Exercitatio - Colloquium Quartum
EUNTES AD LUDUM LITTERARIUM
Persōnae:
Cirrātus, Praetextātus, Titivillitium, Vetula, Puella Ōlusculāria
Cirrātus, Praetextātus, Titivillitium, Vetula, Puella Ōlusculāria
Cirrātus
Vidētur tibi tempus eundī ad lūdum?
Praetextātus
Planē tempus est ut eāmus.
Cirrātus
Nōn satis teneō viam, crēdō esse in illō vīcō proximō.
Praetextātus
Quotiēs illūc itastī?
Cirrātus
Ter, aut quater.
Praetextātus
Quandō coepiestī eō itāre?
Cirrātus
Nūdius tertiōs, ut putō, aut quartus.
Praetextātus
Quid igitur, an nōn id satis est ad nōscendam viam?
Cirrātus
Nōn, etiam sī eam centiēs.
Praetextātus
Egō verō, vel sī semel, numquam deinceps aberrārem. Sed tū vadis invītus, et ambulās lusitāns, nec viam aspiciēs, nec domōs, nec ūlla signa, quae tē posteā admongeant, quā sit flectendum, quae via tenenda. Egō haec omnia observō dīligenter, quia libēns eō.
Cirrātus
Puer hic habitat in proximō scholae. Heūs tū Titivillitium, quā itur ad aedēs tuās?
Titivillitium
Quid vīs? veniēs ā mātre tuā, māter meā nōn est domī, ac nē sorōr quidem: ambae sunt profectae ad Dīvae Annae.
Cirrātus
Quid illīc agitur?
Titivillitium
Herī fuērunt encaenia:(1) hodiē invītāvit eās mulier quaedam cāseāria ad edendum lac coagulātum.
Cirrātus
Et tū cūr nōn es ūna profectus?
Titivillitium
Relictus sum hic, ut servem domī: frāter meus puerulus abductus est ab eīs illūc: Sed pollicitae sunt mihi, sē dē reliquīs allātūrās partēs in quāsillō.
Cirrātus
Quīn tū igitur manēs domī?
Titivillitium
Continuō revertār, nunc prōdeō lūsum talīs cum fīliō huius cerdōnis: Vultis et vōs venīre?
Cirrātus
Eāmus sōdēs.
Praetextātus
Minimē verō id quidem.
Cirrātus
Quīdnī?
Praetextātus
Nē vāpulēmus.
Cirrātus
Vāh, nōn memineram.
Titivillitium
Nōn vāpulābitis.
Cirrātus
Quī sciēs?
Titivillitium
Quia magister vester perdidīt herī ferulam.
Cirrātus
Hem, quōmodo nōstī?
Titivillitium
Hodiē dē domō nostrae audiēbāmus ēius vociferatiōnem, quaerentiēs ferulam.
Cirrātus
Amābō, lūdāmus parumper.
Praetextātus
Tū lūditō sī vīs: egō ibō sōlus.
Cirrātus
Nē mē apud praeceptōrem quaesō deferās: dīc mē detinerī domī ā patre.
Praetextātus
Vīs mentīrī mē?
Cirrātus
Quīdnī, proptēr sōdālem.
Praetextātus
Quia in templō audīvī conciōnātōrem affīrmāntem, mendācēs esse fīliōs diabolī, veracēs Deī.
Cirrātus
Diabolī verō? āpage. Per signum sānctae Crucis ab inimīcīs nostrīs līberā nōs Deus noster.
Praetextātus
Nōn potēs līberārī, sī lūdās, cum est discendum.
Cirrātus
Eāmus, tū valētō.
Titivillitium
Huī, puerī istī nōn audent paulisper lūdere alioquī caedendī.
Praetextātus
Ille est puer perdītus, et ēvadet scelerōsus vir. Sed quōmodo ēlapsus est nōbīs? nec rogāvimus quā esset via ad lūdum, revocēmus.
Cirrātus
Abeat in mālam rem, nōlō sit mihi rūrsum incitāmentō ad lūsum: percontābimur ab hāc vetulā. Māter, nōstinē quā itur ad scholam Philoponī?
Vetula
Iūxtā eam scholam habitāvī egō sex annīs, ē regiōne peperī fīlium nātū māximum, et fīliās duās: trānsite plateam hanc Villae-rasae, inde est angiportus, tum platea Dominī Veterānī, hinc flectite ad dexteram, tum ad sinistram; ibī percontāminī, nōn procul abest scholā.
Cirrātus
Vāh, nōn poterimus omnia retinēre.
Vetula
Theresula, dēdūc istōs ad lūdum Philoponī: nam māter huius est, quae dabat nōbīs līnum pectendum et nendum.
Theresula
Quid malum Philoponī? quid hominis est hic Philoponus? quāsī egō norim: loquerisnē dē illō, quī resūit calcēōs iūxtā caupōnam virīdem? an dē praecōne in vīcō Gigantis, quī ālit equōs meritōriōs?
Vetula
Sat sciō, numquam tū nōstī ea quae sunt opus, sed ea quae ad rem nihil faciunt. Inertissima: Philoponus est lūdimagister ille senex, procērus, lūsciōsus, ē cōnspectū aediūm, quās olim habitāvimus.
Theresula
Ah, iam redit in memoriam.
Vetula
In reditū transī per macellum, et eme acetārium, et raphanum, et cerāsa: cape fiscellam.
Cirrātus
Dūc nōs etiam per forūm ōlitōrium.
Theresula
Hāc ībitis brevius.
Cirrātus
Nōlumus istāc īre.
Theresula
Quī sīc?
Cirrātus
Quia momordit mē illīc canis ēx domō pistōris: quīn et volumus tē comitārī ad forūm.
Theresula
Revertēns faciām iter per macellum; nam procul adhūc absumus, et emam quae sum iūssa, postquam reliquērō vōs in lūdō.
Cirrātus
Nōs cupiēmus vidēre quantī emās cerāsa.
Theresula
Nummīs seniēs ēmimus in librās singulās: sed quid ad tē?
Cirrātus
Quia sorōr iūssit mē hodiē māne sciscitārī, et est illīc vetula quaedam ōlusculāria, dē quā sī emeris, sciō eam et venditūram minōris quam aliās, et datūram nōbīs vel cerāsa aliqua, vel thyrsum lactūcae; nam fīlia ēius ministrāvit aliquandō mātrī, et sorōrī meae.
Theresula
Nē dispendium hoc viae constent vōbīs flagrīs aliquot.
Cirrātus
Minimē verō: nam satis veniēmus temperī.
Theresula
Eāmus, tantulum deambulāverō, quae misera cōnsumir sedendō domī tōtōs diēs.
Praetextātus
Quid faciēs? An tantum sedēs otiōsa?
Theresula
Otiōsa verō? Minimē certē id quidem, neō, conglobō, glomerō, texō: putās vetulam nostram passūram, ut otiēr? Festōs diēs exsecrātur, in quibus est cessandum.
Praetextātus
Festī diēs num nōn sunt sacrī? Quōmodo ergō execrātur illa rem sācram? Vult nē ipsa execrārī quod est sācrum cōnstitūtum?
Theresula
Censen mē diddicisse Geōmetriam, ut haec possim vōbīs edisserere?
Cirrātus
Quid reī est geōmetria?
Praetextātus
Egō nescīō, nōs habēbāmus vīcīnam, quae vocābātur Geōmetra, haec semper vel erat ipsa in Templō cum Presbyterīs, vel Presbyterī domī eius cum illā, itaque erat, ut ferēbant, sapientissima: sed ventum est in forūm ōlitōrium: ubī est tandem vestra vetula?
Cirrātus
Id egō circumspeeiēbam: sed eme ab hāc ea lēge, ut aliquid det nōbīs corollāriī. Heūs amita, puella haec ēmet dē tē cerāsa, sī aliquot nōbīs donāveris.
Ōlusculāria
Nihil mihi dōnātur, omnia venduntur.
Cirrātus
Nec sordēs istae dōnāntur tibi, quās habēs in manibus et collō?
Ōlusculāria
Nisi procul hinc abīs, impudenticule, hās sordēs sentient genae tuae.
Cirrātus
Quōmodo sentient meae genae, quum tū habeas in tuīs manibus?
Ōlusculāria
Redde cerāsa, furuncule.
Cirrātus
Sumō exemplum: nam volō emere.
Ōlusculāria
Eme igitur.
Cirrātus
Sī placuerint, quantī?
Ōlusculāria
Numō librām.
Cirrātus
Āh, acerba sunt: tū anus venefica, vendis hic populō cerāsa strangulatōria.
Theresula
Abeāmus hinc ad lūdum: nam vōs argutiīs vestrīs intricāretīs mē, et detinēretīs diū. Iam, ut putō, meā vetula furit domī, ob mōram meam. Hoc est ōstium, pulsāte.
(1) Herī fuērunt encaenia. Encaenia, ōrum, festum, vel dēdicātiō cuiusque reī, ut inquit Suīdās; aut cum rēs, quāliscunque sīt, innovātur; et ūsus ōlim habēbat hoc verbum, ut sī quis nova tūnica induērētur, encaeniāre dīcērētur. Auctor est D. Augustīnus enarrans illud Joan. Facta sunt encaenia Hierōsolymis.