunt fīnem referendī, missōs sē fuisse ā parentibus aut ēducātōribus ad scholās et Magistrōs litterārum:
sē tamen vānīs dēlectatiūnculīs vel lūsiōnum, vel vēnātiōnum, vel amōrum, aut ēiusmodī nūgārum illectōs,
āmīsisse pulcherrimās ē manibus discendī occāsiōnēs: itaque conqueruntur dē fātō suō, et sortem suam
dēplōrant, ac sēmetipsōs accūsant, damnant, interdum quoque exsecrantur. Vidēs ergō locum hunc dēsidiae
atque īgnōrantiae esse in viā hāc vītae māximē īnfestum et perīculōsum, ūnumque omnium praecipuē dēvītandum?
quoniam quidem audīs tam miserābilēs eōrum querēlās, quī in illum sunt collāpsī: is est igitur omnī cūrā et
dīligentiā cavendus, et sēgnitiē, ōtiō, dēliciōlīs, nūgīs reiectīs ac sprētīs, in studia litterārum
cultumque bonae mentis tōtā animī intentiōne incumbendum. Tū hāc dē rē patrem tuum rogā, tametsī iuvenem
adhūc; et tū Morobule, tuum, iam senem, intellegētis ex eīs, vēram esse meam sententiam.
(1) Morobulus, Sophobulus, penult. prōductā, alter stultus et fatuus; alter
sapiēns cōnsiliārius.
(2) Refrāctārium, quī sessōrī refrāgātur.