Exercitatio - Colloquium Primum
SURRECTIO MATUTINA
STUDIŌSĪS
<ī>LINGUAE LATĪNAEī>
TĪRUNCULĪS.
Mactī animō ēstōte & vōs Puerī, quī prīma coepistis Linguae Latīnae pōnere rudīmenta. Et vestrae enim imbēcillitātī cōnsultum esse voluimus in hāc exercitātiōnis Lūdovīcī Vivis ēditiōne. Ea scīlicet adnotātiunculīs passim ōrnāvimus, quae tenellae vestrae aptārī possent aetātī, & quās vestrum ferret ingeniolum. Nōn antīquitātis idcircō ērudītiōnem, nōn sermōnis ēlegantiam, nōn historiās, nōn fābulās explicuimus, quae vestrās potius obruerent, quam adjuvārent mentēs: sed difficiliōra, & minus ūsitāta Latīna vocābula, phrasēsque obscūriōrēs Italō reddidimus sermōne, quod vōbīs pernecessārium, atque ūtilissimum exīstimābāmus. Sunt enim familiārēs dīcendī modī ex triviō Latiī aliquandō petītī, quī negōtium etiam prōvectīs hominibus facessunt, quibus utriusque linguae fax aliqua pellūcida nōn affulgeat. Date igitur operam, ut quae adnotāvimus, memoriā perdiscātis. Hoc sī fēceritis, satis amplam opellae nostrae mercēdem rētulerimus.

JŌANNĒS LŪDOVĪCUS VIVES,
Philippō Carolī Caesaris Augustī fīliō hērēdī,
optimam mentem.
Latīnae linguae permagnae sunt et ad loquendum, et ad rēctē sentiendum ūtilitātēs; est enim ea velut thēsaurus quīdam omnis ērudītiōnis, quoniam magna et praestantia ingenia Latīnō sermōne disciplīnās omnēs cōnscrīpsērunt, ad quās nēmō potest pervenīre, nisi per linguae illīus cognitiōnem. Quam ob causam nōn gravābor, inter majōrum studiōrum occupātiōnēs, hāc quoque parte pueritiae rudīmenta adjuvāre. Cōnscrīpsī in ūsum Latīnae linguae prīmam loquendī exercitātiōnem, quam puerīs (ut spērō) condūcibilem, tibi Prīncipī puerō vīsum est dicāre: quum propter patris tuī benevolentiam ergā mē summam, tum quod in animō tuō ad rēctōs mōrēs fōrmandō, optimē dē Hispāniā, hoc est, patriā meā merēbor, cujus salūs sita est in tuā probitāte ac sapientiā. Sed haec ā Jōanne Martīniō Siliccō, īnstitūtōre tuō et cōpiōsius audiēs, et crēbrius.

PETRUS MŌTA, COMPLŪTĒNSIS
STUDIŌSĪS LĒCTŌRIBUS SALŪTEM.
Possum equidem vōbīs, Lēctōrēs optimī, dē librīs omnibus, quōs Jōannēs Ludovicus Vīvēs, Hispānōrum decus, composuit, illud ex animō affirmāre, quod apud Cicerōnem Catō, Scīpiōnī, et Leliō suādēre vidētur: multās ad rēs perūtilēs esse Xenophontis librōs, quōs ut studiōsē lēgant, adhortātur. Vērum aliī fortasse nōn nisi doctīs ērudītīsque lēctōribus erunt idōneī: hic autem ūnus colloquiōrum libellus ejusmodī est, ut nōn sōlum Latīnae linguae tȳrunculī, sed quī jam diū in eā exercitātī sunt, maximam inde frūgem facere possint, ut ad Latīnē ēnūntiandum quicquid velint, et doctiōrēs fīant, et prōmptiōrēs. Nōn vacat hujusce reī causās ratiōnēsque persequī: longiōrem enim epistolam quam prō libellī modō prōpōnere nōn decet. Sed ūna illa interim satis estō. Ex aliōrum librōrum lēctiōne, vel ut Terentiānā atque Plautīnā, excerpī quidem ēlegantiae frūctum, quis negat? Sed in eīs tamen vitiōrum incitāmenta, et mōrum offendicula inesse quis nōn videt? At in Auctōre nostrō, quid quam ēlegantiae Latīnae flōsculōs, quōs ex clārissimīs quibusque Auctōribus excerptōs in hunc libellum congessit, inveniēs? Tum nihil est, quod vel Chrīstum ipsum, vel certē optimōs mōrēs, et probam ēducātiōnem nōn sapiat.
Ut omittam mīrābile illud artificium, quō rēs ūtilissimās dulcissimō jūcunditātis temperāmentō condīvit, ut puerōrum animīs nōn minus jūcunda, quam idōnea prōposuerit. Ego certē prō virīlī meā hāctenus cōnātus sum, ut nōtōs mihi, ac amīcōs omnēs ad hujus libellī lēctiōnem adhortārer. Cum iīs vērō quī Grammaticam docendī mūnus obīrent, precibus et litterīs agere nōn dēstitī, ut eum discipulīs suīs expōnere vellent, darentque operam, nē puerī eum audīrent modo, sed ēdiscerent etiam. Sed haec agentī mihi ab amīcīs aliquot significātum est, plērōsque Grammaticae Professōrēs, quōs ipsī probē nōssent, libellī ēnārrātiōnem coepisse quidem, sed in mediō tamen itinere ab incoeptō dēstitisse: ut nunquam magis Ascensiānam operam sibi dēsīderātam esse dīcerent: adeō fuit vir ille dum vīveret, dē vulgō litterārum benemeritus. Neque mīror sānē, cum apud nostrātēs ita sint exigua docentibus praemia cōnstitūta, tam male discipulī ipsī Praeceptōrum operam compēnsent, tantus dēnique hujus molae versandae sit labor, ut doctissimus quisque Sysipium hunc lapidem humerīs suīs subīre dēdignētur: multī rūrsus parva, et tenuis ērudītiōnis suppellectile, cum aliunde honestiōrem (ut ipsī ajunt) quaestum facere nequeant, magnō sē huic labōrī accingant. Neque vērō jam ad magistrum ēligendum, quantā quisque ērudītiōne sit praeditus, sed quam sit ad labōrem tolerandum ferreus, in cōnsiliō habērī solet: ad rudīmenta enim docenda, vel īnfirmum quemque sufficere. Quārē operae precium mē factūrum esse ajēbant, sī dictiōnēs aliquot, praeter eās, quae in margine expositae essent, vel eārum ēlūcidātiō nōn ita facile sē offerret, adnotārem, quod ab ērudītissimīs virīs in nōnnūllīs Auctōribus factitātum vidēmus. Jam quō id libentius facerem, quārundam vōcum expositiōnēs ab illīs commentās, nē nōn eās intelligere vidērentur, mihi nārrārunt: quae nesciō, utrum rīsum mihi, an stomachum potius movēre dēbērent. Obtemperāre igitur, tum amīcōrum eflāgitātiōnibus, tum commūnī ūtilitātī, quamlibet magnīs negōtiīs districtus essem, optimum dūxī, et ea quae vel expositū digna, vel ab aliīs dubitāta cognōscerem, quantā maximā possem brevitāte adnotāre. Hoc tamen prius candidum lēctōrem admonēre vellem, mē nōn ostentandae ērudītiōnis (quam aliīs fortasse scrīptīs exhibēre possēmus) sed īnfimae Grammaticōrum plēbī cōnsulendī animō, ad hās nūgās dēscendisse, in eōrum potissimum grātiam, quī vel Graecē nesciunt, vel nōn perinde sunt ērudītī. Quī sī multa dēsīderāverint, quae per nōs exposita vellent, sciant vicissim multa nōs adnotāsse, quōrum nōn poenitēre nōn poterat; quae nē meminissēmus quidem, nisi ab aliīs perperam, rīdiculēque interpretāta, prō compertō habērēmus. Valē Lēctor optimē, et libellum hunc etiam atque etiam amplectere.

Vives, Johannes, Ludovicus. Exercitātiō Linguae Latīnae. Ed. stereotypa. Valentiae. Gregorius Majansius.
1782.
Source: Stoa.org
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.
Johannes Ludovicus Vives. Exercitātiō Linguae Latīnae.

Persōnae:
Beātrīx puella, Emanuēl, Eusebius
Beātrīx puella, Emanuēl, Eusebius
Beātrīx
Jēsus Chrīstus exuscitet vōs ā somnō vitiōrum. Heus puerī estis nē hodiē ēvigilātūrī?
Eusebius
Nesciō quid incidit mihi in oculōs, ita videor eōs habēre plēnōs arēnae.
Beātrīx
Haec est tua prīma cantiō mātūtīna, et bene vetus: aperiam fenestrās hāsce ambās, ligneam et vitream, ut
fēriat clārum māne vestrōs ambōrum oculōs. Surgite, surgite.
Eusebius
Tam multō māne?
Beātrīx
Propior est merīdiēs quam aurōra. Vīs tū Emmanuēl recentem subūculam?a
Emanuēl
Nihil nunc est necesse, haec est satis munda, crās sūmam alteram. Cēdō mihi thōrācem.
Beātrīx
Quem? simplum, an diploidem?b
Emanuēl
Quem volēs, mea nihil refert. Porrige hūc simplum, ut sī sim, hodiē lūsūrus pilā, minus graver.
Beātrīx
Hic est semper tuus mōs: prius dē lūsū cōgitās, quam dē scholā.
Emanuēl
Quid tū dīcis inepta? et schola ipsa vocātur lūdus.
Beātrīx
Ego nōn intelligō vestrās grammatīcātiōnēs et sophismata.
Emanuēl
Dā ligulās astrictōriāsc coriaceās.
Beātrīx
Frāctae sunt: accipe sēricās, et sīc jussit tuus paedagōgus. Quid jam? vīn femorālia, et tībiālia, quoniam
est aestus?
Emanuēl
Minimē vērō, datō fēminīcrūrālia:d quaesō cōnstringe mē.
Beātrīx
Quid, tū habēs brāchia foenea, aut būtȳrācea?
Emanuēl
Nōn, sed fīlō tenuī cōnsūta. Hui quālia dedistī mihi astrigmenta exarmāta,e et lacera.
Beātrīx
Memineris tē heri āleā perdidisse integrā.
Emanuēl
Quī scīs?
Beātrīx
Ego per rīmulam ōstiī observābam tē cum Guzmanulō lūdentem.
Emanuēl
Amābō nē id paedagōgus resciat.
Beātrīx
Immō ego nārrābō, quum prīmum appellāris mē dēfōrmem, ut solēs.
Emanuēl
Quid sī rapācem?
Beātrīx
Quidvīs, modo nē dēfōrmem.
Emanuēl
Cēdō calceōs.
Beātrīx
Utrōs? longō obstrāgulō,f an brevī?
Emanuēl
Tēctōs propter lutum.
Beātrīx
Propter lutum āridum, quod aliō nōmine vocātur pulvis. Sed bene facis, nam in apertīs cingulum est frāctum,
et fībula āmissa.
Emanuēl
Indue rogō.
Beātrīx
Tū ipse facitō.
Emanuēl
Nōn possum mē flectere.
Beātrīx
Tū quidem facile tē curvārēs, dēsidiā vērō tuā difficile: an dēglūtīstī ēnsem, ut circulātor ille nūdius
quārtus? adeōne es jam dēlicātus? quid faciēs grandior?
Emanuēl
Astringe nōdō laxō geminō: quod est ēlegantius.
Beātrīx
Nihil minus: solverētur nōdus illicō, et dēcīderet tibi calceus ē pedibus: praestat vel geminō astrictō, vel
astrictō et laxō. Sūme tunicam manicātam, et cingulum textile.
Emanuēl
Minimē id quidem, sed coriaceum vēnātōrium.
Beātrīx
Māter vetat: vīs tū omnia arbitrātū tuō facere? et tū heri frēgistī aciculam fībulae.g
Emanuēl
Nōn poteram aliōquī exfībulāre. Dā ergō illud pūniceum ex līnō.
Beātrīx
Cape: cinge tē cīnctū Gallicō.h(1)
Pecte caput prius radiīs rāriōribus, tum dēnsiōribus: aptā pileum verticī, nē in occipitium rejiciās mōre
tuō, aut in fronten et oculōs.
Emanuēl
Prōdeāmus jam tandem.
Beātrīx
Quid? illōtīs manibus et faciē?
Emanuēl
Istā tuā tam molestā cūriōsitāte taurum jam ēnecāssēs, nēdum hominem, vidēris mihi nōn puerum vestīre, sed
spōnsam.
Beātrīx
Eusebī, adfer pollūbrum.i cum urceolō,j funde altius: stilla potius ex epistomiō,k quam profundās: ēlue sordēs
istās ex nōdīs digitōrum : ablue os, et gargarīzā, fricā bene cilia, et palpebrās, tum glandulās sub
Auriculīs dūriter; cape linteum, exterge tē. Deum immortālem, dē omnibus es sigillātim admonendus, nihilne
ipse tuā sponte facerēs?
Emanuēl
Vah, nimium es importūna, et odiōsa.
Beātrīx
Et tū nimium scītus puer, ac fōrmōsulus. Deōsculāre mē : flecte jam genua, et ante hanc Servātōris nostrī
imāginem recitā precātiōnem dominicam, et precēs aliās, ut habēs dē mōre, antequam pedem pōnās extrā
cubiculum. Vidē mī Emmanuēl, utī dē rē nūllā aliā cōgitēs, dum ōrās. Manē paulisper, appendē sūdāriolum hoc
dē zōnā, ad nārēs ēmungendās et pūrgandās.
Emanuēl
Sumne satis ad arbitrium tuum compositus?
Beātrīx
Es.
Emanuēl
Ad meum minimē, quoniam jam tandem ad tuum; ausim facere spōnsiōnem,l
mē hōram ūnam vestiendō cōnsūmpsisse.
Beātrīx
Quid sī vel duās? Quō erās aliōquī itūrus? Quid āctūrus? fossūrus crēdō, aut arātūrus.
Emanuēl
Quasi dēsit quod agam.
Beātrīx
Ō magnum virum, vehementer in nihil agendō occupātum.
Emanuēl
Nōn hinc abīs cavillātrīx? abī, aut ego tē abigam hōc calceō, aut calanticam.14 tibi dētraham dē capite.
(1) Cīnctū Gallicō, quamquam in margine appositum est, quōmodo sē solent Gallī cingere: tamen
sciō aliquōs
ignōrāre quālis sit hic cingendī modus. Aliter enim cinguntur Gallī, ac Germānī, et Flandrī: Germānī nanque
partem illam cingulī quā ēnsis innectitur, ad genua usque dīmittunt: femora ita nōn illa cingunt, quō
facilius ēnsēs illōs oblongōs, quōs gerunt, distringere possint. Flandrī aliquantō superius quam Germānī
cinguntur. Gallī vērō ferē ad umbilīcum cingula gestant, ut ante hāc Hispānī, quī jam Germānicum cingendī
modum imitārī coepērunt.
Subūcula: est virīlis camisia.
Diplois: dē quāvīs rē duplicātā dīcitur.
Ligulae astrictōriae: quibus vestīmenta stringuntur.
Fēminīcrūrālia: novum prō caligīs.
Exarmāta: sine ferrīs.
Obstrāgulum: est corium calceī superius.
Aciculam fībulae: id quō corrigiā astringitur.
Cīnctus Gallicus: quōmodo solent Gallī sē cingere.
Pollūbrum: est vās, ex quō aqua funditur.
Urceol: patina, in quā funditur.
Epistomium: est nāsī gutta.
Facere spōnsiōnem: dēpōnere certāre preciō.
14. Calantica: indūmentum est capitis muliebre.