Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī - Dialogus Tertius
Obeliscōrum seu ligneārum pȳramidulārum lūdus.
Persōnae
Marīnus, Alcacar, Vīlicus
Marīnus, Alcacar, Vīlicus
Marīnus
Quid tū tam incessanter et ārdenter, valētūdinis nūllā ratiōne habitā, diē
fēstō et hōrīs pōmerīdiānīs meditātiōnī haudquāquam convenientibus,
lītterīs indulgēs? Meminerīs quaesō vērissimum esse illud quod vulgō
fertur: quod caret alternā requie dūrābile nōn est. Unde fit ut
Quīntiliānus maximus adul`escentium īnstitūtor, nē prius odierint quam
līterās amārent, dandās esse litterāriō labōrī remissiōnēs, optimō quidem
iūre cēnsuerit.
Alcazar
Quoniam nōn erat aliud quod agerem, hoc agēbam, tuum erit modo mē prō
arbitriō utī quī optātus certē et in tempore ut levāmen forēs accesīstī.
Marīnus
Agendum igitur quandō tē tōtum mihi commīsistī animum remissūrum in vīllam
meam, quae urbī est proxima, nōs recipiam, ut aut ibi spatiēmur, aut sī
libet vīrēs exercēre, globīs missilibus ad obeliscōs ligneōs lūdāmus.
Alcazar
Mōs tibi gerātur honesta semper et ūtilia praecipientī, quārē ō Mūsae, in
noctem usque valēte, mē in reditū quī tōtōs hōsce diēs sedendō cōnsūmēbar
multō alacriōrem exceptūrae.
Marīnus
Haec est vīlla et illa quam ēditō locō positam vidēs, villicī domūs, unde
quaecunque sunt in vīllā circumspicit; mē nōvit, ad nōs vēnit.
Alcazar
Grātus, profectō, domūs est prōspectus et cuiusmodī placet Horātiō longōs
dīcentī quae prōspicit agrōs.
Vīlicus
Sit faustus et fēlīx vester hūc adventus.
Marīnus
Ut valēs? Num salva sunt quae habēs in vīllā cūnctā?
Vīlicus
Āthlēticā, pugilicā, nī māvīs tauricā ūsus sum valētūdine, nūllumque
hāctenus (quod Deus perpetuum esse velit) dētrīmentum accēpimus. Pecus
enim valet, segetēs mātūrae sunt, frūctūs ūberrimī et tandem omnia prō
vōtīs.
Marīnus
Dēprōme igitur, dum cēnulam nōbīs parās, pȳramidulārum manipulum, sīquem
habēs, ūnā cum globulīs missilibus; nam volō Alcazārem eō lūdō reficere.
Vīlicus
Duplex est ad manum fasciculus, siccus alter et satis āridus, alter recēns
et nūperrimē ex officīnā dēportātus; globīque missilēs nātūram sequuntur
manipulōrum. Ārea item duplex est nēquid ad integram voluptātem dēsit,
altera iuxtā domum, altera sub illīs arboribus prope flūminis rīpam.
Alcazar
Ex manipulīs recentior erit commodior nē facile ventō dēturbētur et vernō
tempore opācum solum lūdō magis congruit.
Vīlicus
Fīet sīcuti iubēs. Ērēxī obeliscōs. Iam quotō lūdō cōnstet victōria
quodque sit eius futūrum praemium statuite locus nē posteā inter lūdendum
fīat cavillātiōnibus.
Alcazar
Edepol! Ārea solida, firma, rēcta, plāna, longa, lāta, munda et sine
scrūpulīs quī globōs remorentur est.
Marīnus
Tū, villice, arbiter et lītium compositor sēde, tuumque sit mūnus quī
tantopere in lūdō versātus es: obeliscōrum ōrdinēs dēbitō inter sē spatiō
compōnere, lēgēs praescrībere iuxtā quās incorruptē iūdicēs, obortam
contrōversiam ex lēge dirimere, prōstrātās pȳramidūlās ērigere, testulā
aut radiō aliquō vestīgium quō missus ē carceribus globus cōnstiterit
signāre. Quod adversus medium obeliscum, medium coniūnctīs pedibus
premāmus. Accēdet etiam ad mūnus tuum utī numerōrum quibus lūdus
absolvitur ratiōnem habeās nē ut fit aut oblītī aut cavillantēs invicem
ipsōs vel augeāmus vel dīminuāmus inmeritō. Spōnsiō erit in singulōs lūdōs
nummus argenteus, vincetque lūdum quī prior vīcēsimum numerum complēverit.
Alcazar
Nōs pallia pōnimus et ad lūdum accingimur. Tū, villice, lēgis lātor et
praeses statūta prōmulgā.
Vīlicus
Quandō ita imperātis, sciātis oportet nōn semper lūdī huius eāsdem esse
legēs, sed prō collūdentium voluntāte subinde variārī. Quārē quās tulerō,
nam erunt locō et vōbīs pariter congruentēs, ratās et firmās habētōte.
Marīnus et Alcazar
Inviolābiliōrēs quam sī Lycurgī, Solōnis aut Dracōnis forent quās sanguine
scrīptās trādit antīquitās, servāre pollicēmur; aut, sī māvīs, religiōsius
excipiēmus quam Numae Pompiliī placita ā Pyeriā nymphā prōtēcta asserentīs
populus admīsit.
Vīlicus
Quid reī est Solōnis Dracōnis, numquid piscēs aut serpentēs fuēre, quī
vōs, sī minus lēgibus pāruerītis dēvorābunt?
Marīnus
Id ipsum, quam nōvit Alcazar, hic meus Villicus persōnae suae decōrum
servāre.
Alcazar
Quid aliud respondēbit agrestis et incultus homō?
Vīlicus
Haec igitur, aurēs ērigite, līnea, quam ūnō ex obeliscīs dēdūcō, mēta
estō, carcerum locō ē quā in ōrdinēs globōs mittētis, dēbitumque prō
sphaerārum pondere et rōbore vestrō ab eā ad Pȳramidulās spatium
interiacet.
Alcazar
Rēctē cōnstituis.
Vīlicus
Est etiam haec ante ōrdinēs mēta secunda in cuius mediō aut ad alterutrum
latus, rēgīna Pȳramidula ērigētur, hinc quī globō ex prīmā līneā missō
dēturbāverit, quaternārium numerum adimplēbit, nam vīgēsimō, utī
sānxistis, lūdus tōtus cōnstat. Hanc autem mētam, quae prior est, quī nōn
fuerit trānsgressus, aut eam quae est ad ōrdinēs, nōn attigerit, in damnō
erit, quod brevitāte peccāverit, ūnitāsque accrēscet adversāriō,
facultātemque reus usque in alteram manum adoriendī obeliscōs āmittet;
solet item post phalangem aliā dūcī līneā, quam quī contigerit aut praeter
gressūs fuerit, nōn minus dēlinquet quam quī ad mediam nōn pervenit, eādem
poenā mulctandus. Cēterum, quod est proximum, tantum singulae inter sē
Pȳramidulae distābunt, quantum etiam singulae iacentēs longitūdine locī
occupant, nē sī ērēctae coniūnctiōrēs fuerint plūrēs quam vēlitis ūnō
iactū prōsternātis, aut sī disiūnctiōrēs pauciōrēs quam sit cōnsilium,
ternae ōrdine antīquīs sēdibus, aut novīs sī placet, collocābuntur.
Alcazar
Recentibus placet, nam vetustae profundiōrēs sunt quam ut obeliscī facile
dēvolvī possint.
Vīlicus
Tertium sit statūtum: eum quī per mediōs pȳramidulārum ōrdinēs nūllā
dēturbātā, sphaeram ex arēnae prīncipiō mīserit: vidērī pȳramidulārum ūnam
prōiēcisse. Idem tantum facere secundō ictū, sīc vitium erit ac sī
longitūdine aut brevitāte prīmō iactū peccāret: excidit enim continuō
prīmātū et eum trānsmittit collūsōrī. Porrō autem quī agmen aggressus
medium dumtaxat obeliscum dēiēcerit quī paulō reliquīs octo superior sed
prīmāte īnferior est: bīnārium numerum absolvet. Nam sōlus ob dignitātem,
prō duōbus est cum aliīs tantum prōtrūsus, simplicī numerō contentus erit.
Quārtum dēcrētum sīc habet: retortus ex collīsiōne in lapidem aut
parietem, ex prīmō iactū trānsmissā phalange in pȳramidulās globus sī quam
dēvoluerit nec nocēbit nec iuvābit. Sī vērō intrā ōrdinēs cōnstiterit et
quō minus līberē aggressor turmam adoriātur pȳramidulā impedīmentō fuerit,
āmovēbitur, ipseque dīrēctīs ad mediam pedibus immaculātē lūdet ita ut nec
manū nec eadem globō pressō et nōn ēmissō obeliscōs prōsternat. Quīnta et
postrēma lēx erit nē cui vestrum liceat parum vēlōciter globum dēcurrentem
aut ōris flātū aut pedis ictū ulterius agere. Idque fit ut dolus omnis
vītētur, stantem vērō quī pȳramidulam sēde mūtāverit sed nōn dēvoluerit
commodī nihil cōnsequētur. Idem autem sī eō pactō obeliscōs dēturbāverit
ut cum alius suprā alium fuerit prōtrūsus, nōn facile distinguī possit num
quī suprā est dēturbātus sit necne: dēdūcendī subiectum, nōn eius quī
lūsit sed adversāriī potestās erit. Nē quoniam nostrīs magis quam aliēnīs
commodīs studēmus lūdentī occāsiō dētur digitō labantem prōsternere.
Commodior autem sī ex globīs alter vīsus fuerit, ad medium lūdum
permūtābitur. Post haec ūnum id superest ut utrīus lūdendī prīmātus
futūrus sit, sortiāminī.
Marīnus
Ego nōlō fortūnae quae caeca est nummōs meōs committere, artē potius id
experiāmur, sīc ut quī ex ūnō et eōdem locō obeliscōs plūrēs dēturbāverit,
prior lūdat.
Alcazar
Ratum estō.
Marīnus
Adsit sors dextera, bene habet, Pȳramidulās sex prōiēcī. Tū, Alcazar,
eandem notam continētō.
Alcazar
Meus ut videō prīmātus est, quī ūnum amplius dēturbāvī, trānscurrāmus ad
harēnae citeriōrem mētam, inde lūdum auspicātūrī. Bonīs avibus globum
prōiiciō.
Vīlicus
Ante mediōs ōrdinēs obeliscum prīncipem collocō, vidēte utī dexterē
lūdātis.
Alcazar
Edepol perpulchrē factum: prīmātem cum quātuor aliīs obeliscīs dēturbāvī,
mea, ut videō, lūdī huius victōria erit, nam et ad latus dextrum turmae
globus cōnstitit, commodius ut lūdam.
Marīnus
Āmovē tē inde ōcius Vīlice, nē dēcurrentem globum retardēs. Vah! Ēlūsus
sum: sine offēnsiōne per medium agmen globus dēcurrit et longē ā turbā
cōnsēdit. Cōnsilium erit cēdere potius quam victōrī tibi resistere!
Vīlicus
Quid tū tam cito animum abiicis? Varia lūsūs fortūna est et multa in eō
perīcula, quae nōn facile vītat nisi quī attentissimē lūserit.
Alcazar
Ego hāctenus octo pȳramidulās prōiēcī. Tū, Marīne, secundum lēgem ūnam
vīsus est dēturbāsse, nunc nē quid cavillēre, mē ōrdinēs omnēs dēturbantem
dīligenter observā. Prō dolor nōn īnfēlīcius lūsissem sī caecus forem: ad
tē prīmātus dēvolvitur, nimiā etenim pȳramidulās omnēs dēvolvendī
cupiditāte illectus, nūllam prōtūsī.
Marīnus
Ita plērumque fit, utramque ut dum volumus sēdem occupāre in neutrā
sedeāmus. Dextrō igitur Hercule, cornū hōc exterius, nam interiōrēs
obeliscōs adorīrī nōn est integrum. Impugnō: cessit fēlīciter, sī
intervāllī quod magnum est ratiōnem habeātis, ūnō mē tantum obeliscō
superās, sed ego potior prīmāriā lūdendī vice sum.
Vīlicus
Plānē, Marīne, vel lūdus nōs admonet in adversīs nōn esse dēspērandum et
īdem Alcazārī significat ante victōriam triumphum canendum nōn esse,
utriusque tamen numerus, nē prōcēdente lūdō cōnfundātur, ita habet:
Alcazar octo vīcit, tū vērō, Marīne, septēnārium numerum complēstī, prior
tamen et proinde potior ē carceribus globum missūrus, ancepsque modo
victōria est nam mūtuō et vincitis et vinciminī, quod prīmātum alter
āmīserit alter monade superet.
Marīnus
Hinc turbam omnem invādam ut aut cita mors veniat aut victōria laeta hāc
hāc.
Alcazar
Haudquāquam aurēs habet globus dēclīnantem tē quō dēsīderās ut sequātur.
Marīnus
Nōn audīvit sōlum sed exaudīvit quidem, ipse nī fallor sēriō triumphō, quī
novem quod hāctenus nōn est factum pȳramidulās dēvolvī ita ut ad decimum
sextum numerum pervēnerim.
Alcazar
Quid cessās Villice? Ōrdinēs compōnitō, libet enim quandō ita fortūnae
vidētur aut in mētam ulteriōrem impingere aut fortiter obeliscōs ēvertere.
Vīlicus
Malum tū tibi prōtendistī, magnō namque spatiō calcem superiōrem
trānsgressus es, invādendī agmen vicem āmittēns et ūnitātem adiiciēns
adversāriō.
Marīnus
Trēs ergō supersunt, sī iūstē supputātiōnem ineās, prōiiciendae mihi
Pȳramidulae, quō lūdum vincam.
Alcazar
Cēdō tibi, iam secundum lūdum inchoēmus, spēs etenim victōriae fulgere
mihi nūlla potest etiamsī cōnsultō peccēs, quī numerō mē iam prīdem
praecessistī magnō. Prīncipem tamen obeliscum (nam haec vīctī facultās
est) in mediīs carceribus pōnō ut ipsum etiamsī velimus nōn possīmus nōn
prōsternere.
Marīnus
Sīc ēsto priōrēs tamen lūdendī partēs meae sunt quī lūdum vīcī, iamque
haec mēta et harēnae prīncipium et citerior terminus erit.
Vīlicus
Sīc est lēgibus receptum, ulterior tantum mētā scopulus erit ad quem
impingātis hunc vītāte nisi perīclitārī vultis.
Marīnus
Excidit, minus animadvertentī, ē manū globus ita ut prīmātem nōn ēverterim
et vix carcerēs ēgressus fuerim nōn poterō nōn hinc peccātum admittere quī
tōtā āreā ab ōrdinibus absum.
Alcazar
Aspīrat rūrsus fortūna prīncipem quam (quoniam vī magnā adhortātus sum)
ūnā cum ipsō trēs aliōs ex turmā obeliscōs ēvertī sphaerā, quam ut nihil
dēsidērem prope dextrum latus ut dextera et fausta sint omnia cōnsēdit.
Marīnus
Nec ideō continuō ipse animum dēspondēbō, iam aliās fortūnae varietātem
expertus, propitiam optō fortem.
Vīlicus
Successit et quidem fēlīcissimē praeter omnem opīniōnem quī
disiūnctissimus pȳramidulās quīnque dēturbāverīs nōlī, quaesō, diffīdere.
Marīnus
Continē rogō tē intrā tuum terminum Alcazar, facque ut quandō proximē ad
ōrdinēs accēdis incorruptē lūdās.
Alcazar
Sumne satis ex arbitriō tuō iūstē compositus?
Vīlicus
Satis superque.
Alcazar
Nunquam eadem semper fortūna fuit, nam nēquicquam dēlinquerem, parum
abfuit quīn multum dēlinquerem vix obeliscō ūnō prōstrātō, ut sumus
Villice comparātī nē in posterum supputātiōnis fit error.
Vīlicus
Octo tū hāctenus pȳramidulās vīcistī et quīnque Marīnus nam secundus tuus
iactus prope fuit invalidus, prīmātum retinet Marīnus.
Marīnus
Nunc ē carceribus obeliscōs expugnēmus, nōn aberrāvī, piscātor ictūs
sapiō, rēcta quidem nisi morātur globus ōrdinēs invādit, nōn sum falsus,
medium dēturbāvit et in eius sēde cōnstitit ita ut sī fidēliter ratiōnem
ineam septem vīcerim, nam ante repetītōs carcerēs quīnque superāveram
hīsque ex prōiectiōne prīmātīs accrēvēre quātuor quae ūndecim cōnstituunt
quibus sī quīnque (quod erit facile) ex geminātō iactū addantur spēs magna
prōmittētur victōriae.
Alcazar
Nunc meae sunt lūdendī partēs. Mē miserum, īdem enim mihi quod tibi paulō
anteā accidit nam dum caput prīmātīs ferīre pārō multō altius globum mīsī,
recreat mē tamen quod ā pȳramidulārum turbā nōn longē sēcesserim.
Vīlicus
Sōlāre tē quantum volēs nōn amplius ut videō aequō marte pugnābis quī
Marīnō multō sīs īnferior.
Alcazar
Quid tū mē territās, didicī in perīculīs nōn dēficere, successit, nam
pȳramidulās, quod numquam putāram posse fierī, septem prōvoluī.
Marīnus
Nec id admittō, quī tē ūnā cum globō in ōrdinēs coniēcistī.
Alcazar
Ad tē, Villice, contrōversia dēfertur, statue quid sit faciendum.
Vīlicus
Nōn sine vitiō lūsistī: repete iactum.
Alcazar
Ēn vōbīs pȳramidulās quīnque prōiectās.
Marīnus
Male sit lapidī in quem globus impēgit.
Alcazar
Vīcerās nisi superbīssēs, optimē proinde sēnsit Periander, fortūnātus,
inquit, modestē agās, īnfortūnātus prūdenter. Prīmās lūdendī partēs
āmīsistī tēque nisi fallor iam bīnāriō numerō antevertī.
Vīlicus
Hui, inoffēnsē per mediam turbam ēgressus est globus.
Marīnus
In portum nāvigō, nōn amplius ut videō tempestāte agitandus. Tū, Villice,
obeliscōs compōnitō, nam distortē et inaequāliter dispositī sunt,
profundiōrēsque videntur sēdēs quam ut ex ipsīs citrā difficultātem
dētrūdī possint quās ideō īnfūsō pulvere adaequātō.
Vīlicus
Prō Iūpiter, quanta strāgēs ūnā cum prīmāte maior pars agminis cecidit,
tua est Marīne victōria.
Marīnus
Et tua erit spōnsiō quī incorruptōs nōs in officiō continuistī.
Vīlicus
Habeō grātiam.
Alcazar
Valētō, nam nōs iam Mūsae revocant.
Vīlicus
Et mē ovēs ex pāstū redeuntēs.