Exercitatio - Colloquium Sextus Decimus
TRICLINIUM
Persōnae:
Aristippus, Lurcō
Aristippus, Lurcō
Aristippus
Quid tū tam sērō surgis et quidem sēmisomnis?
Lurcō
Mīrum est mē esse tōtō hōc diē experrēctum, adeō herī ēdimus et bibimus.
Aristippus
Immō ut appāret dēvorāstī, ingurgitāstī, obruistī tē epulīs et vīnō. Sed ubīnam onerāstī celocem?
Lurcō
Apud Scōpam in convīviō.
Aristippus
Quīn potius mōre Graecō συμπόσιον(1) vocārīs, quam Latīnō verbō convīvium?
Lurcō
Bucca buccam impellēbat, intrītūrae et condimenta vellicābant atque īnstīgābant dēsidentem stomachum, et appetentiam nōn patiēbantur dēlassārī.
Aristippus
Refer quaesō ōrdine omnia ut vel auditiōne ipsā videar mihi interesse, et quasi vōbīscum pōtāre: ut ille quī in cauponā Hispāniae duōs grandēs pānēs comēdit ad nīdōrem perdicis assae, quō nīdōre ūtēbātur prō obsōniō.
Lurcō
Quis ēnarrābit omnia? Māius negōtium id fuerit, quam vel ēmisse vel apparāsse, vel quod omnia superat, comēdisse.
Aristippus
Assideāmus in hōc salīcētō ad crepīdinem hūius rīpulae; et quandō sumus ōtiōsī, prō collocūtiōne aliīs dē rēbus ūtēmur hāc ipsā; grāmen erit nōbīs vice pulvīnōrum, innītere hāc ulmō.
Lurcō
In herbā? An nōn humor nocēbit?
Aristippus
Quid? īnsānīs? Humor in ortū canīculae?
Lurcō
Anteā recūsābam, nunc animus prūrit mihi recēnsēre tibi plūs quam postulās: dē convīviō sōlum quaerēbās, accipiēs etiam dē dominō et dē triclīniō: rogābās ut loquerer, efficiam ut mox paulō silentium rogēs, indicās, imperēs: ut Arabius tībīcen quī ad canendum obolō condūcitur, ad tacendum tribus.
Aristippus
Tū verō quantum libuerit, nōn eris molestus; quandoquidem in opācō locō cōnsēdimus, et ōrātiōnem tuam carduēlis illa vel adiuvābit, vel ad harmōniam moderābitur: ut ōrātiōnem C. Gracchī servus fīstulātor.
Lurcō
Quid istuc est reī?
Aristippus
Postquam tū fēcerīs narrandī fīnem, audiēs dē Gracchīs et Gracculīs, et dē Graeculīs.
Lurcō
Dēambulābāmus forte trānsversō forō egō et Thrāsybulus, nactī plūsculum ōtiī quam solēmus, adiūnxit sē nōbīs Scōpās. Is ā nōbīs post prīmās salūtātiōnēs et blandum congressum coepit vehementer contendere, ut posterō diē quī hesternus fuit, apud sē essēmus: excūsāre nōs prīmum, alius aliā: egō autem vādimōnium grave, et apud Praetōrem valdē irrītābilem. Sed ille ut lībenter ostentat suam magnificentiam, quasi dē capite āgerētur, orsus est accūrātum sermōnem; quid multa? Addīximus, nē molestus esse pergeret.
Aristippus
Scīn, quaenam fuerit causa convīviī?
Lurcō
Quae tandem, quaesō?
Aristippus
Est quidem ipse homō locuplēs, ōrnātus argentō, veste, supellectile: sed emerat phialās argenteās trēs deaurātās, et paterās sex; periīsset pretium, nī aliquōs invītāsset, quibus ostentāret; et aliōquī eum ille exīstimat esse dīvitiārum frūctum, habetque uxōrem, ā quā exstīmulātur ad prōfūsiōnem quam illa magnificentiam nuncupat.
Lurcō
Herī ergō sub merīdiem convēnimus in ēius triclīnium.
Aristippus
Quālis erat coenātiō?
Lurcō
Hypaethra(2) in opācō frīgore; omnia sānē apparāta, ōrnāta, exculta: nihil deerat ad ēlegantiam, splendōrem, et lautītiās. Plānē prīmō ingressū exhilārātī sunt omnium oculī et animī, aspectū illō pulcherrimō atque amoēnissimō. Erat abacus ingēns plēnus bonīs vāsīs mātēriae omnis, ex aurō, argentō, cristallō, vitrō, ebore, murrhā(3): alia etiam vīliōris mātēriae, stānneā, corneā, osseā, lāgneā, testāceā seu fīglīna, in quibus ars commendābat vīlitātem substātiae; nam erant torēumata permulta, omnia expolīta, extersa; fulgor paene perstrīngēbat oculōs. Illīc vidissēs duō māgna malluvia argenteā ōrīs deaurātīs: umbilīcus erat aureus cum īnsignibus illīus. Habēbat utrumque malluvium suum gutturnium,(4) quōrum epistōmium erat deaurātum; stābat et alterum aquīminārium vitreum fīstulā deaurātā cum pollūbrō fīglīnō, operis Malacēnsis,(5) probē sandaracātō.(6) Phialae omnis generis, et argenteae duae ad vīnum generōsissimum.
Aristippus
Ad ūsum meum ampullās vitreās malim, aut etiam testāceās, ex iīs quae lapideae dīcuntur.
Lurcō
Quid faciās? Ita est hominum ingenium: nōn tam in hīs quaeritur commoditās, quam opīniō dīvitiārum.
Aristippus
Istī opulentissimī saepius videntur aliīs tālēs, sibi inopēs: ideō nūllus fīnis prōferendī et ingerendī oculīs; praesertim quī nūllam habent aliam bonam artem quā fīdant. Sed perge.
Lurcō
Erat cymātium abācī(7) tapēte villōsō tēctum, ex Turciā usque allātō; positae erant duae mēnsulae procul ab abācō cum quadrīs et orbibus argenteīs, ūnīcuīque additum erat suum salīnulum, cultellus, pānis et mantīle: sub abācō refrīgerātōrium et oenophora grandia: tum sēdilia varia, sellae, biselliae, subselliae, et dominae sella plicātilis parāta, vīsendī operis, cum pulvīnō sēricō et suppedāneō.
Aristippus
Pōne tandem mēnsam, et explicā mappam; nam mihi intestīna prae fame rugiunt.
Lurcō
Erat mēnsa cibila(8) ingēns, segmentāta, operis tessellātī antīquī, quae fuerat Prīncipis Dicaearchī.
Aristippus
Ō mēnsa antīqua, quam dispalrī domīnāris dominō.
Lurcō
Illam ipse ēmit in auctiōne satis māgnō sōlum quod illīus fuisset, ut aliquid habēret Prīncipis: dātur aqua lavandīs manibus; prīmum māgnīs recūsātiōnibus et invītātiōnibus mūtuīs, et cēdendō invicem.
Aristippus
Īdem factum est in cōnsessū, quum quisque sē īnferiōrem alterō faceret, illum extolleret cōmitāte arrōgantissimā, quum ūnusquilībet potiōrem sē reliquīs omnibus cēnsēret.
Lurcō
Sed dominus iūre suō distribuit loca; sacrāta est mēnsa ā puerulō breviter et perfūnctōriē, et nōn sine rhythmō. Quod appositum est et appōnētur, Chrīstus benedīcere dīgnētur.
Aristippus
Explicat quisque suum chiromaсtrum(9) et iniicit super humerum sinistrum, hinc cultellō repūrgat pānem sī quid nōn satis putābat ā ministrō pūrgātum, nam dēcrustātus erat appositus.
Aristippus
Sedēbātis commodē?
Lurcō
Numquam commodius.
Aristippus
Nōn potuistis male prandēre, nam reliqua sat sciō suppeditātum īrī redundanter, sī qua modō fuerant in macel.
Lurcō
Nusquam ūberius cōpiāque ipsa nocet. Astat mēnsae strūctor cultellōs et furcināulās compōnēns; ingreditur māgnā pompā architriclīnus cum longō agmine puerōrum et exolētōrum, quī gestābant fercula prīmī missūs.
(1) Mōre Graecō Symposium, id est, compōtātiō: Latīnī convīvium nōmināviērunt, quia vītae coniūnctiōnem habeat, ut ait Catō māior apud Cicerōnem.
(2) Hypaethra, id est, sub diō posita in mediō āreae, aut impluviī. Dīcuntur hypaethrae ambulātiōnēs, auctōre Vitruviō, quae Latīnī Xysta appellant. Dēnique aedificia hypaethra, nōn contecta, sed sub diō.
(3) Murrhā. Plīnius ait liquōrem esse, quī sub terrā calōre dēnsātur, vulgō Agata, ut ait Nebrīssēnsis, Lūcānus. Nōn aurō murrhāve bibunt. Unde vāsa murrīna.
(4) Suum gutturnium, hīc prō canāliculō unde aqua manibus dēscendit, aliī prō ipsō vāse accipiunt. Malluvium igitur, sīve malluvia, Hispānē 'fuentes'.
(5) Malaca Cīvitās est in Hispāniā.
(6) Probē sandaracātō. Hispānē 'bien embarnizado. Dē sandarachā vide plēnē in Lexicīs.
(7) Cymātium abācī. Pars illa abācī prōminēns, nam ā Graecīs labra extantia et prōminentia ita dīcuntur.
(8) Mēnsa cibila segmentāta. Solītōs esse Rōmānōs mēnsīs quadrātīs in castrīs ūtī, rotundīs verō domī, quās ā cibīs cibilās vocābant, auctōrēs sunt Varrō, et Festus. Nunc prō quālibet mēnsā, cui prandentēs accubimus. Segmantāta, Hispānē, de pieza. Operis tessellātī, de ataraceo.
(9) Chiromactrum. Rēctius Chiromactrōn, quod est mantīle. Hispānē 'panisuelo de mesa'.