Exercitatio - Colloquium Nonum
ITER ET EQUUS
Persōnae:
Philippus, Misippus, Misōpōdus, Planētēs, Puer, Rusticus
Philippus, Misippus, Misōpōdus, Planētēs, Puer, Rusticus
Philippus
Vultisne proficīscāmur animī grātiā Bolōniām, quae est ad Sequānam?
Misippus et Misōpōdus
Nihil malumus, diē praesertim serēnō, et ā ventīs silentī, tum etiam in nostrō paedāgōgiō feriātō.
Philippus
Cūr nōn est vōbīs operārius?
Misippus
Quia Pandulphus madefactūrus est hodiē ingentī prandīō Magistrōs omnēs in honōrem laureae suae magistrāliēs.
Planētēs
Vāh quantum pōtābitur!
Misōpōdus
Multō plus sitiētur.
Philippus
Egō habeō asturcōnem.
Misippus
Et egō equum meritōrium, conductum dē luscō impostōre.
Misōpōdus
Egō et Planētēs vehemur rheda: reliquī, sī vidētur, vel pedestrēs sequentur nōs, vel vī brachiōrum agent cymbam contrā cursum amnīs.
Planētēs
Immō equīs trahētur.
Misōpōdus
Ut erit cordī, nam nōbīs pedestrē.(1) iter magis placet.
Philippus
Ēia puer, fraenā equum meum, et īnsterne. Quid malum, mannō indis lupātum? Ornā potius fraēnulō illō levī cum bullīs.
Philippus
Sī scirem quīs frēgisset, egō illī frangerem.
Misippus
Quid tū nunc dīcis concitātus?
Philippus
Pānem in coenā. Accipe unde poterīs, accommodātō.
Puer
Scīlicet in mediīs paedāgōgiīs quaerīs tū vel equōs, vel equōrum ōrnāmenta.
Philippus
Supple igitur quae dēsunt ēx hōc fune.
Puer
Erit dēfōrme.
Philippus
Abī īnsāne, quīs vidēbit extrā urbem?
Puer
Antīlena(4) est dissūta.
Philippus
Sarciās ligulā āstrictōriā aliquā.
Puer
Nōn habet postīlenām.(5)
Philippus
Nec est opus.
Planētēs
Magnum equitem, et exercitātum! delābētur ephippium ad collum, et effundet tē equus suprā caput.
Philippus
Quid ad mē? Lūtōsa est magis via, quam lapidōsa: īnficiar coenō, nōn cruēntābor. Sed sī haec omnia apparanda, nōn hinc discēdēmus ante vespērum, addūc equum qualicunque ōrnātū.
Puer
Parātus est, cōnscende: āh quid agis? Pedem dextrum pōniēs priōrem in stapedā.
Philippus
Utrum ergō?
Puer
Sinistrum, et hābenās sinistrā manū regē: dextrā cape hanc virgulam, quae erit prō calcāribus.
Philippus
Nōn īndigeō, calcāneī erunt mihi vicē calcārium.
Puer
Iūbelium Tāureām vidētis,(6) aut quī cum hōc est congressus, Asellam.
Philippus
Āpage hīstōriās in procīnctū, ubī reliquī?
Puer
Ite, egō comitābor vōs pedestris.
Misippus
Ō equum mōlestissimum succūssātōrem!(7) ossa mihi omnia contūderit, priusquam perveniāmus in oppidulum.
Philippus
Quid malum est strātum istud tuum? Clitella est, ut putō.
Misippus
Paulō minus.
Philippus
Quantī, quantī?
Misippus
Nummīs Turōnēnsibus quatuordecim.
Philippus
Equum ipsum cum suō vīctū, et vestītū tantī nōn emerim, nec vidētur mihi equus vector, nec ephippiārius, sed iūmentum clītellārium et iūgāle aut dōrsuāle, animadvertē quaesō, ut passim caespitat; vel in chartam, aut in lātum culmum īmpingeret.
Misippus
Quid tū dē eō dīcis? Pullus est adhūc. Sed garriāēs quae volēs, vidēs tū hunc equum? Īs quālīs quālīs est, mē vehet, aut egō illum.
Puer
Ungulam habet tenerrimam miser.
Philippus
Quid admōnuit tē tam accūrātē ūnōculus, cum tibi eum īnsterneret?
Misippus
Rogāvit verbīs amāntissimīs, nē duō īnsīdērēmus equō, alter in strātō, alter super clunēs, et ut in equīlī dīligenter eī substernerem.(8)
Puer
Nimīrum eget misellus, quī latera habet nūdāta ā carne.
Philippus
Quid agitis vōs? Nōn ascenditis in rhedam?
Planētēs
Probē monēs, rhēdārius petit nunc alterō tantō plūs, quam quantī erāmus pactī.
Philippus
Cum rhēdāriīs est vōbīs rēs, et cum naviculātōribus? Facile cōnficiētiēs omnia, et ēx animi sententiā. Genus hominum est mite, mansuetum, cōme, urbānum, pium. Rhēdāriī sunt faex terrae, naviculātōrēs faex marīs, date illī dīmidium ēius, quod plūs poscit.
Puer
Quotam esse iam hōram cēnsetis?
Philippus
Ēx sōle cōniciō esse ultrā decimam.
Puer
Appetit iam merīdiēs.
Philippus
Itā nē? Heūs Misippē, eāmus: sequātur quī poterīt. Invenient nōs ad Gālerum purpureum, ea est tabernā diversōria sitā contrā regiam pyramidem, nōn procul ā domō Curiōnis.(9)
Misippus
Quā ēgrediēmur?
Philippus
Per portam Marcellinam, ad dextram, simplīcī viā, et dīrectā.
Misippus
Immō tenēāmus hanc semitam, via iūcunda et placida.
Philippus
Minimē verō: nihil commodius ac tūtius quam via regia, nam transversīs itineribus āmittēmus comitēs: praesertim quod trāmēs ille, nisī mē fallit memorīa, est valdē sinuōsus, et ambāgiōsus.
Misippus
Quī sunt istī hastātī? Videntur mīlitēs ex istīs mercenāriīs.
Philippus
Quid agendum?
Misippus
Revertāmur nē nōs spolient.
Philippus
Prōgrediāmur; nam facile ēvādēmus eōs cursū equōrum per campōs.
Misippus
Quid sī gerant tōrmenta manūāria?(10)
Philippus
Nihil tale cernō, sed solās sarissās.
Misippus
Accēde prōpius puer.
Puer
Quid reī est?
Misippus
Nōn tū vidēs illōs Germānōs?
Puer
Quōs?
Misippus
Illōs hūc veniēntēs adversum nōs.
Puer
Planē sunt Germānī, sed Parīsiēnsēs, rūsticī duō cum suīs baculīs.
Misippus
Profectō itā est: benē sit tibi, animam mihi et vītam reddidistī. Sed ubī Misōpōdus et Planētēs?
Puer
Rhēdārius īrātus, quod nōn quantum postulāverit accipiat, dūxit eōs viā sālebrōsā: equī dum magnā ēnitentur vī rotās in altō coenō haerentiēs extrahēre, temōnem et helciā(11) cōnfrēgērunt: tum canthī revulsī sunt cum clāvīs, et ipse rotam suffāmināverat īmprudēns, bilī excaecātus: nunc eā reficit stōmachābundus, et conviciāns diīs omnibus, vectorēs quoque diris dēvovēns atrōcissimīs.
Philippus
Quae capitī illīus sint.
Puer
Putō eōs rheda relīctā tranasitūrōs in sarracum, quod sine ōnere habet iter Bolōniām. Glaucus et Diōmedēs īngessī erant in scāphām quandam, sed nautae negant sē hōc ventō posse remīs aut contīs agere nāvigium: equōs helciāriōs(12) narrant omnēs esse occupātōs, nescīō quā materia vehendā; itā nōndum relīgārant prymnesium.(13)
Philippus
Dē naulō nihil nōvī?
Planētēs
Nihil prōrsus.
Philippus
Mīrum est, sed cōniciō quid futūrum sīt, nōn pervenient illī Bolōniām ante serum dieī.
Misippus
Quid tum? Sumemus diem crāstinum tōtum ad reficiendum animum. Aspice ut fluviolus ille leniter labitur: aquae planē crystallīnae inter scrūpōs aureōs: quam iūcundum murmur? Audiēs lūsciniolam, et carduelem? Prōfectō territōrium hoc Parīsiēnse amoenissimum est.
Philippus
Quod spectāculum potest esse huic par? Quam placidō agmine fluit Sequāna? Ut fertur nāvicula illa pleniēs sinibus, et secundō ventō? Mīrifice hīs omnibus redintegrantur animī. Ō prātum mīrō artificīō vestitum!
Misippus
Nempē ab admīrābilī artifice.
Philippus
Quam suāvem ōdōrem ērūctāt?
Misippus
Hāc, hāc ad sinistram flectitō, ut vītēs coenūm tenācissimum, in quō gradārius tuus statim ungeum āmitteret. Quam contrārius hic campus suō vīcīnō, obsitus sitū, squalidus, cāriōsus, horrēns petrīs, et spīnīs armātus?
Puer
Nōn vidēs esse āgrum rūderātum ex villae ruīnīs? Et alioquī frūmentārius est. Hibernō pulvere, vernō lūtō, māgnā farrā Camille metēs.(14)
Philippus
Quaesō cantillā versus aliquot, ut sōlēs.
Misippus
Placet. Fēlix illē animi, divīsque simillimus ipsīs, Quem nōn mendācī resplendiēns glōria fūcō Sollicitāt, nōn fastōsī mālā gaudia luxūs: Sed tacitōs sinit īre diēs, et paupere cultū Exigit innōcuāe trānquillā silentia vītae.(15)
Philippus
Versus facetissimōs et gravissimōs, cuius quaesō sunt?
Misippus
Nōn agnōstī?
Philippus
Nōn.
Misippus
Angelī Politianī.
Philippus
Vetustiōrēs putāvī, et habent grātiām antīquitātiēs. Suspicor nōs dēerrāsse.
Misippus
Heūs bone vir, quā itur Bolōniām?
Rūsticus
Aberrāstis: obvertite canteriā vestrā ad bivium illud, et tenēte viam quam rodit flūmen, ea vōs nōn sinet fallī, rēctā est et simplīx ūsque ad vetustam quercum, inde ad manum hanc vōs praecipitātōte.
Misippus
Habēmus grātiam.
Rūsticus
Dūcat vōs Deus.
Misippus
Mallem currere, quam sīc ab equō istō concutī.
Philippus
Tantō coenābis āvidius.
Misippus
Immō nōn poterō coenāre dēlassātus, et cōnfractus tōtō corpore: citiūs quaeram dē lectō quam dē mensā.
Philippus
Sēde cōniunctīs crūribus, nōn dīvāricātiēs: minus sentiēs labōrem.
Misippus
Hoc est feminārum, et facērem, nisi metu derisūs, et sannās praetereuntium.
Puer
Sistē parumper Philippē, dum hic faber ferrārius calcārit astūrcōnem tuum, cuī excussa est sōlea dextrī pedis.
Misippus
Quīn potiūs morēmur hic, ut clausō diversōriō sub diō dormiāmus.
Philippus
Quid tum? In apertō mundō, an nōn id praestābilīus, quam in clausō? Grāvius esset quod īncoeniēs.
(1) Pedestrē, idem quod terrestrē.
(2) Ōreām, cōrrigia quae est sub ōre.
(3) Aureās, cōrrigia ad aurēs.
(4) Antīlena, est lōrum ante pectus.
(5) Postīlena, lōrum ab strātō ad caudām.
(6) Iūbelium Tāureām etc. Iūbellius cognomine Tāureā, longae Campānōrum fortissimus eques, Claudium Asellum cīvem Rōmānum, equestri glōriā sibi parem, in singulāre certāmen prōvocāvit. Quōrum pugnam nārrat Līvius in finē ferē tertiī librī tertiāe Decadiēs. Apud quem nōn Asellam, sed Asellum lēgimus.
(7) Succūssātōrem, equus quī sīc graditur, ut sessōrem concutīat.
(8) Substernērem, paleam ad cubāndum.
(9) Curiō est sacerdōs quī praeest paroeciae Cūrātus vulgō.
(10) Tōrmenta manūāria, quās sclopetās vocant.
(11) Helciā: prō lōrīs, seu capistris accipias licet.
(12) Equī helciāriōs, quī trahunt nāvigium, aut similīa.
(13) Prymnesium, funīs est, quō naviculae terrae allīgantur.
(14) Hibernō pulvere etc. In librō vetustissimōrum carminum, quī ante omnia, quae ā Latīnīs scrīpta sunt, compositūs ferēbātur; inventum est hoc rūsticum vetus canticum: hibernō pulvere, vernō lūtō, grandia farra Camille metēs. Unde Virgil. illud sumpsit: Hibernō laetissima pulvere farra. Auctor est Macrobius lib. 5. Satur.
(15) Angel. Polit. Sylv. cui titul. 'Rūsticus'.