Exercitatio - Colloquium Duodecimus
DOMUS
Persōnae:
Iūcundus, Leō, Vitruvius
Iūcundus, Leō, Vitruvius
Iūcundus
Est tibi nōtitia cum Īnsulāriō amplae, atque ēlegantis hūius īnsulae?
Leō
In prīmīs, et est asseclae patris meī admodum propinquus.
Iūcundus
Rogēmus eum, ut nōbīs eam omnem patefaciat: nam ferunt nihil fierī posse amoēnius, nec dēlectābīlius.
Leō
Adeāmus, pulsēmus forēs tintinnābulō, nē irrumpāmus inexpectātī. At at.
Vitruvius
Quis isthīc?
Leō
Egō sum.
Vitruvius
Ō salvē multum, pusiō dulcissime; unde tū nunc?
Leō
Ē lūdō.
Vitruvius
Quā igitur grātiā hūc?
Leō
Sodālis hīc meus et egō vehementer cupimus hāsce aedēs vīsere.
Vitruvius
Numquam spectāstī?
Leō
Nōn tōtās.
Vitruvius
Ingrediminī. Heus puer adfer mihi clāvēs ōstiōrum domus. Prīmum hoc est vestibulum: patet semper interdiū absque iānītōre, quod nec intrā domum est: nec tamen extrā, noctū clauditur. Contemplāminī portam magnificam, valvās ē rōbore mūnītās aere, utrumque līmen et īnfernum et supernum ex marmore alabastrīte. Ōlim Herculēs solēbat praefīgī ōstiō domus, ille Ἀλεξίκακος(1), hīc est Chrīstus, vērus Deus; nam Herculēs erat crūdēlis homō, et maleficus: hōc custōde nihil malī ingrediētur in aedēs.
Iūcundus
οὐδὲ οὖν δεσπότης αὐτός.
Vitruvius
Quid dīxit Graecē?
Iūcundus
Cūr tam multī ingrediuntur malī?
Vitruvius
Etiamsī malī ingrediantur, nihil tamen īnferunt malī.
Leō
Nōn ūtiminī cardinibus?
Vitruvius
Dēsiit esse mōs apud quāsdam nātiōnēs. Sequitur ōstium ātriī, quod ātriēnsis servus custōdit, praecipuus in familiā, ut mediastīnus extrēmus. Tum ātrium spatiōsum ad dēambulandum, multaeque ac variae in eō pictūrae.
Iūcundus
Quaenam quaesō?
Vitruvius
Illa est cōelī faciēs ichnographica(2): illa terrae et maris orthographica: illa orbis nūper Hispānīs nāvigātiōnibus apertī sciographica: in tābellā illā est Lucrētia sē interficiēns.
Iūcundus
Quid quaesō dīcit? Nam moriēns ut vidētur, loquitur.
Vitruvius
Multae hoc mīrantur, quia nōn cuique tantum dolet.
Iūcundus
Intellegō quid dīcat.
Leō
Quid sibi vult tābella illa tam variē dēlīneāta?
Vitruvius
Ea est graphis hūius aedificiī: redūc ā tabulā hāc vēlum.
Iūcundus
Quid est hoc reī? Vetulus suggēns papillam fēminae?
Vitruvius
Nōn lēgistī exemplum hoc apud Valerium Maximum, titulō dē pietāte?
Iūcundus
Lēgī, quid dīcit illa?
Vitruvius
Nōndum tantum rependō, quantum accēpī.
Iūcundus
Quid ille?
Vitruvius
Iuvat genuisse. Ascendāmus hās scalās cōclīdēs(3): singulī gradūs lātī ut cernitis, ex singulīs sunt saxīs marmōris Basaltis(4). Haec prīma contignātiō habitātiō est dominī: coenāculum superius hospitāle est, nōn quod herus meus faciat coenāculāriam,(5) quod absit: sed parātum est hospitibus, amīcīs, ōrnātum, semper īnstrūctum et vacuum, nisi quum adsunt hospitēs, hoc est triclīnium.
Iūcundus
Bone Chrīste, quae fenestrae speculārēs, quam scitē dēpictae pictūrā sciographicā? Quī colōrēs, quam vīvidī? Quae tabulae, quae signa, quae coassātiō? Quaenam est historia vitreārum?
Vitruvius
Fābella Griselīdis, quam aptē et ingeniōsē cōnfīnxit Ioānnēs Boccātius: sed herus meus dēcrēvit addere reī fictae rem vēram, dē Gōdelīnā Flāndēnsī et Cathārīnā Angliae Rēgīnā, quae superat inventum Griselīdis. Signa sunt, prīmum illud Paulī Apostolī.
Iūcundus
Quod est lēmma?
Vitruvius
"Ō quantum tibi nōs dēbēmus, tū Chrīstō".
Iūcundus
Quid ipse loquitur?
Vitruvius
"Grātia Deī sum, id quod sum, et grātia Deī in mē vacua nōn fuit." Alterum illud est Mūtiī Scaevolae.
Iūcundus
Nec is est mūtus, etiamsī Mūtius: quid muttit?
Vitruvius
"Nōn incendet", inquit, "mē hīc ignis, quoniam alius māior ardet intus". Tertium signum est Helenae, titulus est: "Utinam fuissem semper tālis, minus nocuissem."
Iūcundus
Quid signat caecus ille seniculus recalvaster, indicē ad Helenam versō?
Vitruvius
Homērus est, dīcit Helenae: "Quae male tū fēcistī, egō bene cantāvī."
Iūcundus
En lācūnar est deaurātum, admixtīs margārītīs.
Vitruvius
Margārītae quidem sunt, sed pretiī exiguī.
Iūcundus
Quō spectant fenestrae?
Vitruvius
Hae in hortōs, illae in impluvium: haec est diaeta, seu aestīva coenātiō: en vōbīs cubiculum et conclāve. Cubiculum ōrnātum est tapētibus, pavīmentō contābulātō, storiīs tēctō: en imāginēs aliquot Dīvae Virginis, et Chrīstī Servātōris. Illae alterae sunt Narcissī, Eurȳalī, Adōnidis, Polyxenae, quī dīcuntur fuisse fōrmōsissimī.
Iūcundus
Quid scrīptum est in līmine superiōre ōstiī?
Vitruvius
"Recipe tē in portum tranquillitātis affectuum."
Iūcundus
Quid in interiōre poste fōrium?
Vitruvius
"Nē indūxerīs in portum tempestātem." In conclāvī illō clausō adservantur ferē prīvāta ūtēnsilia.(6) Hoc alterum membrum est hibernum(7): vidēs omnia obscūriōra et magis tēcta: tum hypocaustum.
Iūcundus
Amplius meā sententiā, quam prō coenātiōne.
Vitruvius
Nōn animadvertis etiam cubiculum interius eōdem vapōrāriō excālfierī?
Iūcundus
Dīcunt cubicula esse caldidiōra, ubi nūllum sit fūmāle.
Vitruvius
Nōn solent esse in aestuāriīs.
Iūcundus
Quae est illa camera tam ēleganter fornicāta?
Vitruvius
Lārārium, seu sacellum, ibi agitur rēs dīvīna.
Iūcundus
Ubi latrīna?
Vitruvius
Supernē in grānāriō habēmus fōricam, nē oleat; in cubiculīs enim scaphiīs ūtitur herus meus, et trullīs, et mātulīs.
Iūcundus
Turriculae illae, et pȳramidēs, et pīlae, et indicēs ventōrum, omnia quā venustāte, quam admīrābilī arte!
Vitruvius
Dēscendāmus: haec est culīna, hoc promptuārium, haec cella vīnāria, illa penuāria in quā mīre īnfestāmur rapācitāte fūrum.
Iūcundus
Quā tandem est hūc fūribus ingressus? Omnia videō probē clausa, et fenestrās cum clāthrīs ferreīs.
Vitruvius
Per rīmulās et forāmina.
Leō
Mūrēs ergō sunt et mūstelae, quae vōs ūniversam penum dīripiunt.
Vitruvius
Illud est posticum domus clausum semper duābus sērīs, affīxā et pēnsilī, nisi quum adest dominus.
Leō
Cūr fenestrae hae nōn habent cancellōs?
Vitruvius
Quoniam rārō aperiuntur; spectant enim ad angustum angiportum, ut cernīs, et obscūrum: rārō quisquam hīc assidet aut prōfert caput; ideō et clāthrāre eās statuit herus meus.
Leō
Quibus clāthrīs?
Vitruvius
Fortasse ligneīs, nōndum est certum; intereā repāgulum hoc sufficit.
Iūcundus
Quam amplae columnae et porticus plēna maiestātis! Vide ut Atlantēs illī et Caryātidēs,(8) speciem praeferant ēnitentium ut fulciant aedificium nē ruat, quum nihil agant.
Leō
Tālēs sunt multī quī māgna videntur praestāre, quum ōtiōsī et segnēs vīvant: fūcī fruentēs aliēnīs labōribus. Sed quaenam est domus illa īnferior, huic adiūncta, tam male māteriāta, et rīmōsa?
Vitruvius
Est vetus aedificium, quod quia dūcēbat rīmās, et vitium faciēbat ingēns, herus meus dēcrēvit hanc alteram ā fundāmentīs ērigere: illa nunc nīdulātiō est avium, et habitātiō mūrium; sed breviter eam dēmoliēmur.
(1) Alexicacos, Herculis epithetum, necnon Apollinis, quō significātur in mālīs adiūtor, hominum dēfēnsor, ac malōrum dēpulsor. Quantō igitur vērius congruit Chrīstō Dominō, agnō vidēlicet illī, quī abstulit peccātum mundī? Et 'U den o despotēs autos', id est, nē Dominus quidem ipse.
(2) Cōelī faciēs ichnographica, omnium operum, quae vel facienda sunt, vel facta imaginantur, dēscrīptiō, et pictūra, in ichnographiam, orthographiam, et sciographiam dīviditur. Ichnographia, est operisque dēscrīptiō līneīs dumtaxat in plānō positīs, per quās, seu per vestīgia, (hoc enim significat 'ichnon') īmma et suprēma imaginamur, vulgō, 'la traza'. Orthographia, est rēcta et solida operis imāgō, līneīs sursum ērēctīs, quibus, et frontem, et superiōra nōn imaginamur, sed vidēmus, Sciographia, cum ēiusdem operis umbrae, loca, habitācula, tractus tamquam suīs colōribus pinguntur, ut in iīs, quās Mappās mundī appellāmus. Est igitur Cōelī faciēs ichnographica, līneīs dumtaxat in plānō dēpicta. Terrae et maris orthographia, dēscrīpta in solidō globō. Novī orbis sciographica, suīs locīs, fluviīs, urbibus, tractibus distincta.
(3) Cōclīdēs, vulgō, escaleras de caracol, ā cōchleīs quārum figūram imitantur.
(4) Marmōris Basaltis, Basaltēs lapis est (inquit Plīnius) colōre, et dūritie ferrī.
(5) Facere coenāculāriam, locāre coenācula et inde quaestum facere.
(6) Prīvāta ūtēnsilia, quae parāta servantur, cum ūsus poscat.
(7) Hoc alterum membrum est hibernum, membrum pars domus dīcitur: Hispānē, 'Quarto de casa'. Plīnius iūnior: Ad haeret dormitōrium membrum. Ūtuntur vōce hāc in hōc significātō Collumellla, Vitruvius, Ulpiānus.
(8) Atlantēs, et charyatidēs, sunt sustentācula illa, quae trabibus trānsversīs in contignātiōne suppōnuntur. Atlantēs quidem ab Atlante dictī, quī Cōelum humerīs fulcīre dictus est: quōs ad similitūdinem vel hominum, vel variōrum animālium, artificēs exculpunt Caryātidēs verō muliebrī figūrā, sīc dictae ā mulieribus, quās Graecī ex Cariā Pelopōnēsī Cīvitāte captīvās abdūxērunt, quod maritī eārum cum Persīs cōnsēnsissent, quārum imāginēs, artificēs in Caryātārum ignōminiam super columnās mūtulīs, et corōnīs sustinendīs supposuērunt. Vide Vitruvium lib.5. Vulgō canēs, captās, cratōnēs.