Exercitatio - Colloquium Quintum
LECTIO
Persōnae:
Praeceptor, Lūcius, Aeschīnēs, Puerī, Cotta
Praeceptor, Lūcius, Aeschīnēs, Puerī, Cotta
Praeceptor
Capē tabulam abecedariam manū sinistrā, et rādium hunc quō indiceēs singula elementa: stā rectus, pileum pōnē sub axillā; audiī attentissimē, quemadmodum egō hās littērās nōminābo, spectā dīligenter quō gestū ōris; vidē ut eōdem prōrsus mōdō reddās, cum reposcam. Sīs mecum. Iam audīstī. Sequere nunc mē singillātim praeeuntem. Tenēs probē?
Lūcius
Videor mihi sīc satis.
Praeceptor
Ūnaquaeque istārum vocātur littera, ex hīs, quīnque sunt vocālēs, A, E, I, O, U, quae sunt in vocabulō Hispānō oveja, quae est ovis, memineriēs huius verbī. Hae cum ūnā qualibēt, vel plūribus aliārum, syllabam efficiunt: sinē vocālī nōn fit syllaba. Et vocālis ipsa nōn rārō est syllaba. Itaque aliāe omnēs cōnsonantēs nōminātur, quia per sē nihil sonant nisī adhibita vocālī, habent enim sōnum quendam imperfectum, et mancum, B, C, D, G, quae sinē E, parum sonant. Iam ex syllabīs fiunt vōcēs, seu verba: ex hīs sermō quō bēluae omnēs carent, nec tū ā bēluā differes, nī probē sermōnem discās. Evigila, et navā sedulam operam. Itō, sedē cum tuīs cōndiscipulīs, et edisce quae praescrīpsī.
Lūcius
Nōn lūdimus hodiē?
Aeschīnēs
Nōn, nam diēs est operārius.(1) Eho, tū veniessē tē huc arbitrāris lūsum? Nōn est hic lūdendī locus, sed studiendī.
Puerī
Cūr ergō lūdus nōminātur?
Aeschīnēs
Nōminātur quidem lūdus, sed littērārius, quia littērīs est hic lūdendum, alibi pīlā, trochō,(2) tālīs, et Graecē audiī appellārī Scholam, quāsī ōtium, quod vērum sīt ōtium, et animī quiēs aetātem in studiīs agere. Sed ediscāmus quae injūnxit Institūtor summissō murmure, nē aliīs aliī sīmus impedīmentō.
Lūcius
Avunculus meus, quī aliquandō dedit operam littērīs Bonōniae, docuit mē melius memoriae īnfigī quae velīs, sī altius pronūntiēs, idque cōnfirmārī auctōritāte nescīō cuius Plīniī.
Aeschīnēs
Sī quīs itā velit ediscere suās fōrmulās, in hortōs sēcedāt, aut in coemeterium Templī; ibī clāmet licet, quoad excitet mortuōs.
Cotta
Puerī, hoccīne est ediscere? Garrīre, iūrgārī? Agite, convēnite ad Praeceptorem omnēs, iūssū ēius.
(1) Operārius, quō est operandum Catō.
(2) Trochōs, Graecē, id est rōta, ā verbō trēchō, id est, currō, cītātō gradū ferōr, properō. Vidē Lex. Corn. Schrev.