Exercitatio - Colloquium Quartus Decimus

CUBICULUM ET LUCUBRATIO

Persōnae:
Plīnius, Epictētus, Celsus, Dīdymus
Plīnius
Hōra est ā merīdiē quīnta: heus Epictēte, claude mihi fenestrās istās, et īnfer hūc lūmina ad lūcubrandum.
Epictētus
Quae lūmina?
Plīnius
Intereā dum hī adsunt, candēlās sebāceās(1) aut cerēās: ubi recesserint tollētis eās, et statuētis hīc mihi lychnūchum.(2)
Celsus
Quōrsum id?
Plīnius
Ad lūcubrandum.
Celsus
Quīn studēs potius dē māne? Tum enim vidētur, et temporis ratiō et quālitās corporis invītāre, quum est minimum vapōrum in cerebrō perāctā concōctiōne illā ēvapōrātōriā.(3)
Plīnius
Etiam haec hōra tranquillissima est, quum quiēscunt et silent omnia, atque iīs quī prandent et coenant, nōn incommoda. Nam sunt quī coenant tantum mōre prīscō, aliī prandent sōlum ex placitīs recentium Medicōrum, aliī et prandent et coenant mōre Gotthicō.
Celsus
An nōn ante Gotthōs erant prandia?
Plīnius
Erant, sed levia: Gotthī mōrem invēxērunt bis in diē satūrum fierī.
Celsus
Ex eō colligās fuisse rārissimās.
Plīnius
Ex eō colligās fuisse rārissimās.
Celsus
Sed missa isthaec faciāmus. Cūr lūcubrās ad lychnūm potius quam ad candēlam?
Plīnius
Propter flammam aequābilem, quae minus laedit oculōs, illa enim crispātiō myxī(4) officit oculīs, et sēvī odor inamoēnus est.
Celsus
Ūtere cerēīs, quōrum odor nōn est ingrātus.
Plīnius
Myxus est in hīs magis tremulus, nec vapor salūbris, et in sebāceīs ellychnium(5) est līneum plērumque, nōn xylīneum(6): ut prōpolae istī ex rēbus omnibus quaerunt compendium cum fraude. Īnfunde oleum in lūcernam hanc; prōfer acū myxum et exfungā.
Epictētus
Quam haeret fungus acuī? Sīgnum dīcunt esse pluviae; quemadmodum est apud Vergilium(7): Scintillāre oleum, et putrēs concrēscere fungōs.
Plīnius
Adfer etiam furcinulam, et ēmunge candēlam hanc: nē prōiiciās fungum in pavīmentum nē fūmiget; sed opprime intrā furcinulam, quandō est contecta. Prōfer mihi pallam lūcubrātōriam, praelongam illam pellītam.
Celsus
Egō tē tuīs librīs commendābō. Minervam tibi optō propitiam.
Plīnius
Paulum malim: vel quod dīcere dēbuī, Chrīstum Iēsum, Deī sapientiam.
Celsus
Fortasse Chrīstus Minervae fābulā adumbrātur, ut quae ex Iovis cerebrō sit nāta.
Plīnius
Statue mēnsam super tibīcinēs in cubiculō.
Epictētus
Māvīs mēnsam quam plūteum?
Plīnius
Etiam, hoc quidem tempore: sed pōne suprā mēnsam plūteolum.
Epictētus
Stābilem an volūbilem?
Plīnius
Quem malēs. Ubi est Dīdymus meus ab studiīs?
Epictētus
Eō illum accersītum.
Plīnius
Et hūc addūcitō puerum exceptōrem(8): nam lubet aliquid dictāre. Dā mihi illōs calamōs, et pennās duās aut trēs cannae amplae, et thēcam pulverāriam; prōfer mihi ex ārmāriō Cicerōnem et Dēmosthenēn, tum ex plūteō cōdicem exceptōrium,(9) et regesta māiuscula: audīn? Et mea schedia in quibus libet nōnnulla expolīre.
Dīdymus
Nōn arbitror esse schedās tuās in plūteō, sed in scrīniō conclāvis.
Plīnius
Id verō ipse scrūtātor. Adfer mihi Nazianzenum.
Dīdymus
Nōn nōscō.
Plīnius
Liber est minimē spissus, cōnsūtus, et tēctus membrānā ruditer. Adfer quoque cōdicem quīntum ā prīmō.
Dīdymus
Quod est lēmma illīus?
Plīnius
Xenophōntis commentāriī: liber est expolītus, tēctus coriō cum uncīnulīs et umbilīcīs cupreīs.
Dīdymus
Nōn inveniō.
Plīnius
Nunc meminī; in quārtō loculāmentō eum reposuī, illinc prōme. In eō loculāmentō nōn sunt nisi librī solūtī, et rudēs quālēs recēns adferuntur ab officīnā.
Dīdymus
Ecquod corpus Cicerōnis pōscis? Nam sunt quattuor.
Plīnius
Secundum.
Epictētus
Nōndum est relātum ā librāriō glūtinātōre, cui dedimus nūdius, ut putō, quīntus.
Dīdymus
Quam placet tibi haec penna?
Plīnius
Nōn sum in eō valdē sollicitus, quaecumque in manūs venit, eā sīc ūtor tanquam bonā.
Dīdymus
Hoc habēs Cicerōnis.
Plīnius
Conquiēsce, reclūde mihi Cicerōnem: aperī, ēvolve adhūc tria aut quattuor folia ad quārtum Tusculānārum quaestiōnum, quaere ibi dē mānsuētūdine, et laetitia.
Epictētus
Cūius sunt hī versūs?
Dīdymus
Ēius ipsīus, quōs dē Sophocle vertit: quod facit sānē lubēns, ac proinde saepe.
Epictētus
Erat crēdō ad carmen compōnendum satis aptus.
Dīdymus
Aptissimus ac facillimus: nec, ut illō saeculō īnfēlīx, contrā quam exīstimant plūrimī.
Epictētus
Sed tū quōmodo intermīsistī studium Poētīcēs?
Plīnius
Aliquandō repetēmus succīsīvīs hōrīs, ut spērō, nam habet multum levāmentī ab studiīs graviōribus. Dēfessus sum iam studendō, meditandō, scrībendō, sterne mihi lectum.
Epictētus
In quō cubiculō?
Plīnius
In lātō illō et quadrātō, et tolle ex angulō anaclintērium,(10) trānsfer in coenātiōnem, pōne super culcītram plūmeam alteram tōmentī lāneī, vide ut fulcra lectī sint satis firma.
Epictētus
Quid refert tua, quī nōn cubās in alterūtrā spondārum, sed in mediō? Sed salūbrius foret sī lectus esset dūrior, et quī corporī resisteret.
Plīnius
Tolle cervīcal, et prō eō repōne pulvīnōs duōs, et in hōc aestū malō plagam illam, quam arcta isthaec lintea.
Epictētus
Sine lōdice?
Plīnius
Etiam.
Epictētus
Algēbis, nam surgis ab studiīs extenūātō corpore.
Plīnius
Iniice ergō peristroma aliquod leve.
Epictētus
Istud? nūllum aliud strāgulum?
Plīnius
Nūllum, sī sentiam frīgus in lectō, pōscam plūs vestium,(11) aufer illa peripetasmata; nam ad culicēs exclūdendōs malō cōnōpaeum.
Epictētus
Culicēs paucōs hīc sēnsī, pūlicēs, et pediculōs satis multōs.
Plīnius
Egō verō mīror tē aliquid sentīre, quī sīc dormiās et stertās.
Epictētus
Nēmō dormit melius, quam quī nōn sentit quam male dormit.
Plīnius
Nihil hōrum animalculōrum, quibus per aestātem in cubiculīs īnfestāmur, tam movet nauseam, quam cīmicēs odōre illō teterrimō.
Epictētus
Satis bonus prōventus est eōrum Lūtetiae, ac Lovāniī.
Plīnius
Est genus līgnī, quod illōs creat Lūtetiae, et argilla Lovāniī. Collocā hīc mihi hōrologium excitātōrium, et obīcem īnfīgitō ad hōram quārtam mātūtīnam, neque enim volō diūtius dormīre. Excālciā mē, pōne hīc sellam plicātilem in quā sedeam; mātula in scabellō sit mihi iūxtā lectulum parāta; nesciō quid hīc olet male: suffiās paulum thūris, aut iūniperī. Cane hīc mihi lȳrā aliquid lectum ingredientī, mōre Pythagoricō, ut citius obdormiam, et somnia sint placidiōra.
Epictētus
Somne, quiēs rērum, placidissime somne deōrum,(12) pāx animī, quem cūra fugit, quī pectora longīs fessa ministeriīs, fulcīs, reparāsque labōrī.
(1) Sebāceās. Hāc vōce ūsus est Apulēius: neque tē dēcipiat litterae permūtātiō: ideō enim est sēpum quod sēvum.
(2) Lichnūcum. Candēlābrum hoc locō. Solet etiam plērumque prō eō, quī lūcernam portat, et prō lūcernā ipsā ac faculā ūsurpārī.
(3) Concōctiōne ēvapōrātōriā. Perāctā illā dīgestiōne, cum vapōrēs ex stomachō in cerebrum exhalantur.
(4) Crispātiō mixī. Myxus, Hispānē 'mecha torcida, pavilo'.
(5) Ellychnium, idem quod myxus.
(6) Xylīneum Plīn. lib. 19. Xȳlīnum frūticem esse dīcit in Aegyptī parte superiōre Arabiām versus nāscēns, quem aliquī Gossipion vocant: parvulus est, similemque barbātae nucis dēfert frūctum; ex quō xȳlīna lingua.
(7) Lib. I. Georg. v.392.
(8) Puerum exceptōrem, id est, quī scrībat quod egō prōtulerim. Quī prōfert, dictāre; quī scrībit, excipere dīcitur.
(9) Cōdicem exceptōrium, et regesta. Plīnius senior, ut ait iūnior, nihil legēbat quod nōn excerperet: librum igitur album, ubi vocābula, sententiae, loquendī fōrmulae, et reliqua, quae optimae videntur, ex auctōribus collēcta repōnuntur, exceptōrium appellat. Quī autem rērum et dictiōnum, index est ōrdine abecēdāriō distinctus, apud quem auctōrem, et quōtō foliō quae nōtāta sunt inveniantur, rēgestum dīcitur, vulgō 'registro'.
(10) Anaclintērium, ab Anaclinomar graecē, quod est discumbō, inde Anaclintērium, locus ubi interdiū cubātur. Lamprīd. in Hellog. vulgō 'estrādō', dīcitur etiam stibādium. Tranq, in Aug. lectulum lūcubrātōrium vocat.
(11) Pōscam plūs vestium, vestēs nōn modō sunt, quibus induimur, sed quibus inter dormiendum tegimur, sicut Hispānē, 'ropa'.
(12) Ovid. Mētam. lib. 11. v.623.