Exercitatio - Colloquium Septimum
REFECTIO SCHOLASTICA
Persōnae:
Nepōtulus, Pisō, Magister, Hypodidasculus, Lamia, Architriclīnus, Flōrus, Anthrax
Nepōtulus, Pisō, Magister, Hypodidasculus, Lamia, Architriclīnus, Flōrus, Anthrax
Nepōtulus
Vīvitisne hic laute?
Pisō
Quid istuc verbī est? An lavāmur? Quōtidie manūs ac faciēm: et quidem crēbrō, mundītiēs enim corpōris, et
sānitātī, et ingeniō confert.
Nepōtulus
Nōn id quaerō: sed an edātiēs, ac bibātiēs ex animi vestrī sententiā.
Pisō
Nōs nōn edimus ex animi sententiā, sed ex palātī sententiā.
Nepōtulus
Dīcō, an ut vultis.
Pisō
Māximē, nempē cum fame, et quī vult, edit: quī nōn vult, abstinet.
Nepōtulus
Surgitis ā mensā famelicī?
Pisō
Nōn omnīnō saturī: nec expēdit; bēluārum est enim explērī, nōn hominum: Regemr quendam
sapientissimum narrant, numquam sine appetītū accubuisse, numquam surrēxisse sātūrum.
Nepōtulus
Quid editis?
Pisō
Quae habēmus.
Nepōtulus
Putābam vōs esse, quae nōn habēbātiēs. Sed quae sunt ista tandem, quae habētis?
Pisō
Molestum percūnctātōrem! Quae dantur.
Nepōtulus
At quae dantur?
Pisō
Iēntāmus dē māne sesquihōrā posteāquam surrēximus.
Nepōtulus
Quandō surgitis?
Pisō
Ferē cum Sōle quī est dux Mūsārum, et aurōrā gratissima Mūsīs. Silatums nostrum est frustum pānis autopyrī, et
paululum būtyrī, aut frūctuum aliquid, quālēs annī tempus suppeditat. Prandium, olus coctīvum, vel pultēs in
pultāriīs, aliquid pulmentāriī carnium. Rapa modō, modō brassica, amȳdum, similāgō,(1) oryza: tum diēbus piscūlentiēs lac serōsum in
gabbātīs,t ē quō fit būtyrum expressum, iniectīs aliquot turundisu pānis: piscis recēns aliquis, sī sit in forō piscāriō
pretiī tolerābiliēs: sīn sēcus, salsāmentum probē macerātum, hinc pīsa, aut cicera, aut lentēs, aut fābae,
aut lupīnī.
Nepōtulus
Quantum cuīque ex hiēs?
Pisō
Pāniēs quantum āvēmus, obsōniōrum quantum est satis, nōn ad explendum, sed ad alendum. Amplissimās epulās
alibi quaerītō, nōn in scholā, ubī ad virtūtem fōrmantur animī.
Nepōtulus
Quid bibitis?
Pisō
Aliī frigidam et liquidam aquam, aliī cervisiam tenuem; paucī, et rarō vīnum, et benē dilūtum. Merenda est,
seu (sī id mavis) antecoenium, aliquid pāniēs, et amygdālārum, seu avellānārum, ficōrum āridārum, ūvārum
passārum; aut sī sit aestās, pyrōrum, aut mālōrum, cerāsōrum, aut prūnōrum, cum verō animī grātiā rūs
prōficīscimur, tum edimus lac vel liquidum vel coāctum, cāseum recentem, cremōrem, lupīnōs lixīviō
macerātōs, pampīnōs et alia, quae villa suggerit. Coenae caput est, acetārium concisum sale aspersum,
irrōrātum oleō olivārum ex guttō, acetō etiam īnfūsō.
Nepōtulus
Quid? Oleō nucum, aut rapārum?
Pisō
Āpage, rem insūavem, et insālūbrem; tum in lātā paropsidē aulicoctiax
vervecīnā, iūssulentāy cum ipsō iūre, cum prūnīs passīs, aut
rādiculīs, aut herbulīs, quae sint prō intritō, interdum tūcetumz
sapōris scītissimī.
Nepōtulus
Quō condīmentō?
Pisō
Fame, omnium optimō et sapidissimō; hinc certīs diēbus hebdomadis aliquid assī, potissimum vitulīnae,
hoedīnae interdum in vēre: prō secundā mensā raphānī perpūsillum, et cāseī nōn putrīs, nec veteris, sed
recentis, quī est quam vetus alibilior, pīra, mālā persica, cydōnia. Diēbus quīs carne fas nōn est vescī,
habēmus prō carnibus ōva assa, aut frīxa, aut ēlixa, singulā per sē, aut in lībum commixta in sartagine,
acetō, aut omphaciō nōn tam īnfūsō, quam īnstillātō: paululum interdum piscium, et cāseō succēdunt nucēs.
Nepōtulus
Quantum cuīque?
Pisō
Bīnā ōva singulīs, et bīnae nucēs.
Nepōtulus
Quid? Ā coenā numquamne cōmessāminī?
Pisō
Saepius.
Nepōtulus
Quid quaesō? Nam id est suāvissimum.
Pisō
Convīvium Syrī apud Terentium, aut aliquod aliud ex illīs lautissimīs Athenaeī, aut similium, quōrum
meminērunt hīstōriae. Utrum cēnsēs nōs porcōs esse, an homīnēs? Quī ventricūlī, quae valētūdō suffīceret
post quaternās refectiōnēs cōmessārī? Heūs tū, scholā haec est, nōn sāginārium, dīcunt etiam nihil esse
perniciōsius valētūdinī, quam bibere, cum statim sīs itūrus cubītum.
Nepōtulus
Licēbitne coenae vestrae interesse?
Pisō
Facile, modō veniā petitā ā Praeceptōre, quam sciō illum datūrum nōn gravātē, nam solet: alioquī prava esset
ēducātiōniēs ingerere tē convīviō Magistrō insciō, et quī tē addūceret, nihil aliud quam probrum, et pudōrem
contrāheret apud cōndiscipulōs: māne paulisper. Magister, licēbitne cum bonā tuā veniā puerum quendam mihi
nōtum, adhibēre nostrae coenae?
Magister
Māximē; nōn erit molestus.
Pisō
Habeō grātiam. Hic quem vidēs gestāntem mantele prō fōcālī, est architriclīnus huius hebdomadae, nam
hebdomadāriōs habēmus hic architriclīnōs, ut regēs.
Architriclīnus
Lamia, quota est hōra?
Lamia
Hōrās nōn audīvī ā tertiā intentus compositiōne epistolae. Flōrus melius id nōrit, quī tōtō hoc pomerīdiānō
tempore lībrum nōn vīdit, neque chartam.
Flōrus
Amīcum testimōnium, et apud Magistrum īrātum valdē ūtile! Sed quī potuistī tū id animadvertere, immersus (ut
aiēs) compositiōnī epistolāriī? Planē malevolentia tē coēgit mentīrī. Gaudeō prōfectō inimīcum meum prō
mendācī habērī. Sī quid mē posteāc voluerit calumniārī, carebīt fidē.
Architriclīnus
Nōn poterō alicunde cognōscere dē hōrā? Anthrax, trānscurre ad Dīvī Petrī, et inspice hōrās.
Anthrax
Index signat iam sextam.
Architriclīnus
Sextam verō? Ējā puerī agite, ējā cōnsurgite, abicite librōs, vel quō cervī cornua;(2) parāte mensās, īnsternite, appōnite sedīlia, mantīlia, orbēs,
quadrās, pānem; dictō citiūs volāte, nē tārdītātī nostrae Institūtor succenseāt. Prōme tū cervisiām, tū
haurī aquam dē cisternā, appōne scyphōs; quid istuc reī est? tam ōbnūbilatōs adfert? Refer in cūlīnam, ut
famula eōs frīcet et extergat probē, quō sint nitidī, et fulgentēs.
Pisō
Numquam tū hoc perfēceriēs quandiu simiam hanc habēbimus ministrām cūlināriām, numquam audēt fortiter
confrīcāre quae mundāt, ita timet suīs digitīs, nec abluit, nisī semel, et tepidā.
Architriclīnus
Quīn admoneēs dē eō Praeceptōrem?
Pisō
Satius est querī apud famulam atriēnsem, nam in ēius manū est mūtāre famulās cūlināriās. Sed eccum
Praeceptōrem. Tū ipse perluitō hōs calicēs, frīcā foliō ficī vel urticae, arenā, aquā, nē quid hodiē habeat
Magister iūre reprehēndendum.
Magister
Sunt parāta omnia? Est aliquid quod nōs remoretur?
Architriclīnus
Nihil omnīnō.
Magister
Nē posteā factūrī sīmus intervālla magna inter missūs.(3)
Architriclīnus
Missus verō? Missum potius dīxeriēs, et eum exiguem.
Magister
Quid tū mussitās?
Architriclīnus
Dīcō, ut assideāēs, esse tempus, et propemodum corrupī coepit cōena.
Magister
Puerī abluīte omnēs manūs et ōs. Vāh, quod mantīle! Quī hic sē extergunt, ubī mundāntur? Curre, affer aliud
pūrius. Sedeāmus morē sōlitō. Est is puer convīva noster?
Pisō
Est, herē.
Magister
Cuias est?
Pisō
Flander.
Magister
Ex quā urbe illīus Prōvinciae?
Pisō
Brūgensis.
Magister
Recipe illum suprā tē. Expedīat quisque cultellum suum, et pūrget quisque suum pānem sī quid haerit vel
cinerīs, vel carbōnum in crūstā. Sacret mensam cuius est mūnus hāc hebdomade.
Flōrus
Pasce animōs nostrōs Christe, cāritāte tuā, quī benignītāte tuā aliēs vītās omnium animantium, sānctā sint
Domine haec tuā munera nōbīs sūmentibus, ut tū quī eā largīris sānctus eēs. Āmen.
Magister
Sedēte, quantum licet, lāxē, nē comprimātiēs mūtuō, quandoquidem satis est locī. Et tū habēs cultellum,
Brūgensis?
Pisō
Prōdigium, Flander sine cultellō, et quidem Brūgensis, ubī cuduntur optimī.
Nepōtulus
Mihi verō cultellō nihil est opus, dentibus frangam mordendō, vel digitīs buccellātim commīnuam.
Hypodidasculus
Ferunt illud dē morsibus tum gingivīs, tum candōrī dentium esse perūtile.
Magister
Ubī fēcistī Latīnae linguae tyrōcineum? Nam nōn videris mihi prave īnstitūtus.
Nepōtulus
Brūgiēs, sub Iōanne Theōdōrō Nervīō.
Magister
Virō diligentī, doctō, prōbō. Brūgae elegantissimae: nisi quod pereunt in diēs vitiō plēbiēs prōfūsissimae,
dolendum est. Quam pridem illīnc veniestī?
Nepōtulus
Nūdius sextus.
Magister
Quam nūper coepistī studēre?
Nepōtulus
Abhinc annōs trēs.
Magister
Nōn potest tē prōfectō poenitēre.
Nepōtulus
Meritō, nam et habuī magistrum nōn poeniendum.
Magister
Sed quid agit Vīvēs noster?
Nepōtulus
Dīcunt eum agere athletam, nōn tamen athletice.
Magister
Quid istuc reī est?
Nepōtulus
Quia luctātur semper, sed parum fortiter.
Magister
Cum quō?
Nepōtulus
Cum suō morbō articulāri.
Magister
Ō luctatōrem dōlōsum, quī prīmum omnium īnvadit pedēs.
Hypodidasculus
Immō lictōrem saevum, quī tōtum corpus cōnstringit. Sed tū quid agis? Quid cessās? Videris huc spectātum
veniesse, nōn coenātum. Nemō vestrum attingat pileum inter coēnandum, nē quīs capillus involēt in patīnās:
cūr nōn tractātis hospitem cōmiter?
Magister
Nepōtule, praebībō tibi.
Nepōtulus
Praeceptor, excipiō animō libentissimō.
Hypodidasculus
Exinanīās calīcem tuum, quandoquidem exiguus haustus restat.
Nepōtulus
Hoc esset mihi nōvum.
Magister
Quid? Nōn exinanīre? Sed tū, Hypodidascale, quid dīciēs? Quid afers novī super coenam?
Hypodidasculus
Egō verō nihil dīcō, sed hisce duābus hōriēs multa cōgitāvī dē Arte Grammaticā.
Magister
Quae tandem?
Hypodidasculus
Recondita sānē, et ēx penetrālibus disciplīnae; prīmum, cūr Grammaticī posuerunt tria genera in arte, cum
sint tantum duō in nātūrā? aut cūr nātūra nōn prōducit rēs neutrīus generis, sīcut māsculīnī et feminīnī?
Nōn possum causās exculpere tantī mysteriī. Deinde Philosophī dīcunt esse tantum tria tempora, ars nostra
pōnit quīnque: ergō ars nostra est extrā rērum nātūram.
Magister
Immō tū ipse es extrā rērum nātūram, nam ars in rērum nātūrā est.
Hypodidasculus
Sī egō sum extrā rērum nātūram, quōmodo possum cōmedere hunc pānem, et hās carnēs, quae sunt in rērum
nātūrā?
Magister
Tantō tū deterior, quī veniēs ab alterā rērum nātūrā, ut cōmedās quae sunt in hāc nostrā.
Hypodidasculus
Paraphthegma aprosdionyson,a aliam egō vellem sōlūtiōnem meārum
quaestiōnum. Ūtinam habērēmus nunc Palaeemōnem aliquem, aut Varrōnem, quī hās quaestiōnēs possit prōfligāre.
Magister
Quīn potiūs Aristotelem, aut Plātōnem? Habēs aliquid aliud?
Hypodidasculus
Herī vīdī scēlus capitale admittī. Lūdimagister vīcī rēctī caprō olidior, quī in phrontisteriō suō(4) in paedōre et foeōre docet auditōrēs diōbōlāriōs, ter aut quater
pronūntiāvit volūcrēs accentū in paenultimā; egō verō mirātus sum terram illī nōn dehiscere.
Magister
Quid aliud decēbat tālem lūdimagistrum dīcere? Et est alioquī in fōrmulīs grammaticae valdē detritus. Sed tū
in rē levī nimium tumultuāriēs et faciēs tragoediām ex cōmoediā, seu Mīmō vērius.(5)
Hypodidasculus
Equidem absōlvī pensūm meum: nunc tuae sunt partēs, dīc tū vīcissim aliquid inter coenam.
Magister
Nōlō, nē tū mihi vīcissim παραφθλέγγηςb. Iūssulenta haec iam conglaciant, affer foculum mensārium,c excalfacite aliquantum priusquam pānem intingātiēs. Raphanus hic
nōn est esui, adeō est lentus; nec minus sunt rādiculae iūssulentae.
Hypodidasculus
Lentōrem prōfectō nōn ā macellō attulērunt, sed hic contrāxērunt in nostrō pēnōre, quā cellā nihil est pēnui
incommodius. Nescīō quid istuc reī est, semper adfēruntur hūc ossa ēmedulāta.
Magister
Parum habent ossa medulārum sub Lūnam silentem.d
Hypodidasculus
Quid cum est plēna?
Magister
Plurimum.
Hypodidasculus
Tum verō ossa nostra habent minimum, seu nihil vērius.
Magister
Nōn exorbet nōbīs medulās Lūna, sed nostra Lamia: nimis hic īndidit piperīs, et zingiberīs; et in iūre hoc,
et tōtō acetāriō nimium mentae, petroselīnī, salviae, erucae, nasturtī, hyssōpī, nihil puerōrum, et
adolescentum corpōribus aeque damnnōsum ut cibī quī interiōra fervefaciunt.
Hypodidasculus
Quibus igitur ēx herbīs vellēs conficī?
Magister
Lactūcīs, buglosā hortensī(6) et portulācā, et petroselīnī aliquid
admiscērī. Heūs tū Gingōlfe, nē extergās labra manū, aut manicā, sed simul ipsa, simul manum mantelī; nam
ideō tibi dātur. Carnēs nē attingās, nisī ab eā parte, quam tibi ēs sumptūrus. Tū Drōmō, nōn animadvertis tē
manicās tuās īnficere pingui carnium? Redūc eās, sī sunt apertae, ad humerōs; sī nōn sunt, corrūgā, vel
complica ad cubītum, quae sī relābuntur, affige aculā, seu, quod magis tē decet, spīnā. Tū dōminaster
delicātule, in mensam incumbis? Ubī id didicistī? In harā quāpiam; heūs, subiicite ēius cubītō pulvillum.
Architriclīne, vidē nē analectae haec pereant, reconde in
promptuārium; tolle prīmum omnium sālīnum, hinc pānem, tum lancēs, discōs, mantīlia, postrēmō mappam: mundēt
quisque suum cultellum, et repōnat in vagīnam. Heūs tū Cinciōle, nē scalpās dentēs scalpellō, nam est
noxium: conficitō tibi dentīscalpium pēnnulā, vel bacillō tenui acumīnātō, et scalpe modice, nē gingivās
scarīficēs, et sanguinem ēliciās. Cōnsurgite, et abluīte manūs priusquam recitētur grātiārum actiō. Amove
mensam, vocā ministrām, ut pavīmentum hoc scōpīs verrat. Agāmus Christō grātiās: praeeat verba,(7) quī sacrāvit mensam.
Flōrus
Prō cībō temporāriō grātiās agimus Christe Domine temporāriās, fac ut prō immortālītāte agāmus aeternnās.
Āmen.
Magister
Ite lūsum, et cōnfabulātum, et deambulātum, quō libuerit, dum licet per lūcem.
(1) Amȳdum, similāgō. Cruciābātur nīmīrum Lūdīmagister, quod in Lexīcīs nōn invenīret Amydum, sed
amylum, utrumque igitur īdem est, quanquam magis propriē amylum ab ā et mūle, vel mūlōs, quasi sine molā.
Cōnficitur enim ex trīticō nōn molis, sed in aquā per aliquot diēs mācerātō, et lacte expressō quod
flagrantī sōle exsiccātur, vulgō, Almydōn. In Baeticā tamen, Anaxir, etiam dīcitur, quō mulierēs ūtuntur ad
linteōrum dealbātiōnem. Dē amydō vidē plūra apud Dioscoridem, lib. 2 cap. 92. Similāgō autem, quae eādem
similia dīcitur, genus item est pultis, ōlim ex pūrissimā farīnā trīticī, nunc ex trīticō ipsō molīs
parvulīs contūsō. Ā Baeticīs, Acemit, ā Valentīnīs, apud quōs amylum, et similāgō plūrimum sunt in ūsō,
Semola appellātur. Lēge cap. 44 tertiae quīnquāgēnae Antōniī Nebrisensis.
(2) Vel quō cervī cornua, id est, ut nusquam inveniantur, prōverbiāliter dictum. Cervī enim quotannīs
cornua dēpositūrī loca invia, et inaccessa quaerunt, quō inventū sint difficiliōra.
(3) Inter missūs, id est, inter ferculōrum immissiōnēs; dīcitur enim missus, vel lūdōrum, vel
cibōrum, quotiēs aliīs perāctīs, aut dīmissīs, aliī succēdunt; immissiō.
(4) Quī in phrontisteriō suō, ā phrontizō Graecē quod significat studeō, cūrō, meditōr, , inde
phrontistērium, schola, et quasi cūrārum, exercitātiōnum domus.
(5) Seu mīmō vērius. Quī rem levissimam nimis exaggerat: Tragoediam ex Cōmoediā facere dīcitur,
prōverbiāliter, multō pejus facit, quī ex Mīmō. Est enim Mīmus Grammaticī carminis genus, multō minus, et
brevius quam Cōmoedia. Nē hoc quidem expōnerem, nisi aliquōs hoc ipsum dubitāre vīdissem.
(6) Buglosā hortensī, id est, borrāgine: nam alteram silvestrem Hispānī bovis linguam appellāmus.
(7) Praeeat verba, id est, dicat quae nōs eum sequentēs prōferāmus. Sīc līb. I. decis. 5. Agedum
Pontifex, praeī verba, quibus mē prō legiōnibus dēvoveam. Cic. tamen, et Plaut. verbīs, et vōce praeīre
dīcunt.
r Regem. Cyrum maiōrem.
s Silatum. sentaculum Autopyrī ex totā farinā confectī, sine excretione
furfurum.
t Gabātae sunt prōfundae scutellae.
u Turundae sunt frusta parva.
x Aulicoctia, cocta in ollā.
y Iūssulenta, cum ipsō iūre.
z Tūcetum est carō minutim concīsa, et ita ēlixa.
a Paraphthegma aprōsdiōnyson, id est respōnsūm aliēnum ā prōpositō.
b Paraphtheges, id est praeter rem respondeās.
c Foculus mensārius est calefactōrium mensae aptum.
d Sub Lūnam silentem, propē nōvilūnium.
e Analecta, reliquiae quae colliguntur.