Exercitatio - Colloquium Decimus
SCRIPTIO
Persōnae:
Manricus, Mendōza, Puer, Magister
Manricus, Mendōza, Puer, Magister
Manricus
Adfuistī hodiē, quum illē haberet ōrātiōnem dē ūtilitātibus scrībendī?
Mendōza
Ubīnāe?
Manricus
In audiōtōriō Antōniī Nebrīsēnsis.(1)
Mendōza
Minimē verō, sed tū recēnsē, sī quae haesērunt memōriae.
Manricus
Quid egō recēnsem? Dīxit tam multā, ut omnia prōpē exciderint.
Mendōza
Ergō contigit tibi, quod dē vāsiēs angusti ōrificī Quintilīanus dicit, quod superfūsam humōriēs copiām respuunt; sēnsim sī īnstilles, recipiunt; sed nihil retinuistī penitus?
Manricus
Propemōdum nihil.
Mendōza
Aliquid igitur.
Manricus
Perpūsillum.
Mendōza
Istuc ipsum perpūsillum fac mihi etiam commūne.
Manricus
Prīmum omnium aiebat esse perquam admīrābile, tantam varietātem hūmānārum vocum paucīs potuisse litterīs comprehendī: deinde amīcōs absentiēs posse inter sē beneficiō littērārum colloquī. Addēbat nihil esse vīsum mīrābiliūs apud īnsulās istās ā Rēgibus nostrīs recēns inventās, unde aurum adfertur, quam posse inter sē homīnēs aperīre quae sentiant, tantō intervāllō regiōnum missā chartulā aliquā, māculīs nigrīs distinctā. Rogābant enim, an papȳrūs sciret loquī. Haec illē, et alia permultā quae sum oblītus.
Mendōza
Quamdiū dīxit?
Manricus
Hōrās duās.
Mendōza
Ex tam longā ōrātiōne tam paucla mandāstī memōriae?
Manricus
Mandāvī quidem memōriae, sed ea nōluit retinēre.
Mendōza
Planē dolium habēs filiārum Danaī.
Manricus
Immō excepi cribō, nōn doliō.
Mendōza
Arcēssāmus aliquem, quī tibi eā quae illē dīxit, redīgat in memōriām.
Manricus
Māne tamen, nam aliud quīddam cōgitātiōne quaerō, teneō.
Mendōza
Ēloquere tandem; cūr nōn excīpiēbāēs pennā?
Manricus
Nōn erat ad manum.
Mendōza
Nē pugillārēs quidem?
Manricus
Nē pugillēs quidem.
Mendōza
Exprime hoc tandem.
Manricus
Aufugit iam; tū excussistī mente, tam ōdiōsē interpellāndō.
Mendōza
Huī tam citō?
Manricus
Rediit in memōriām. Ex auctōritāte nescīō cuius scriptōris affīrmābat, nihil esse ad māgnam eruditiōnem compendiosus, quam probē ac celeriter pingere.
Mendōza
Quīs est auctor?
Manricus
Nōmen saepē audiī, sed memorīa effluxit.
Mendōza
Ut alia; sed huic praecēptō nōn paret vulgus nostrae nōbilitātiēs, quae pulchrum et decōrum sibī esse dūcit nescīre littērās fōrmāre: dīcās scarīficātiōnem esse gallinārum, et nisi praemonitūs sīēs cuius sit manus, numquam dīvināriēs.
Manricus
Et eā dē causā vidēs quam crāssī sint hōminēs, quam āmentēs, et opīniōnibus corruptissimīs.
Mendōza
Quōmodo sunt vulgus, sī nōbilēs? An nōn haec multum inter sē distant?
Manricus
Quia vulgus nōn vestibus et possessiōnibus distingūitur, sed vītā et iūdiciō dē rēbus integrō.
Mendōza
Vīn ergō ut nōs ā vulgārī istā īnscientīā vindīcēmus? Trādāmus nōs huic exercitāmentō.
Manricus
Nescīō quō pactō nātūrāle est mihi distōrte, īnaequāliter, perturbāte exārāre littērās.
Mendōza
Hoc habēs nōbilitātiēs, exerceās tē: nam assuēfactiō mūtābit quod nātūrāle esse dūcis.
Manricus
Sed ubī is habitat?
Mendōza
Ex mē tū id quaeriēs? Quī nec audiī hominem, nec vīdī, quum ipse eum audieriēs, tū, quantum intellegō, vellēs omnia īngerī tibi praemansa in ōs.
Manricus
Nunc commemīnī: aiebat sibī domum conductam iūxtā aedem Divōrum Iustī, et Pastōris.
Mendōza
Est ergō vīcīnus vester, eāmus.
Manricus
Heūs Puer, ubī est Magister?
Puer
In illō conclāvī.
Manricus
Quid agit?
Puer
Docet quōsdam.
Manricus
Significā illī astāre hic prō foribus quī hūc etiam veniunt, ut ab eō doceāntur.
Magister
Quī sunt puerī istī? Quid petunt?
Puer
Tē cupiunt conventum.
Magister
Admitte eōs ad mē rectā.
Manricus et Mendōza
Optāmus tibi salūtem, et omnia prōsperā, Magister.
Magister
Et egō vīcissim vōbīs felīcem hūc ingresṣum: sospitet vōs Christus. Quid est? Quid vultis?
Manricus
Docērī abs tē artem istam quam prōfitēre, sī modō vacat, et sī vīs.
Magister
Prōfectō oportet vōs esse puerōs honestissimē ēducātōs, quī et sīc loquāminī, et tam modestō sitis ōre. Nunc verō magis, quum tōtā faciē suffundit sē vōbīs rubor: cōnfidite fīliī, nam iste est color virtūtis. Quī vocāminī?
Manricus
Manricus, et Mendōza.
Magister
Nōmina ipsa testāntur ingenuam ēducātiōnem, et generōsōs animōs. Itā demum eritis verē nōbilēs, sī iīs ārtibus excolatīs animōs, quae māximē sunt dignissimae clāriēs nātālibus. Quantō magis sapitis vōs, quam multitūdō ista nōbilitātiēs, quī eō sē habitum īrī generōsiōrēs sperānt, quō imperītiūs pingant littērās. Sed minimē est hoc mīrandum, quandoquidem persuāsiō haec dēmentiām nōbilitātiēs iam pridem īnvāsit, nihil esse abiectius aut vīlius, quam aliquid scīre. Ergō vidēre est, illōs epistolīs ā librāriīs suīs compositīs subscrībentēs id, quod legī nūllō pactō potest, nec scias ā quō tibi epistulā mittātur, nisī sit ā tabellāriō praedictum, aut signum agnōscās.
Manricus
Id modō egō et Mendōza quaerēbāmus.
Magister
Sed venitiēs hūc armātī?
Manricus
Minimē verō, bone Praeceptor, vāpulārēmus ā nostrīs Paedāgōgīs, sī ausī essēmus armā hāc aetāte vel aspicere, nedum tangere.
Magister
Āh āh, nōn loquor dē ārmīs crudelitātiēs, sed dē istīs scriptōriīs quae ad praesēntem rem faciunt. Habētis thecam pennāriām cum pennīs?
Mendōza
Quid reī est theca pennāria? An eā, quam nōs calamāriām nōmināmus?
Magister
Eā ipsa, nam antīquissimī hōminēs solēbant stylīs scrībere, quibus successērunt calamī, et potissimum Nīlōticī. Agarēnī, sī quōs vīdistī, arundīnibus scrībunt ā dextrā in sinistram, sīcut omnēs pēnē ad Orientem nātiōnēs: Eurōpā Graecōs secūta, contrā ā sinistrā in dextram.
Manricus
Etiām Latīnī?
Magister
Latīnī quoque, fīlī: sed hī ā Graecīs habent ōriginem, et ōlim veterēs Latīnī scrībēbant in membrānā dēletīlī, quae vocābātur palimpsestōs; tum ūna tantum faciē, nam quī utrīnque erant librī cōnscriptī, opīstographī dīcēbantur, quālīs fuit Orestēs illē Iūvenāliēs: 'Scrīptus, et in tergō, necdum finitus'. Sed haec aliās, nunc eā quae īnstant. Anseriēs pennīs scrībimus, aliquī gallinaceīs. Vestrae istae sunt egregie habiliēs, nam sunt caule amplā, et nitida, et firmā: dētraihite plumūlās scalpellō, et detruncāte aliquid ē caudā: tum eradite, sī quam habent scābritiēm, nam levigātae fiunt aptiōrēs.
Manricus
Numquam egō gerō nisī deplumātās et nitidās, sed Institūtor meus docuit mē eās laevēs facere salīvā, et affricātiōne ad āversam tūnicam, vel femīnicpcrūrālia.
Magister
Praesēns consilium.
Mendōza
Doce nōs aptāre pennās.
Magister
Prīmum omnium rescindētiēs ūtrīnque caput, ut fīat bifurcāta: tum in suprīōre parte incīsūram faciete scalpellō sensim ductō, quae crēna vocātur: hinc aequāte duōs illōs pedūnculōs, seu māvultis nōmināre cruсrulā; itā tamen, ut altius sit dextrum, in quod penna scrībendō incumbit; id tamen discrīmen vix perceptibile oportet esse. Pennam sī firmius vīs chartae imprimere, tribus digitīs tenētō: sīn celerius, duōbus, police et indicē, morē Italīcō; nam medius inhibet magis cursum, et moderātur, nē sē īmmodice effundat, quam adiuvat. Prōfer ātrāmentārium.
Mendōza
Hem, cornū ātrāmentārium ēlāpsum est mihi veniēnte hūc.
Magister
Puer profert amphullam illam ātrāmentāriām, ēx eā effundēmus in hōc mortāriōlum plumbeum.
Mendōza
Sine pericūlō?
Magister
Itā hauriāēs penna liquidius et commodius; nam in gossipīō, vel filō bombycīnī, aut linī, quum pennam intingis, adhaeret semper crenae fibrā aliquā vel flocculus, in quō dētraheendō fit mora scrīptiōnī: aut sī nōn detrāhās, līturās verīus effīngās, quam littērās.
Mendōza
Egō ex sōdālium cōnsiliō linteōlum Melitēnse indō, aut bombycīnum(2) levē ac tenūe.
Magister
Istud verō est satius. Cēterūm multō praestāt sōlum ātrāmentum īnfundere in mortāriōlō quidem fixō; nam quod circumgestandum est, huic omnīnō opus est pericūlō. Cēterūm habētis chartam?
Mendōza
Hanc.
Magister
Asperam admodum, et quae pennam remorētur, nē inoffēnsē decurrat, quod est studiīs noxium. Nam dum luctāris cum scābritiē chartae, ēlabuntur multa ex iīs, quae scrībenda cōgitāverās. Hoc genus chartae amplae, dēnsae, dūrae, scābrae, librāriīs relinquite, quae ideō librāria nuncupātur: quod ex eīs fiant ad diūturnitātem librī, nec illam quotidiānō ūsuī parāveris grandem, augustānam, sīve imperiālem, quae dē rēbus sācrīs hierāticā nōminātur: quālēs vidētis in librīs sācrārum aedium. Acquīrite vōbīs chartam epistolārem, quae ēx Italiā adfertur optimā, tenuissimā, et firmā: vel vulgārem illam quam ēx Gallīā importānt, quam passim invenietis venālem in singulōs codīcēs nummīs octōnīs plūs minus: dābitur vōbīs prō corollāriō phīlūrā ūna aut alterā chartae emporeticae, quam bibulam dīcimus.
Mendōza
Quae est hōrum nōminum rātiō? Nam saepē dubitāvī.
Magister
Emporeticā dē Graecō venit, ab involvendiēs mercibus; et bibuā, quod ātrāmentum absorbeat. Itā nōn erit vōbīs opus furfuribus, aut sabulō, vel pulvere dē pariēte ērāsō. Sed omnium optimum est quum per sē littērae exsiccāntur: eō enim modō diūturniōrēs fiunt. Prōderīt tamen emporeticā, quam sub manum extendiātis, nē sūdōre aut sordibus māculētis papȳrī candōrem.
Manricus
Cedō iam nōbīs, sī vidētur, exemplār.
Magister
Prīmum abecedārium, deinde syllabātim, tum verba cōniūncta ad hunc mōdum. Discē Puer, quibus fiās sapientior, et proinde melior. Vōcēs sunt animōrum signa inter praesentēs, littērae inter absentēs. Haec effingite, et redite hūc ā prandiō, vel crās, ut scrīptūram vestram emendem.
Manricus
Faciemus, interēā commendāmus tē Christō.
Magister
Et egō vōs eidem.
Mendōza
Sēcedāmus, ut absque interventū sōdālium, et interpellātiōne meditemur quae ā Magistrō hoc accēpimus.
Manricus
Placet mihi, itā fiat.
Mendōza
Ventum est quō volēbāmus: assideāmus in hiēs saxīs.
Manricus
Etiām, sed adversī ā sōle.
Mendōza
Mūtuā mihi dīmidium chartae folium, quod reddam crās.
Manricus
Sufficit tibi hoc frustulum.
Mendōza
Huī, nōn capiet sēx versus, ex meīs praesertim.
Manricus
Scrībe in utrāque faciē, et dūc versus dēnsiōrēs: quid neccesse habēs tam magna interstītiā relinquere?
Mendōza
Egō nē? Vix intervāllum est ūllum, nam littērae sēsē ūtrīnque attingunt, praesertim quae longōs habent apicēs, aut pedēs, ut b et p. Sed quid tū? Iam nē duōs versus exārāstī? Et quidem elegānter, nisī quod sunt prāvī.
Manricus
Scrībe tū seōrsum et tacē.
Mendōza
Enimverō pennā et ātrāmentō hoc scrībī nullō pactō potest.
Manricus
Quid itā?
Mendōza
Nōn cernis, ut penna respergit chartam ātrāmentō extrā littērās?
Manricus
At ātrāmentum meum adeō est crāssum, ut līmum esse crēdās, aspice amābō, ut haeret in summā crēnā, nec ad charaсtērēs fōrmandōs dēfluit. Quīn igitur utriusque incommōdō medēmur? Tū dē cuspidibus pennae rescinde scalpellō, quōad ātrāmentum cōmmodē colligāt in littērās, egō in ātrāmentārium, quō sit ātrāmentum liquidius, īnstillābō guttās aquae aliquot.
Mendōza
Immeitō potiūs.
Manricus
Ōh, nē lōtium foetēbit ātrāmentum ipsum, et quicquid scrīpserīs; nec facile dēinceps odōrem hunc eluerīs ē pericūlō. Optimum esset acētum sī habērēs ad manum; nam hoc vī suā statim disrārāt dēnsum ātrāmentum.
Mendōza
Vērum, sed perīculum est nē ācrimōniā suā chartam penetret.
Manricus
Nihil tale metuās, haec charta māximē omnium continet ātrāmentum, nē effluat.
Mendōza
Extrēmae huius tuae chartae ōrae īnaequālēs sunt, rugātae et asperae.
Manricus
Dēmārginātō chartam aliquantum forficibus, nam hoc est etiam elegantius, aut citrā eam asperitātem scrībendō subsistē. Tibi semper levissimae offensiōnēs satis magnō impedīmentō sunt, nē pergās: sed quicquid est in manibus abiciās illicō.
Mendōza
Redeāmus iam ad Praeceptōrem.
Manricus
Vidētur tibi tempus?
Mendōza
Metuo nē praeterierit iam tempus, nam solet mātūrē coenāre.
Manricus
Eāmus: ingredere tū prior quī habēs minus cordiēs.
Mendōza
Immō tū potius quī minus frontiēs.
Manricus
Vidē nē quīs ab illō exeat quī dēprehendat hic nōs jōcantēs, et lascīvientēs. Pulsēmus forēs annulō, etsī patentēs, nam hoc fuerit urbānius. At, at.
Puer
Quīs istīc? Rēcta introēas quīsquis ēs.
Manricus
Nōs sumus; ubī est Institūtor?
Puer
In conclāvī.
Mendōza
Omnia sint tibi fausta Praeceptor.
Magister
Fēliciter veniēritis.
Mendōza
Effīnximus quinquiēs, aut sexiēs tuum exemplār in eādem chartā: referimus hoc opus nostrum ad tē emendāndum.
Magister
Rēctē facitis: ostendite. Post hāc relinquite maiōrem intercapēdinem versuum, ut sit ubī egō possim corrigere vestra errāta ad ēmendātiōnem. Hae litterae sunt admodum īnaequālēs, quod est in scrībendō foedum. Animadvertite, quantō m maius est quam e, et o quam orbis huius p; nam littērārum corpora omnia oportet esse aequālia.
Mendōza
Quid quaesō vocās corpora?
Magister
Media in litterīs, praeter apīculōs et pedūnculōs sī quōs habent; apicēs habent b, et l; pedēs p, et q. Iam in eōdem m, crūra sunt imparia, prīmum brevius est mediō, et nimis magnam caudam trahit, sīcutī et illud a, nec satis imprimitis pennam chartae, vix haeret ātrāmentum, nec dignōscās quae sint elementa. Quod littērās hās trānsfōrmāre tentāris in aliās, ērāsīs particulīs cuspide scalpellī, magis dētūrpāstī scrīptūram, satius fuisset tenuem lītūram indūcere: tum et quod superest verbī in fine versūs trānsferere in caput sequentiēs, modō intēgrae sint semper syllabae, quae secārī nōn patitur lēx Latīnae scrīptiōnis. Augustum Caesārem produnt memōriae, nōn solitum verba dividere, nec ab extrēmā parte versuum abundantēs littērās in alterum trānsferere, sed ibīdem statim subiicere et circumdūcere.
Manricus
Nōs id libentēs imitābimur, quoniam exemplum est Rēgiēs.
Magister
Rēctē facitis: quōmodo enim aliter approbārētiēs vōs ēx illīus esse satōs sanguine? Sed nē coniungātis omnēs littērās, nec omnēs sepārētis. Sunt quae vinciērī inter sē postulent, ut caudātae cum aliīs, velut a, l, u, item hastātae, ut f, et t. Sunt quae recusent, nempē orbiculātae, p, o, b. Quantum poterītiēs, rēctō capite scrībite; nam inflēxō atque incumbentī, dēfluunt humōrēs ad frontem et oculōs: unde morbī nāscuntur multī, et vīdendiē imbecillitās. Accipite alterum exemplār, quod exprīmiātiēs crās Deō propitīō. Sed prōperā, nec tē ventūrās differ in hōrās: Quī nōn est hodiē, crās minus aptus erit.(3) Et aliud. Currant verba licet, manus est velocior illīs, Nondum linguā suum, dextra perēgit opus.(4)
Mendōza
Visne etiam ut lītūram hanc reddāmus?
Magister
Lītūram sāne, modō, et alia probē exārāta.
Mendōza
Interēā optāmus tē bellissimē valēre.
(1) In audiōtōriō Antōniī Nebrīsēnsis. Hīc est Aelius Antōnius Nebrīsēnsis bonārum litterārum et Latīnae linguae prīmus apud Hispānōs assertor, omnimodā disciplīnārum ēruditiōne refertus, quī extrēmō ferē senectāe suae tempore Complūtī doctissimōs auditōrēs docēns, diem suum obiit; ē cuius audiōtōriō plūrimī ērudītissimīque virī prōdiērunt, quōrum scriptīs (ut Sōcratī contigit) nōmen ēius aeternae memōriae mandābitur.
(2) Bombycīnum, tāfetānum vulgō.
(3) Ovid. dē remediō amōris, v.93.
(4) Mart. lib. 14. Epigrām. 208.