Exercitatio - Colloquium Tertius Decimus
SCHOLA
Persōnae:
Tīrō, Spudaeus(1)
Tīrō, Spudaeus(1)
Tīrō
Quam ēlegāns gymnasium, et magnificum? Haud esse in Acadēmiā hāc reor ūllum praestantius.
Spudaeus
Rēctissimē iūdicās: adde etiam, quod magis ad rem facit, nec alibī esse ēruditiōrēs magistrōs, aut
prūdentiōrēs, quīque maiōre dexteritāte trādant doctrīnam.
Tīrō
Oportet igitur māgna hīc fierī dīsciplīnārum operae pretia.
Spudaeus
Et quidem māgnīs compendiīs dīscendī.
Tīrō
Quantī docent?
Spudaeus
Āmove tē hinc ocyus cum interrogātiōne istā tam prāvā, tamque importunā; in rē tantī mōmentī inquīrendum est
dē mercēde? Nec ipsī quī docent, paciscuntur; nec discipulōs convenit id vel cōgitāre: ecquod pretium potest
esse pār? Numquam nē Aristotelicum illud fandō audīvistī: Diīs, parentibus, et magistrīs, parem grātiam nōn
posse rependī? Deus creāvit tōtum hominem, Parēns genuit corpus, Magister fōrmat animum.
Tīrō
Quid docent istī et quamdiū?
Spudaeus
Habent sua singulī auditōria sēparāta, et sunt Doctōrēs variī. Aliī prīma elementa artis Grammaticae
labōriōsē, atque aerumnōsē puerīs tōtō diē ingeminant; aliī penitiōra trādunt artis; aliī Rhētōricēn,
Dialecticēn, et reliquās dīsciplīnās ēnarrant, quae līberālēs seu ingenuae dīcuntur.
Tīrō
Cūr eō nōmine?
Spudaeus
Quia illīs decet ūnumquemque ingenuum imbuī; contrā, quae sunt illīberālēs, circumforāneae, sordidae, quae
vel labōre corpōrum vel manibus exercentur, servīs potius congruunt, et hominibus quī ingeniō parum valent.
In istīs sunt aliī tīrōnēs, aliī batallāriī.
Tīrō
Quid isthuc verbī est?
Spudaeus
Et tȳrō et batallārius ex mīlitiā sunt nōmina dēsumpta. Tȳrō vetus est verbum, dē eō quī in mīlitiā exercērī
incipit: batallārius Gallicō nōmine dīcitur is mīles, quī iam semel praeliō (quod illī batallam vocant)
interfuit collātīs sīgnīs, et manum cōnseruit cum hoste: ita in palaestra litterāriā batallārius coepit
nuncupārī Lūtetiae is quī pūblicē dē arte quāpiam disputāsset. Hinc dēsīgnantur Doctōrēs, quōs ā licentiā
Licentiātōs appellant, melius Dēsīgnātī dīcerentur. Postrēmō doctūram adipīscuntur impositō in celebrītāte
Acadēmiae pīleō; ut quasi dōnētur lībertāte, et fīat ēmeritus. Is est hīc suprēmus honor, et summus
dīgnitātis gradus.
Tīrō
Quis est ille in tantō comitātū, quem clāvāriī praecēdunt cum clāvīs argenteīs?
Spudaeus
Is est Rēctor Acadēmiae: multī eum sectantur officiī grātiā.
Tīrō
Quotiēs in diē docentur puerī?
Spudaeus
Aliquot hōrīs, ūnā paene antelūcānā, duābus mātūtīnīs, et duābus pōmerīdiānīs.
Tīrō
Tamdiū?
Spudaeus
Ita fert mōs et vetus Acadēmiae īnstitūtum; quīn et discipulī duābus hōrīs, quae ā Magistrīs accēpērunt,
retractant et recolunt, et quasi mānsum cibum rūminant.
Tīrō
Tantīs clāmōribus?
Spudaeus
Nunc sē exercent.
Tīrō
Ad quidnam?
Spudaeus
Ad dīscendum.
Tīrō
Immō verō ad clāmandum: videntur enim nōn dīsciplīnam meditārī, sed praecōnium. Et ille alter plānē fūrit;
nam sī habēret sānum cerebrum, nec ita vōciferārētur, nec gesticūlārētur, nec sē torquēret.
Spudaeus
Hispānī sunt et Gallī, paulō ferventiōrēs: et ut sunt dīversōrum dogmatum, tantō ardentius concertant, quasi
prō ārīs et focīs, ut dīcitur.
Tīrō
Quid? Doctōrēs hīc sequuntur dīversa scita?
Spudaeus
Interdum trādunt placita contrāria.
Tīrō
Quōs Auctōrēs interpretantur?
Spudaeus
Nōn eōsdem omnēs; sed ut quisque est perītiā et ingeniō praeditus, ērudītissimī et ācerrimō iūdiciō
scrīptōrēs sibi sūmunt, optimōs quōsque, et eōs quōs classicōs vōs Grammaticī appellātis. Sunt quī ex
īgnōrantiā meliōrum ad prōlētāriōs(2) dēscendunt, atque etiam capite
cēnsōs. Ingrediāmur; ostendam vōbīs pūblicam gymnasiī hūius bibliothēcam. Haec est bibliothēca, quae ex
māgnōrum virōrum praecēptō ad ortum aestīvum spectat.
Tīrō
Papae! quantum librōrum, quantum bonōrum Auctōrum, Graecī, Latīnī, Ōrātōrēs, Poētae, Historicī, Philosophī,
Theologī, et imāginēs Auctōrum.
Spudaeus
Et quidem quantum effīcī potuit, ad vīvum expressae, atque eō pretiōsiōrēs; forulī omnēs et plūteī quernī
aut cupressīnī cum suīs catēnulīs: librī ipsī plērīque omnēs membrānāceī et variīs colōribus miniātī.
Tīrō
Quis est prīmus ille rūsticānō ōre, nāsō repandō?
Spudaeus
Lege titulōs.
Tīrō
Sōcratēs est, et dīcit: Cūr in bibliothēcā collocor quī nihil scrīpsī?
Spudaeus
Respondent sequentēs, Platō et Xenophōn. Quia quod aliī scrīberent, dīxistī. Longum esset persequī singulōs.
Tīrō
Hem, quī sunt illī abiectī in grandī illā strūe?
Spudaeus
Catholicon, Alexander, Hūgutiō, Papiās, Sermōnāria, Dialecticae et Phȳsicae sophisticae: hī sunt quōs capite
cēnsōs nōmināban.
Tīrō
Immō capite dēminūtōs.(3)
Spudaeus
Solūta sunt omnia, tollat quī volet, molestō nōs līberābit onere.
Tīrō
Vāh, quot asīnīs esset opus ad istōs āsportandōs. Mīror nōn esse ablātōs, quum tanta sit ubīque asīnōrum
frequentia.
Spudaeus
Aliquandō in eundem cumulum coniciēntur Bartholī et Baldī, et hūius farīnae hominēs.
Tīrō
Immō furfuris.
Spudaeus
Nōn id esset hūmānī tranquillitātī damnosum.
Tīrō
Heus quid reī sunt illī in tam fluxīs cuculliōnibus?
Spudaeus
Dēscendāmus. Batallāriī sunt quī in palaestram ingrediuntur altercātōriam.
Tīrō
Quaesō intrōdūc nōs illūc.
Spudaeus
Ingredere, sed tacitē ac reverenter. Aperī caput, et spectā attentus singula; nam māgnīs dē rēbus
dīsseritur, et quās plūrimum condūcat cognōscere. Ille quem sedentem aspicis sublīmem sōlum, et Praesēs est
certāminis, et contentiōnum Dēcrētor, quāsique Agonothēta.(4) Prīmum
ēius mūnus est loca concertantium dēsīgnāre, ne ūlla sit cōnfūsiō aut perturbātiō praeīre volentium.
Tīrō
Quid sibi vult pellītum epitōgium?
Spudaeus
Ea est ephestris doctōrālis,(5) īnsigne ōrdinis ac dīgnitātis illīus.
Homō est in paucīs ērudītus, quīque et in lēctiōne candidātōrum Theologiae prīmās tulit, et ad eum
doctissimus quisque prīmās dēfert ex hōc ōrdine.
Tīrō
Et Baldum aiunt lēctum esse prīmum suō annō.
Spudaeus
Is verō vīcit competītōrēs omnēs ambitū et astū, nōn scientiā.
Tīrō
Quis est macilentus ille et pallidus, quem reliquī impetunt?
Spudaeus
Is est propūgnātor quī impetum omnium sustinet, et ex immodicīs vigiliīs maciem ac pallōrem contrāxit;
māgnōs is habet in rē Philosophicā et Theologicā prōgressūs. Hau tacē iam et auscultā; nam quī nunc
oppugnat, acūtissimē ac subtīlissimē solet excōgitāre argūmenta, et ācerrimē urget propūgnātōrem, omniumque
sententiā cum summīs in hāc dīsciplīnā comparātur, et saepe adigit concertātōrem ad recantandum. Perpende
quōmodo ille cōnātus est ēlūdere, quōmodo alter cōnfūtāvit validē ratiōne incōnfūtābilī, et quam ille
dīluere nōn poterit, iam et iāculum hoc est inēvītābile, argūmentum hoc est plānē Achillēs invincibilis,
iugulum petit, nōn poterit propūgnātor sē tuērī, statim dabit manūs, nisi subterfūgium aliquot mittat eī
Dīvus aliquis in mentem. Hem proflīgāta est quaestiō sollertia Dēcrētōris. Iam solvō tuam linguam, loquere
quantum volēs; nam iste quī nunc impugnat, vappa est, pūgiōne pugnat plumbeō, et altius tamen clāmat quam
cēterī. Observā, vidēbis eum ā pugnā raucum discēdere, hoc est eī perpetuum, et quantumcumque repulsa sint
ēius tēla, urget nihilō secius pertināciter quidem, sed inefficāciter: nec unquam vult habēre argūmentum
suum prō derelictō, nec acquiēscere vel dēfendentis respōnsiōnī vel dēcrētō Praesidis. Is quī nunc certāmen
ingreditur dēlicātulē petit veniam ā Dēcrētōre, comiter praefātur, argūmentātur invalidē, discēdit semper
fessus, etiam anhēlāns tanquam arduō mūnere fortiter perfūnctus: discēdāmus.
(1) Tīrō, Spudeus. Iam ab Auctōre paulō superius expositum est, quia dīcātur
Tīrō; Spudaeus, industrius, et studiōsus.
(2) Ad prōlētāriōs, et capite cēnsōs. Prōlētāriī, et capite cēnsī Rōmānīs
dīcēbantur, quī cum propter tenuitātem reī familiāris, sumptūs mīlitiae ferre nōn possent, mīlitiā immūnēs
erant. Prōlētāriī quidem, quasi sufficiendae prōlī in urbe relictī. Capite autem cēnsī, tenuiōrēs erant, quī
parum pecūniae habentēs, nōn pecūniā, sed capite suō cēnsēbantur: inde ad hominēs abiectae, et īnfirmae
condiciōnis duo haec trānsferuntur.
(3) Capite dēminūtōs, id est, īnfāmēs, et sine honōre, quōs vulgus
amenguados appellat. Sīc nōminant Iūrecōnsultī eōs, quī ex animadversiōne iūdicum, honōris damnum
fēcērunt, nōn tamen omnēs.
(4) Agonothēta mūnerārius, id est, quī lūdōs exhibet populō, praefectus
lūdōrum, certāminum praesēs et iūdex.
(5) Ea est ephestris doctōrālis, Ephestris vestis erat exterior, quae vel armīs
vel vestibus superimpōnēbātur; nunc nostrīs Doctōribus holosērica prō īnsīgnī geritur ā collō ūsque ad
cubitum prōtensa: ā nostrīs mucēta aut capirōte; ā Parīsiēnsibus chaperon dīcitur.