Vives
Ecce, haec sunt colloquia quae Vives scripsit:
- Exercitatio - Colloquium Primum
- Exercitatio - Colloquium Secundum
- Exercitatio - Colloquium Tertium
- Exercitatio - Colloquium Quartum
- Exercitatio - Colloquium Quintum
- Exercitatio - Colloquium Sextum
- Exercitatio - Colloquium Septimum
- Exercitatio - Colloquium Octavum
- Exercitatio - Colloquium Nonum
- Exercitatio - Colloquium Decimus
- Exercitatio - Colloquium Undecimus
- Exercitatio - Colloquium Duodecimus
- Exercitatio - Colloquium Tertius Decimus
- Exercitatio - Colloquium Quartus Decimus
- Exercitatio - Colloquium Quintus Decimus
- Exercitatio - Colloquium Sextus Decimus
- Exercitatio - Colloquium Septimus Decimus
- Exercitatio - Colloquium Duodevicesimus
- Exercitatio - Colloquium Undevicesimus
- Exercitatio - Colloquium Vicesimus
- Exercitatio - Colloquium Vīcēsimus Prīmus
- Exercitatio - Colloquium Vīcēsimus Secundus
- Exercitatio - Colloquium Vīcēsimus Tertius
- Exercitatio - Colloquium Vīcēsimus Quārtus
STUDIŌSĪS
LINGUAE LATĪNAE
TĪRUNCULĪS.
Mactī animō ēstōte & vōs Puerī, quī prīma coepistis Linguae Latīnae pōnere rudīmenta. Et vestrae enim imbēcillitātī cōnsultum esse voluimus in hāc exercitātiōnis Lūdovīcī Vivis ēditiōne. Ea scīlicet adnotātiunculīs passim ōrnāvimus, quae tenellae vestrae aptārī possent aetātī, & quās vestrum ferret ingeniolum. Nōn antīquitātis idcircō ērudītiōnem, nōn sermōnis ēlegantiam, nōn historiās, nōn fābulās explicuimus, quae vestrās potius obruerent, quam adjuvārent mentēs: sed difficiliōra, & minus ūsitāta Latīna vocābula, phrasēsque obscūriōrēs Italō reddidimus sermōne, quod vōbīs pernecessārium, atque ūtilissimum exīstimābāmus. Sunt enim familiārēs dīcendī modī ex triviō Latiī aliquandō petītī, quī negōtium etiam prōvectīs hominibus facessunt, quibus utriusque linguae fax aliqua pellūcida nōn affulgeat. Date igitur operam, ut quae adnotāvimus, memoriā perdiscātis. Hoc sī fēceritis, satis amplam opellae nostrae mercēdem rētulerimus.

JŌANNĒS LŪDOVĪCUS VIVES,
Philippō Carolī Caesaris Augustī fīliō hērēdī,
optimam mentem.
Latīnae linguae permagnae sunt et ad loquendum, et ad rēctē sentiendum ūtilitātēs; est enim ea velut thēsaurus quīdam omnis ērudītiōnis, quoniam magna et praestantia ingenia Latīnō sermōne disciplīnās omnēs cōnscrīpsērunt, ad quās nēmō potest pervenīre, nisi per linguae illīus cognitiōnem. Quam ob causam nōn gravābor, inter majōrum studiōrum occupātiōnēs, hāc quoque parte pueritiae rudīmenta adjuvāre. Cōnscrīpsī in ūsum Latīnae linguae prīmam loquendī exercitātiōnem, quam puerīs (ut spērō) condūcibilem, tibi Prīncipī puerō vīsum est dicāre: quum propter patris tuī benevolentiam ergā mē summam, tum quod in animō tuō ad rēctōs mōrēs fōrmandō, optimē dē Hispāniā, hoc est, patriā meā merēbor, cujus salūs sita est in tuā probitāte ac sapientiā. Sed haec ā Jōanne Martīniō Siliccō, īnstitūtōre tuō et cōpiōsius audiēs, et crēbrius.

PETRUS MŌTA, COMPLŪTĒNSIS
STUDIŌSĪS LĒCTŌRIBUS SALŪTEM.
Possum equidem vōbīs, Lēctōrēs optimī, dē librīs omnibus, quōs Jōannēs Ludovicus Vīvēs, Hispānōrum decus, composuit, illud ex animō affirmāre, quod apud Cicerōnem Catō, Scīpiōnī, et Leliō suādēre vidētur: multās ad rēs perūtilēs esse Xenophontis librōs, quōs ut studiōsē lēgant, adhortātur. Vērum aliī fortasse nōn nisi doctīs ērudītīsque lēctōribus erunt idōneī: hic autem ūnus colloquiōrum libellus ejusmodī est, ut nōn sōlum Latīnae linguae tȳrunculī, sed quī jam diū in eā exercitātī sunt, maximam inde frūgem facere possint, ut ad Latīnē ēnūntiandum quicquid velint, et doctiōrēs fīant, et prōmptiōrēs. Nōn vacat hujusce reī causās ratiōnēsque persequī: longiōrem enim epistolam quam prō libellī modō prōpōnere nōn decet. Sed ūna illa interim satis estō. Ex aliōrum librōrum lēctiōne, vel ut Terentiānā atque Plautīnā, excerpī quidem ēlegantiae frūctum, quis negat? Sed in eīs tamen vitiōrum incitāmenta, et mōrum offendicula inesse quis nōn videt? At in Auctōre nostrō, quid quam ēlegantiae Latīnae flōsculōs, quōs ex clārissimīs quibusque Auctōribus excerptōs in hunc libellum congessit, inveniēs? Tum nihil est, quod vel Chrīstum ipsum, vel certē optimōs mōrēs, et probam ēducātiōnem nōn sapiat.
Ut omittam mīrābile illud artificium, quō rēs ūtilissimās dulcissimō jūcunditātis temperāmentō condīvit, ut puerōrum animīs nōn minus jūcunda, quam idōnea prōposuerit. Ego certē prō virīlī meā hāctenus cōnātus sum, ut nōtōs mihi, ac amīcōs omnēs ad hujus libellī lēctiōnem adhortārer. Cum iīs vērō quī Grammaticam docendī mūnus obīrent, precibus et litterīs agere nōn dēstitī, ut eum discipulīs suīs expōnere vellent, darentque operam, nē puerī eum audīrent modo, sed ēdiscerent etiam. Sed haec agentī mihi ab amīcīs aliquot significātum est, plērōsque Grammaticae Professōrēs, quōs ipsī probē nōssent, libellī ēnārrātiōnem coepisse quidem, sed in mediō tamen itinere ab incoeptō dēstitisse: ut nunquam magis Ascensiānam operam sibi dēsīderātam esse dīcerent: adeō fuit vir ille dum vīveret, dē vulgō litterārum benemeritus. Neque mīror sānē, cum apud nostrātēs ita sint exigua docentibus praemia cōnstitūta, tam male discipulī ipsī Praeceptōrum operam compēnsent, tantus dēnique hujus molae versandae sit labor, ut doctissimus quisque Sysipium hunc lapidem humerīs suīs subīre dēdignētur: multī rūrsus parva, et tenuis ērudītiōnis suppellectile, cum aliunde honestiōrem (ut ipsī ajunt) quaestum facere nequeant, magnō sē huic labōrī accingant. Neque vērō jam ad magistrum ēligendum, quantā quisque ērudītiōne sit praeditus, sed quam sit ad labōrem tolerandum ferreus, in cōnsiliō habērī solet: ad rudīmenta enim docenda, vel īnfirmum quemque sufficere. Quārē operae precium mē factūrum esse ajēbant, sī dictiōnēs aliquot, praeter eās, quae in margine expositae essent, vel eārum ēlūcidātiō nōn ita facile sē offerret, adnotārem, quod ab ērudītissimīs virīs in nōnnūllīs Auctōribus factitātum vidēmus. Jam quō id libentius facerem, quārundam vōcum expositiōnēs ab illīs commentās, nē nōn eās intelligere vidērentur, mihi nārrārunt: quae nesciō, utrum rīsum mihi, an stomachum potius movēre dēbērent. Obtemperāre igitur, tum amīcōrum eflāgitātiōnibus, tum commūnī ūtilitātī, quamlibet magnīs negōtiīs districtus essem, optimum dūxī, et ea quae vel expositū digna, vel ab aliīs dubitāta cognōscerem, quantā maximā possem brevitāte adnotāre. Hoc tamen prius candidum lēctōrem admonēre vellem, mē nōn ostentandae ērudītiōnis (quam aliīs fortasse scrīptīs exhibēre possēmus) sed īnfimae Grammaticōrum plēbī cōnsulendī animō, ad hās nūgās dēscendisse, in eōrum potissimum grātiam, quī vel Graecē nesciunt, vel nōn perinde sunt ērudītī. Quī sī multa dēsīderāverint, quae per nōs exposita vellent, sciant vicissim multa nōs adnotāsse, quōrum nōn poenitēre nōn poterat; quae nē meminissēmus quidem, nisi ab aliīs perperam, rīdiculēque interpretāta, prō compertō habērēmus. Valē Lēctor optimē, et libellum hunc etiam atque etiam amplectere.

Vives, Johannes, Ludovicus. Exercitātiō Linguae Latīnae. Ed. stereotypa. Valentiae. Gregorius Majansius.
1782.
Source: Stoa.org
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.
Johannes Ludovicus Vives. Exercitātiō Linguae Latīnae.