Exercitatio - Colloquium Octavum
GARRIENTES
Persōnae:
Nūgō, Gracculus, Turdus, Bambalīō, Observātor
Nūgō, Gracculus, Turdus, Bambalīō, Observātor
Nūgō
Assideāmus in hāc trabe: tū, Graccule, ē cōnspectū in saxō illō, modō nē impedīmentō sīs, quōminus cernāmus
praetereuntēs, aprīcēmus nōs ad hunc parietem egregie Sōlī ostentem. Quam grandis truncus, et cui ūsui?
Turdus
Ut nōs hic sedeāmus.
Nūgō
Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumptus.
Turdus
Quālēs sunt in India.
Gracculus
Quī sciēs? fuistī tū in India cum Hispānīs?
Turdus
Quāsī scīre aliquid dē regiōne quāpiam nōn possis, nisi in eā fuerīs, sed dabō tibi auctōrem meum. Plīnius
scrībit, in India arborēs crescere ad eam altitūdinem, quae nōn possit iāculō superārī.
Et gens illa quidem sumptīs nōn tardā pharetriēs,(1)
ut ait Vergilius.
Nūgō
Scrībit etiam Plīnius, turmam equitum condī sub ramīs.
Turdus
Nemō id mirētur, quī scirpōs illīus regiōnis cōnsiderēt, quibus īnfirmī fulciunt gradum, divitēs dumtaxat.
Gracculus
Heūs, quota est hōra?
Nūgō
Nūlla. Nam hōrārum tintinnābulum nunc funditur: adfuistī?
Gracculus
Nōn sum ausus, nam aiunt rem esse periculōsam.
Nūgō
Egō interfuī, et vīdī īnnumerās muliērēs praegnatēs trānsilīre canālem fūsiōnis, quī est sub terrā conditus.
Turdus
Audiī hoc illīs esse salūtāre.
Gracculus
Ea est colus Philōsophia,(2) ut dīcunt, sed dē hōrā quaerēbam.
Nūgō
Quid tibi opus est hōrā, sī quid vīs agere? Dum est opportunitās, est hōra. Sed ubī est horōlogium tuum
viātōrium?
Gracculus
Excidit mihi nūper cum fugērem canem ōlitōris, post dēcerpta prūna.
Turdus
Egō tē currentem vīdī dē fenestra, sed quō tē recepissēs spectāre nōn potuī, quia impedīmentō mihi erat
hortus pensīlis, quem ibī māter affīxit patre īnvītō, et multum reclamante: māter verō in prōpositō cōnstāns
obtinuit, nē tollerētur.
Nūgō
Quid tū? tacēbās?
Turdus
Flēbam tacitus; quid enim aliud agerem dissentientibus mihi cārissimīs capitibus? Tametsi māter iūbēbat mē
ab sē stāre et clāmāre strenuē, sed mihi nōn erat cordī quicquam adversus patrem muttīre. Egō missus sum ad
scholam quatuor continuis diēbus īnientātus ā mātre īrāta, et dēierante mē nōn esse ex sē nātum, sed
commūtātum ā nūtrīce, dē quō ait dictūram sē nūtrīcī diem apud Praetōrem capītālem.(3)
Nūgō
Quid reī est Praetōr capītālis? An nōn Praetōr omnis habet caput?
Turdus
Quid egō sciō; sīc illa dīxit.
Gracculus
Hem, quī sunt istī penulatī, et ōcreatī.
Nūgō
Gallī sunt.
Gracculus
Quid? Estne pax?
Turdus
Bellum nārrābant futūrum, et quidem atrōx.
Gracculus
Quid aferunt?
Turdus
Vīnum.
Nūgō
Exhilārābunt multōs.
Gracculus
Scīlicet nōn sōlum vīnum exhilārāt, sed vīnī mentiō et recōrdātiō.
Nūgō
Vīnōsōs ūtique; meā nihil refert, quī aquam bibō.
Gracculus
Numquam faciēs bonum carmen.
Turdus
Nōstī illam mulierem?
Gracculus
Nōn, quaenāe est?
Turdus
Aurēs habet gossipīō obtūrātās.
Gracculus
Quid itā?
Turdus
Nē quid audiāt, quia malē audit.
Nūgō
Quam multae pessimē audiunt auribus patentibus, et benē perforātiēs.
Turdus
Crēdō huc pertinēre quod est apud Cicerōnem in Tusculāniēs quaestiōnibus; Surdāster erat M. Crāssus, sed
illud peius, quod malē audiēbat.
Nūgō
Nōn dubium est quīn hoc ad īnfāmiam sit referendum. Sed heūs tū Bambalīō, inveniestī tuās Tusculānās
quaestiōnēs?
Bambalīō
Etiām, apud propolam, adeō interpolātās, ut nōn agnōscerem.
Nūgō
Quīs surripuerat?
Bambalīō
Vatīnius, quod illī malē sit.
Gracculus
Vāh hominem manibus aduncīs, et picātissimīs: nē admiittās eum umquam ad tuās capsās, nec ad scrinīa, sī vīs
omnia esse salvā. Nescīs illum crūmeniēsecam exīstimārī ab hōminibus, et dē crūmeniēsecīō accūsātum apud
Gymnasiārcham?
Nūgō
Sorōr puellae illīus enixa est herī gēmellōs.
Gracculus
Quid mīrum? Mulier quaedam in viā Salāriā ad Leōnem galeātum peperit nūdius sextus ter gēminōs.
Nūgō
Plīnius dicit ad septimum posse procēdī.
Turdus
Quīs vestrum audiit dē uxōre Cōmitis Batāviae, quam ferunt ūnō partū tot edidisse, quot sunt in annō diēs ēx
īmprecātiōne mendicae cuiusdam?
Gracculus
Quid istuc fuit dē mendicā?
Turdus
Mendicā haec līberīs onusta petīit ab hāc Cōmite stipem, illa, ubī cōnspēxit tot puerōs, convīciō illam
abēgit, scortum vocitāns; negābat enim posse fierī, ut ex ūnō virō tantam sōbōlem suscepisset. Īnnocēns
mendicā precāta est Divōs, ut sī sē castam, et pūram scirent, dārent Cōmiti ēx marītō suō tot foetus ūnō
conceptū, quot sunt in annō diēs, et itā contigit, ōstendīturque prōpāgō numerōsa illa in oppidō quōdam
illīus īnsulae.
Gracculus
Malō crēdere, quam exquīrere.
Nūgō
Omnia sunt Deō possibilia.
Gracculus
Immō verō facillima.
Nūgō
Nōn nōstī illum onustum retibus, cōmitātum canibus, cum causīā,(4) et
perōnibus, vehentem canteriō strigiōsissimō?
Turdus
Estne Mannius versificātor?
Nūgō
Est planē.
Turdus
Quaenāe tantā metamorphōsis?
Nūgō
Ex Minerva trānsīit ad Diānam: id est ab honestissimā occupātiōne ad iānem et stultum labōrem. Pater ēius
mercimōniīs faciundīs auxerat rem, hic paternam artem dēdecōrī sibī esse dūcit, vertit sē ad alendōs equōs
et vēnātiōnem, nōn aliter rātus posse nōbilitātem generis vēnārī. Nam sī quid agerēt ūtile, nōn haberētur
prō nōbilī. Sequitur eum vēnantem tālīs Cūrius, pererūditus homō, aleatōr famōsissimus et quī probē nōvit
taxillōs mittere compositōs,(5) domī habet sōdālem Tricōngium.
Turdus
Immō amphōram.
Gracculus
Immō spōngiam.
Nūgō
Immō ārenam Africae āridissimam.
Bambalīō
Aiunt illum semper sitīre.
Nūgō
An sitiet nescīō, semper certē parātus est pōtāre.
Bambalīō
Auscultā lūsciniolam illam.
Gracculus
Ubīnāe est?
Bambalīō
Nōn vidēs eam in ramō illō sēdentem? Vidē, ut canit ardenter, nec intermittit.
Nūgō
Flet philomēla nefās.(6)
Gracculus
Quid mīrum dulciter eam garrīre, quae sit Attica? Ubī etiam fluctūs maris nōn sine numerō allīduntur lītorī.
Nūgō
Plīnius scrībit, eam praesentiēs hōminibus diūtius et accūrātiūs cantāre.
Turdus
Quid causae est?
Nūgō
Egō tibi causam aperiām. Cūculus, et Philomēla eōdem cantant tempore, vernō scīlicet, ab Aprīlī mediō ad
Māium exactum, aut eō circiter. Hae duae avēs in cōntentiōnem vēnērunt dē suāvitāte concentūs: quaesitus est
iūdex; et quia dē sōnō erat certāmen, aptissimus vīsus est ad eam cōgnītiōnem asinus, quī praeter caeterās
animantēs grandēs haberet aurīcolās. Asinus repudīātā lūscinā, cuius sē harmōniām negāret intellegere,
victōriām cūculō adiūdicāvit. Philomēla ad hominem appellāvit: quem ubī videt, agit statim causam suam,
canit dīligenter, ut sē illī approbet ad vindicāndam īniūriām ab asinō acceptam.
Gracculus
Habeō causam Poētā dignam.
Nūgō
Quid ergō? Expectābās Philosophō dignam? Posce ā novīs illīs Magistrīs Parīsiēnsibus.
Gracculus
Plērīque illōrum vestibus sunt Philosophī, nōn cerebrō.
Nūgō
Quid itā vestibus? Nam cōquōs potiūs dixeriēs, aut mulīōnēs.
Gracculus
Quia gestant eās crāssās, detrītās, lacerās, lutulentās, immundās, pediculōsās.
Nūgō
Erunt ergō Philosophī Cynicī.
Gracculus
Immō cīmicī: nōn, quod vidērī affectant, Peripatetīcī; quippe Aristotelēs sectae Prīnceps, cultissimus fuit.
Egō verō longum valēdicō iam nunc Philōsophiae, sī aliter nōn possum esse Philōsophus. Quid enim pulchrius,
et hōmine dignius, quam mundītiēs, et cīvilis quidam cultus in vīctū, et vestītū? Ea in rē antistant meā
sententiā Lōvaniēnsēs Parīsiēnsibus.
Turdus
Quid tū? nōn putās esse impedīmentō studiīs nimiam cūram mundītiāe, atque elegantārum?
Gracculus
Egō quidem mundītiēm probō, anxiām et morōsam illīus cūram improbō.
Nūgō
Damnās tū elegantās, dē quibus scrīpsit Vallā tam diffūsē, quāsque adeō dīligenter commendant nōbīs nostrī
praeceptōrēs?
Gracculus
Alia est verbōrum in eloquendō elegantia, alia rērum in vestīendō.
Turdus
Scitis quid est mihi nārrātum ā tabellāriō Lōvaniēnsī?
Nūgō
Quid tandem?
Turdus
Clōdium ardēre perdite in puellam quandam, et Luscōnem trānstulisse sē ad mercātūram ā litteriēs, hoc est ab
equīs ad asinōs.
Nūgō
Quid audiō?
Turdus
Clōdium norātis omnēs sūccī plēnum, rubicundum, benē habitum, hilārem, vultū renīdentī, cōmem, festivum,
cōnfabulātōrem, nunc refert illē esse exsūccum, exanguem, pallīdō colōre atque adeō lūridō, imbecillum,
horridum, trucemem, tacitūrnum, fugitantem lucīs et hūmānī cōnsōrtiī; nemō quī illum vīdisset prīus, iam
agnōsceret.
Nūgō
Ō miserum adolescēntem! Unde id māli?
Turdus
Ex amōre.
Nūgō
At unde amor?
Turdus
Quantum ēx ōrātiōne tabellāriī potuī colligere, reliquerat seriā et solidā studiā, dediderat sēsē cunctum
Poētīs lāscīvīs, Latīnīs, et linguae vulgāris: inde prīma animī praepārātiō; ut sī quae ignis scintilla in
illum incideret fōmitem, quantumlibet exiguā, subitō īnflammārētur velut stupā: trādiderat sē sōmniō, et
ōtiō.
Nūgō
Quid necessē habēs plūrēs aut maiōrēs causās amandī commemorāre?
Turdus
Nunc īnsānit, ambulāt plērumque sōlus: semper autem vel tacitus, vel cantillāns aliquid et modulāns, scrībit
versus sermōne vernāculō.
Nūgō
Scīlicet quōs legat ipsa Lycōris.(7)
Gracculus
Ō Christe āverte ab animīs nostrīs tam perniciōsum morbum.
Turdus
Nisi mē ingēnium Clōdiī fallīt, recipiet sē aliquandō illē ad frūgem meliōrem, peregrīnātur animus ēius in
nequitiā, nōn habitat.
Gracculus
Et illē alter quās mercātūrās exercet?
Turdus
Misit ad patrem epistolam flēbiliter cōnscriptam dē miserā cōndiciōne studiōrum, quam, quod esset
apertīlis,(8) legit ipse tabellārius. Pater homō crāssae Minervae,
trānsdīdit eum ā chartīs ad lānās, pannōs, glastum, piper, zingber, cinnamum. Nunc illē sūccinctus brāccā,
mīre dīligens, et sedulūs in arōmātāriā tabernā, vocāt adventōrēs, excipit blandus, scandīt, descendit per
scālās īnfestissimās; profert suās mercēs, vertit, invertit, mentitur, peierat: omnia sunt illī leviōra,
quam studēre.
Nūgō
Ā puerō nōvī illum attentum ad rem, et delectārī nummulīs: itaque potiōrem habuit nūmātiōnem, quam
littērātūram, et vile lucrum antepōsuit excellentiāe eruditiōnis: aliquandō poenitebit eum.
Turdus
Sed serō.
Nūgō
Indubiē: prōvideāt nē accīdat sibi quod suō cōnsōbrinō.
Turdus
Cuī?
Nūgō
Antōniō in angiportū pōmōrum, ad trēs graccūlōs. Nōn audiestī illum supertōre annō decoxisse?
Gracculus
Quid decoxīt quaesō? Estne hoc tantum malum? An nōn quōtidie id fit in culīnīs omnibus?
Turdus
Decoxīt rem.(9)
Gracculus
Quam rem?
Turdus
Aliēnam, et conturbāvit.(10)
Gracculus
Nihilne reddit creditōribus?
Turdus
Ex compactiōne, (nam receperat sē in asylum) unciās ternās ex librīs singulīs.
Gracculus
Hoc vocās tū decoquere, cum nihil sit crudius? Sed quōmodo āmisit?
Turdus
Audiī equidem nūper dē patre; nōn satis tamen intellēxī: nārrābat pater eum fēcisse versūrās damnōsissimās,
quae deglūberunt eum, et dēvorārunr usque ad ossa.
Gracculus
Quid reī est versūra? quid deglūbere?
Turdus
Nē egō quidem nōvī, crēdō esse aliquid dē fūribus.
Nūgō
Vidēs illum ōbesem, quem putēs vix sē posse commovēre? Petauristā est, et funambulus.
Gracculus
Āh tacē, rem nārrās incredibilem.
Turdus
Nōn ipse quidem suō corpore, sed calicibus.
Gracculus
Adfērēbat aliquid aliud nōvī tabellārius dē nostrīs sōdālibus?
Turdus
Etiām dē Hermōgenē, quī in omnī nostrō certāmine semper ferēbat prīmās: is admīrābilī mūtātiōne ēx
ingeniōsissimō et (ut aetās illīus ferēbat) doctissimō, repentē factus est tardissimus et rudissimus.
Nūgō
Tale quīdam saepē vīdī accidere in quibusdam acūtulīs.
Bambalīō
Aiunt id fierī, cum ingēniī acūmen nōn est solidum: ut in scalpēllīs, quōrum aciēs facile retunditur,
praesertim sī quid secet paulō durius.
Gracculus
Quid? Estne aciēs in ingēniō, sīcut in ferrō?
Bambalīō
Nescīō: ferrum saepē vīdī, ingēnium numquam vīdī.
Nūgō
Quid factum est adulescentī illī pagānō, quī supertōre mēnse exhibuit nōbīs prandium adventōrium(11) refertum dēliciīs rūsticīs, ad quem ā fugā retrahendum
praeceptor mīserat quatuor fugitāriōs?(12) Et erat fōrmōsulus.
Turdus
Venuistus asinus. Puella amanuēnsis(13) amitae meae, quae puella est
illī sorōr patruelis, convēnit illum nūper in pāgō suō nūdō capite, īmpexum, horridum, sentum, cum
gallīcīs,(14) et tūnicā villōsā levidensā,(15) vendēntem in triviō quōdam chartāceās imāginēs, et tābellās
ēlementāriās, cantāntem cantiōnēs novās in circulīs.
Gracculus
Oportet illum esse ortum clārō sanguine.
Turdus
Quī istuc?
Gracculus
Quoniam pater ēius est dē genere Coclitum.
Nūgō
Nōn tam id arguit nōbilem virum, quam bonum iāculātōrem: collīmābit(16) facile.
Turdus
Aut fabrum tignārium, quī ōculō rubricam dīrigit ūnō.
Nūgō
Numquam placuit mihi illē puer, nec dederat mihi signīficātiōnem aliquam virtūtis.
Gracculus
Quid itā?
Nūgō
Quia nec amābat studiā, nec praeceptōrem reverēbātur, quod est perditi animī argūmentum evīdentissimum; et
senēs īrridēbat, et calamitōsōs subsannābat. Sed quīs est iste sērīcātus, torquātus, bracteātus aurō?
Gracculus
Ex genere clārissimō, mātem habet nōbilissimam et fecundissimam.
Nūgō
Quam?
Gracculus
Terram; et vix crēdās quās semper faciat dēliciās, dīcās puerulum in cunīs adhūc, et crepundiīs vagiēntem.
Nūgō
Atquī lānūgō illī incipit iam per malās serpere.
Bambalīō
Hem observātor venit: expedīte librōs, explicate, incipite evolvere.
Gracculus
Nec fuit hiēs multīs hebdomadibus observātor magis curiōsus, et quī tam gauderet deferēndiēs ad Magistrum
crimīnibus.
Bambalīō
Ūtinam saltem nōs verāe culpae rēōs agerēt, sed calumniātur plērumque.
Nūgō
Sed quiēscite, egō illum statim hinc fugābō.
Observātor
Quid tū dīcis, Vacia?
Nūgō
Quid tū, Vatrax?(19)
Observātor
Quid tū, Vātrachōmyōmāchīa? Sed jōcō amōtō, quid hic agitur?
Nūgō
Quid āgerētur? Quod inter bonōs scholāsticōs, et studiōsōs: legitur, ediscitur, disputātur. Dīc sodēs,
capītulum lepidissimum; quid est apud Vergilium(20)
Transversa tuentibus hircīs?
Observātor
Benē facitiēs: pergite studēre, ut bonae indōlis adulēscentēs decet. Mihi aliud nunc est negōtiī, vōs
valēbitīs.
Nūgō
Satis nugātum est, revertāmus ad lūdum: sed prius relēgāmus, quae praeceptor explicāvit, tum ut discāmus,
tum ut illī placeāmus, et nōs approbēmus: quod cuīque nostrūm dēbet esse in vōtiēs, nōn minus quam patrī.
(1) Et gens illa quidem sumptīs nōn tardā pharetriēs. Georg. lib. 2 vers. 125.
(2) Ea est colus Philōsophia, id est, sapientia, ac potiūs superstītiō muliēbris. Est colus genitīvī
cāsūs.
(3) Apud Praet. cap. vulgō, Alcalde del crimen.
(4) Causīā, est pileus lātus adversus aestum.
(5) Compositōs, ita ut cadant ut ipse vult.
(6) Ovid. Metamorph. et alibi.
(7) Virg. Ecclog. 10. v.2.
(8) Apertīlis, quae aperīrī possit integre.
(9) Decoxīt rem.
(10) Conturbāvit, rātiōnēs scīlicet, nōlēns solvere creditōribus.
(11) Prandium adventōrium, prō suō felīcī adventū.
(12) Fugitāriōs, quī retrahunt servōs ā fugā.
(13) Amanuēnsis, quam herā habet semper sibi parātam ad manum.
(14) Gallīcīs, soccī ligneī.
(15) Villōsa levidensā, crāssa quālis est Frīsia.
(16) Collīmābit, attinget scopum.
(17) Hic mūrus aeneus estō, haec sīc animī nostrī firma, et invincibilis sententia: ferreum, ut itā
dicam, prōpositum. Prōverbium ab Hōrātiō sumtum.
(18) Horat. Epist. lib. 1. v.60.
(19) Quid tū Vatrax? Quid tū Bātrachōmiōmāchia? Bātrachōs rana dicitur Graecē; Vātrachōmyōmāchia,
ranārum et mūrium pugna, quam Homerus (ut aiunt) versibus cōmpōsuit. Hoc autem locō ūtrumque nōmen prō
convīciō ūsurpātur ā puerīs garrientibus.
(20) Ecclog. 3. v.8.