Exercitatio - Colloquium Sextum
REDITUS DOMUM ET LUSUS PUERILES
Persōnae:
Māter, Tulliōlus, Cornēliola, Scipiō, Lentulus, Puella
Māter, Tulliōlus, Cornēliola, Scipiō, Lentulus, Puella
Cornēliola
Prosperē redieriēs Tulliōle, libet paulisper lūsitāre?
Tulliōlus
Nondum, statim.
Cornēliola
Quid habēs negōtiī?
Tulliōlus
Recolere quae Magister ut memoriae commendārem, mandāvit.
Cornēliola
Quae tandem?
Tulliōlus
Aspice.
Cornēliola
Huī, quae notae sunt istae? crēdō esse formicās dēpictās. Meā māter, quot formicās et culicēs adfert Tulliōlus, pictōs in tabelā.
Tulliōlus
Tacē insāna, sunt littērae.
Cornēliola
Quae vocātur haec prīma?
Tulliōlus
A.
Cornēliola
Cūr prīma est magis A, quam haec altera?
Māter
Cūr tū es magis Cornēliola, quam Tulliōlus?
Cornēliola
Quia sīc vocor.
Māter
Et illae littērae ad eundem mōdum. Sed itō iam lūsum, mī fīlī.
Tulliōlus
Hic pōnō tabulam meam et rādium: sī quis attiger, vāpulābit ā mātre: nōnne, meā mātercula?
Māter
Etiam, mī fīlī.
Tulliōlus
Scipiō, Lentule, adeste lūsūrī.
Scipiō
Quam lūsiōnem?
Tulliōlus
Nucibus lūdēmus ad coniectum scrobiculī.
Lentulus
Nōn habeō nucēs nisī paucās, et eās quassās, ac putrēs.
Tulliōlus
Quid mihi eā prōderunr, etiamsi lucrer vigintī? Nullus est intus nuclēus quem edam.
Scipiō
Egō verō dum lūdō, nōn cōmedō: sī quid volō cōmedere, mārem adeō. Ista nucum putāmina sunt apta ad exstruendās formicīs aediculās.
Lentulus
Lūdāmus par impar aciculīs.
Tulliōlus
Affer potius talōs.
Scipiō
Affer, Lentule.
Lentulus
Ecce vōbīs talī.
Tulliōlus
Quam sunt pulverulientī et immundī, nec satis pūrgātī ā carne et polītī: iacies.
Scipiō
Prō primātū(1) lūdendī.
Tulliōlus
Egō sum prīmus, quid lūdimus?
Scipiō
Astrigmenta.
Lentulus
Egō nōlō meā perdere, nam domī caederer ā Paedāgōgō.
Tulliōlus
Quid vīs ergō perdere, sī vinceriēs?
Lentulus
Talitra.
Māter
Quae est ista humī abiectio? Deteritis vestēs omnēs, et calcēōs, tum locō immundissimō, quīn verritis prīus pavīmentum, et sedētis? Affer scopās.
Tulliōlus
Quae erit igitur sponsiō?
Scipiō
Aciculā in singulā puncta.
Tulliōlus
Immō bīnae.
Lentulus
Egō nōn habeō aciculās, dēpōnam, sī vultis, pedunculōs cerāsōrum prō aciculīs.
Tulliōlus
Āpage, lūdāmus egō et tū Scipiō.
Scipiō
Egō ausim sortī meās aciculās crēdere.
Tulliōlus
Dā mihi talōs in manum ut iaciam prīmus, en vīcī sponsiōnem.
Scipiō
Minimē verō, nam nōn lūdēbās seriō.
Tulliōlus
Quīs unquam lūdit seriō? Ceu dīcās album nirum.
Scipiō
Cavillāre quantum vīs, nōn auferēs modō aciculās.
Tulliōlus
Age, remittō tibi hanc manum, lūdāmus iam prō praemiō, adsit dextera sors.
Scipiō
Victus ēs.
Tulliōlus
Aferō.
Lentulus
Cedō talōs.
Tulliōlus
In hunc iactum omnia.
Lentulus
Nōn recūsō.
Puella
Ad cēnam, puerī, numquamne factūrī estis lūdendī finem?
Tulliōlus
Nunc incipiēmus, ista iam dē finē loquitur.
Cornēliola
Lūdī huius iam taedet, lūdāmus calculīs discoloribus.
Tulliōlus
Pinge tū nōbīs urbēs(2) in hoc latere, carbōne aut gypsō.
Scipiō
Egō malō cēnāre quam lūdere, et discēdō aciculīs meīs omnibus exūtus frāude vestra.
Tulliōlus
Memineriēs tē herī Cethēgum spoliāsse.
Scipiō
Aliās id quidem, nunc nōn vacat: nam sī diūtius morer, timeō nē Paedāgōgus meus īrātus incoenjem mē mittāt cubitum. Tū Cornēliola habē nōbīs parāta fōlia isthaec in crāstinum sub horā vesperam.
Cornēliola
Sī licēbit nōbīs per mārem; satius esset nunc lūdere dum sinimur.
Scipiō
Satius est nunc cēnāre dum accersiēmur.
Puella
Et mihi nihil datis quae vōs spectāvī?
Cornēliola
Dārēmus, sī iūdicassēs; dā tū nōbīs potius quae nostrīs lūsiōnibus tē delectāstī.
Puella
Heūs puerī, quandō estis ventūrī? Cēna est semicōmessa, propē est ut sublātīs carnibus appōnāmus cāseum, et pōma.
(1) Prō primātū: Quīs lūdet prīmus.
(2) Urbēs sunt calculī duodecim, albī et nigrī.