Exercitatio - Colloquium Undevicesimus
REGIA
Persōnae:
Agrius, Sōphrōnius, Holocolax(1)
Agrius, Sōphrōnius, Holocolax(1)
Agrius
Quid est quod tam multī Rēgem comitantur, tam variō cultū?
Sōphrōnius
Quīn tū potius vultūs contemplāris, quam cultūs? Magis sunt enim vultūs variī ac dīversī, quam cultūs et vestītus.
Agrius
Istud quoque dē vultibus quamnam habet causam?
Sōphrōnius
Vestiuntur quidem aliās prō facultātibus, aliās prō ratiōne dīgnitātis aut generis, saepe etiam ut cūiusque est vel ambitiō, vel vānitās: multī quoque vestīmentōrum ēlegantia ūtuntur prō hāmō et rētī ad favōrem captandum, vel Rēgis, vel Prōcerum, animōs puellārum nōn rārō. Vultūs autem affectūs animī sequitur: tālis est ferē, quālis interior animī habitus.
Agrius
Sed cūr tam multī hūc conveniunt?
Holocolax
An nōn decet ut plūrimī sint, ubi est caput et regimen Prōvinciae tōtīus?
Sōphrōnius
Optimē, sed plērīque nōn adeō rēmpūblicam spectant, ut prīvātam: et sequuntur eum in cūius manū est regimen nōn tam patriae, quam fortūnārum.
Holocolax
Quidnī? quandōquidem omnia sunt pecūniae vēnālia.
Sōphrōnius
Sīc iūdicant illī, quibus animus et mēns nihil omnīnō est: valētūdō autem, et dōtēs corporis vīlēs.
Agrius
Quid opus est in hōc tumultū aulicō tantā philosophiae speculātiōne? Egō verō malim dē vōbīs intellegere, quīnam sint istī tantō numerō, tam variā speciē ac fōrmā.
Holocolax
Egō tibi omnēs percēnsēbō ōrdine: Nam Sōphrōnius hīc, quantum intellegō, nōn est admodum in rēgiīs versātus: egō verō comitātūs omnēs rēgiōs adiī, penetrāvī, perscrūtātus sum, perspēxī, grātus semper omnibus et iūcundus.
Sōphrōnius
Inde crēdō parāstī tibi cognōmen illud Holocolācis.
Holocolax
Rem tenēs, sed tū Agrī, auscultā. Ille, in quem aurēs, oculī, mēns omnium intenta est ac dēfīxa, est Rēx, caput Reīpūblicae.
Sōphrōnius
Vērē caput, et ideō salūs, quum est sapiēns ac probus: pernicies autem quum malus aut dēmēns.
Holocolax
Ille quī pōne sequitur puellus, est fīlius ēius hērēs, quem in aulā Graecā vocābant δεσπότην, hoc est dominum: in Hispāniā vocant Prīncipem, in Galliā Delphīnum. Torquātī illī in vestibus holosēricīs et holobryzīs, Prōcerēs sunt rēgnī, īnsignēs dīgnitātum mīlitārium nōminibus, Prīncipēs, Ducēs, Praesidēs Līmitāneī, quōs Marchiōnēs nōminant, Comitēs, Virī quī Barōnēs vōce barbarā nōminatur, Equitēs. Ille est magister equitum, quem vulgō Comitem stabilem appellant, nōmine ex aulā Graecā sūmptō, ubi māgnus Connestabulus(2) cognōminābātur, sīcut Praefectus maris Admīrālius. Est et Praetōriō Praefectus, quī nōn sōlum palātiō praeerat, sed etiam satellītiō, quem Rōmulī tempore Praefectum Celerum nōmināban, et satellitēs ipsōs Celerēs.
Agrius
Quīnam sunt illī in vestibus tālāribus māgnā sevēritāte vultūs?
Holocolax
Sunt Rēgiī Cōnsultōrēs.
Sōphrōnius
Istōs quōs in cōnsilium adhibet Prīnceps, prūdentissimōs esse oportet, māgnī rērum ūsūs, et in dēcernendō gravitātis ac moderātiōnis summae.
Agrius
Quī isthuc?
Sōphrōnius
Quia sunt oculī et aurēs Prīncipis, atque adeō Rēgnī ūniversī, et eō magis sī caecus aut surdus sit Rēx, captus suīs sēnsibus, vel ab īgnōrantiā, vel ā dēliciīs.
Agrius
Etiamne luscus ille, et ille alter surdaster oculī atque aurēs sunt Rēgis?
Sōphrōnius
Pēior est cordis caecitās et surditās.
Holocolax
Eōs quī sunt ā cōnsiliīs sequuntur Scrībae, nec iī paucī vel ūnīus ōrdinis: tum quī pecūniam prīncipālem tractant vel prōcūrant, Coāctōrēs, Tribūnī aerāriī, Praefectus fiscī, Prōcūrātor fiscī, et fiscī Advocātus.
Agrius
Quī sunt iuvenēs illī comptulī et fēstīvī, quī semper Rēgem sectantur, et astant illī, aliī arrīdentēs, aliī ōre apertō velut admīrābundī?
Holocolax
Haec est cohors intimōrum amīcōrum, dēliciae atque oblectāmenta Rēgis.
Agrius
Duōs illōs ingredientēs cūr assectantur tam multī vultūōsī?
Holocolax
Quia iīs est apud Rēgem fidēs praecipua: alter est Praefectus sacrīs scrīniīs(3), sīve Prīnceps scrībārum, alter ā sēcrētīs arcānīs, apud quem est Rēgnī breviārium. Īdem est Prīncipī ā memōriā; eāque dē causā offerunt sē illī quotidiē tam multī, ut memōriam illīus dē sē refrīcent ac renovent, quandōquidem is est Prīncipis memōria. Illī autem quī dūcunt vultūs,(4) sunt lītigātōrēs, quīque rēs suās persequuntur: nec eōrum unquam negōtia fīnem inveniunt, longā contexta seriē procrāstīnātiōnum. Duō illī quī dēambulant in porticū Praefectī sunt, alter Cubiculō, alter Rēgiō equīlī; habent hī sub sē aliōs permultōs Cubiculāriōs et Equisōnēs: sed ingrediāmur rēgiam coenātiōnem.
Agrius
Āh quanta turba, quī apparātus tam ānxius et mōrōsus!
Sōphrōnius
Id verō maiōre cum admīrātiōne fuerīs intuitus, sī sciās quam levem ad rem pertinet; nempe ut sorbeat ōvum ūnum, et pauxillum vīnī bibat nauseābundus.
Holocolax
Ille est hebdomadae hūius Architriclīnus cum scirpō Indicō: Pocillātor est adolēscēns ille: Strūctor nōndum est ingressus.
Agrius
Quī sunt cum Rēge prānsūrī?
Holocolax
Quisnam esset tam beātus quī posset epulīs accumbere dīvum?
Sōphrōnius
Atquī ōlim Rēgiae mēnsae adhibēbantur convīvae, modō ducēs exercitātī, modō virī clārō genere, aliās īnsignēs vel ūsū rērum, vel ēruditiōne, quōrum sermōne Rēx fieret melior ac sapientior: sed Gothica et aliōrum Barbarōrum superbia mōrem hunc nostrum invēxit.
Holocolax
Habent Prōcerēs asseclās suōs armīgerōs, exolētōs, puerōs pedissequōs, puerōs ā pedibus, sīve ā calcārī. Sunt inter eōs dīvitēs magnificentissimī, quī plērōsque excipiunt coenā rēctā(5): aliī, quibus hoc molestum vidētur, mittunt amīcīs sportulās; idque est amīcīs tenuiōribus ūtilius: sed rēctā convīvārī plūs habet splendōris.
Agrius
Aliud hominum genus vidēre mihi videor in illō coenāculō.
Holocolax
Illud est gynaecium, ibi Rēgīna habitat cum mātrōnīs suīs et puellīs; spice ut ingrediuntur et egrediuntur ex Parthenōne(6), tamquam apēs ex alveāriō, iuvenēs amātōrēs, mancipia Cupīdinis.
Sōphrōnius
Saepe et senēs, bis puerī.
Holocolax
Nihil est maiōris voluptātis, quam audīre illōrum acūtē excōgitāta dicta vel poēmata, cantiūnculās, melōdiās antelūcānās, cōnfābulātiōnēs cum puellīs: vidēre saltātiōnēs, obambulātiōnēs, varietātēs colōrum in cultū, habitūs et fōrmās vestīmentōrum; habent puerōs amanuēnsēs, per quōs mittuntur et remittuntur mandāta: hī verō nūntiant et renūntiant ultrō et citrō mandāta, quā sollertia, dīligentia, ēducātiōne, Dīvī vestram fidem! nūdīs capitibus, flexō poplite, atque etiam positīs genibus. Audīre est quotidiē et vidēre aliquid novī, inopīnātī, acūtē et subtīliter excōgitātī vel dictī, animōsē aut dextrē aut solūtē factī.
Sōphrōnius
Immō dissolūtē.
Holocolax
Quae fēlīcitās māior? Quis possit ab hūiusmodī suāvitāte dīvellī?
Sōphrōnius
Colax Colax, et tū sine amōre īnsānīs, et sine vīnō ēbrius es; quae ineptia potest esse māior, quam ista abs tē dēscrīpta?
Holocolax
Nesciō quī fiat, ut ex scholīs videās plērōsque discēdere, quī ingressī semel aulam in eā cōnsenēscant.
Sōphrōnius
Tamquam quī dē Circēs pōculō biberant āmissā mente, et in belluārum ingenium dēgenerantēs, nōlēbant inde ēgredī, et ad hominum nātūram ac condiciōnem redīre.
Agrius
At hī omnēs, quum sē ad suam quisque domum recēpērunt, quid agunt? quibus sē āctiōnibus occupant, ut saltem fallant tempus?
Sōphrōnius
Plērīque omnēs nihil magis addunt sērium, quam quod cernīs; atque adeō ōtium illīs multōrum vitiōrum parēns est ac nūtrīcula. Lūdunt quīdam taxillīs, chartīs, alveolō, aciēbus: aliī per occultam dētrāctiōnem, et artificiōsam maledīcentiam hōrās pōmerīdiānās trānsmittunt, hoc est quibus domī dēsident; aliquī mīrificē capiuntur scurrīs et plānīs, in quōs sunt prōfūsissimī, in cētera praeparcī et sordidī. Sed praecipua aulae corrūptēla est assentātiō ūnīuscūiusque ergā aliōs omnēs, quodque pēius est, ergā sēmetipsum; ea efficit, ut nūllus unquam nec ā sē, nec ā sociō vēritātem condūcibilem audiat, nisi forte in iūrgiō: quam is tum parum prō vēritāte accipit, sed prō contūmeliā.
Holocolax
Hīc quaestus est nunc multō ūberrimus, tū cum tuā vēriloquentiā ēsuriēs strēnuē: egō arrīdendō, ac blandīendō, omnia approbandō, et laudandō, ēvāsī locuplēs.
Agrius
Nōn possent haec incommoda Rēgēs corrigere?
Sōphrōnius
Perfacile, vellent modō. Sed aliīs hī mōrēs placent, quia suōrum similēs: aliī ipsī sibi eās occupātiōnēs arcessunt, per quās numquam vacet rēctī aliquid aut sānī cōgitāre, nōn dēsunt quī remissīs animīs, et dissolūtīs, nōn arbitrantur illīus domus ac familiae mōrēs ad cūram suam pertinēre: quae nōn pertinent profectō minus, quam ad ūnumquemque nostrum sua domus prīvāta.
(1) Agrius, Sōphrōnius, Holocolax, nōmina item persōnīs satis scitē accomodāta. Agrius, agrestis, ferōx. Sōphrōnius, prūdēns, modestus, frūgī. Holocolax, penitus adūlātor, et quī imperāvit sibi omnia assentārī, ut ait Terentius.
(2) Māgnus connestabulus, sīcut ā Rōmānīs Magster equitum creābātur, quī comes esset Dictātōrī: ita apud Hispānōs, quī secundus ā Rēge est, cui vexillum Rēgnī māximum committitur Comes stabilis appellātur: cūius velutī cum Rēge societās in ēdictīs pūblicīs atque solemnibus dēclārātur hīs verbīs: Iubet Rēx, atque ēius Connestabulus: ēlegantiōrī nōmine quem apud Graecōs, Comes stabilis, quem Raph. Volat. ait caput esse Togātōrum Francōrum.
(3) Praefectus sacrīs scrīniīs, vulgō: Māgnus Cancellārius.
(4) Quī dūcunt vultūs. Quī contrahunt frontem, quī obdūcunt supercilia. Sīc Mart. Quī dūcis vultūs, et nōn legis ista libenter.
(5) Excipiunt coenā rēctā, excipere, aut convīvārī quis dīcitur, cum ad eandem mēnsam omnēs invītātī discumbunt, eīsdemque epulīs cum Rēge ūtuntur, ut omnia omnibus sint commūnia, quod in August. et Vespas. laudat Suēton. cui obicitur sportulārum missiō, quod Hispānē dīcitur: dar, o embiar racion. Utrumque hoc ūnō et eōdem versū conclūsit Mārtiāl. Prōmissa est nōbīs sportula, rēcta data est.
(6) Ex parthenōne, locus est ubi habitant virginēs.