Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī - Dialogus Sextus
Cīvitās Mexicus interior
Persōnae
Cuacus, incola, Camora, incola, Alfarus, advena, Vīlicus
Cuacus, incola, Camora, incola, Alfarus, advena, Vīlicus
Cuacus
Plānē tempus est, Camora, ut Alfarum nostrum, Ulyssem alterum, quod tam
ānxiē appetit, per Mexicum dēdūcāmus tantae urbis magnitūdinem
contemplātūrum. Fīet enim inde ut, dum nōs quae fuerint praestantiōra
docēmus, audiāmus alia quae aut omnīnō sint nova, aut, sī vetera, certiōra
fīant.
Camora
Prūdenter certē, ut solēs, omnia neque unquam maiōrī commodo docēbimus
quam sī aliōs īnstruendō ipsī reddāmur doctiōrēs. Vērum utrum ad id
vidētur commodius, pedestrēs an ut equestrēs incēdāmus?
Cuacus
Id ipsum vīderit Alfarus, cuius hoc ūnum hodiē negōtium āctūrī sumus.
Alfarus
Praestābit equīs īnsidēre ut vehentēs sine lassitūdine colloquāmur,
dēscēnsūrī, cum opus fuerit, aut templa aut rēgiam ingredī.
Cuacus
Quandō ita vīs, Alfare, mūlam ascenditō quae tē ex itinere dēfatīgātum
sine succussātiōne et placidissimē vehet nōsque equīs īnsiliēmus Camora
tībiīs contractīs et ego extēnsīs. Nam ita sunt strātī.
Alfarus
Cūr nōn amābō eīsdem ephippiīs, fraenīs, ōreīs et antilēnīs cōnstrātī
sunt?
Cuacus
Quod ut nōn omnibus hominibus omnia conveniunt, ita nōn omnibus equīs
omnia congruunt ōrnāmenta. Phallērās enim aliās generōsus et magnus equus
petit, aliās mannus et gradārius.
Camora
Prōdeāmus tandem aliās dē hīs loquūtūrī Alfarīque claudāmus latera ut ex
aequō ipsīus colloquiō fruī possīmus.
Cuacus
Cui īnsistēmus viae?
Camora
Tacubensī quae et celebrior est et rēcta nōs in forum perdūcet.
Alfarus
Quam exhilarat animum et vīsum reficit viae huius cōnspectūs. Quam et
extēnsa et ampla, quam rēcta, quanta eius plānitiēs et nē hībernō tempore
lutēscat et obscaena fit tōta lapidibus strāta per cuius medium, quod
etiam facit ad eius ōrnātum et cīvium ūtilitātem intrā suum canālem aperta
ut magis dēlectet aqua dēcurrit.
Camora
Dē domibus quās habet utrinque tantō ōrdine et ad perpendiculum positās ut
nūllā ab aliā vel lātum unguem dēviet, quid iūdicās?
Alfarus
Superbae sunt omnēs et operōsissimae et quālēs opulentissimīs et
nōbilissimīs cīvibus conveniant. Singulās nōn aedēs, ita sunt bene
māteriātae, sed arcēs dīxerīs.
Cuacus
Tālēs oportuit prīncipiō fierī in tantā hostium multitūdine, cum cingī
mūrīs et turribus mūnīrī cīvitās nōn posset.
Alfarus
Praesēns cōnsilium neque sē, ut nihil dēsīderārētur, plūs iūstō efferunt,
idque, nī fallor, tum ut in terrae mōtibus, cuiusmodī audiō esse aliquot
in hīsce regiōnibus, concussae altitūdine suā nōn corruant, tum ut ex
aequō omnēs sōlem admittant, aliās aliīs nēquāquam obumbrantibus.
Cuacus
Decuit etiam et eā ratiōne nōn sōlum, ut vidēs, amplissimās et spatiōsās
esse viās sed domōs, utī optimē iūdicāstī, nōn multum surgere salūbrior ut
esset cīvitās nōn impedientibus ēditissimīs aedificiīs, flantibus et
reflantibus ventīs quī ūnā cum sōle pestiferōs quōs palus, quod in proximō
est, vapōrēs ēmittit, discutiunt, longē arcent.
Alfarus
Aedium antepagmenta nōn ex lateribus aut vīlī aliā māteriā sed ex magnīs
saxīs artificiōsē positīs cōnstrūcta sunt in quōrum super līmināribus
īnsignia sunt dominōrum culmina item plāna sunt prōminentibus in viam ex
subgrundiīs, canālibus ligneīs et fictilibus pluviam velutī ēvomentibus.
Camora
Num aliter Hispānae teguntur domūs?
Alfarus
Nōn eōdem modo cūnctae, plēraeque tamen in utrāque praesertim Castellā.
Nam in Baeticā varius mōs est: Imbricibus sīve tēgulīs incurvīs
cooperiuntur ita inter sē connexīs ut multīs seu tubīs factīs imbrēs
excipiant et rēiiciant in impluvium eiusmodīque aedificiōrum culmina, quae
aliī fastīgia, aliī summitātēs appellant, ab utrōque lātō nōn trānsversō
aedificiī pariete in acūtum semper fastigiant ēminentibus īnsuper ōrnātūs
grātiā ventōrum indice turriculīs et pȳramidulīs quibusdam quae tēcta,
quod in duās partēs dēvexa sint et pluviam receptam in utranque partem
dēdūcant, ā pectinis similitūdine pectināta dīcuntur, quemadmodum
testūdināta quae in partēs quātuor prōtenduntur. Haec autem vestra
subdiālia pavīmenta, quālia prīmum Graecī excōgitāvēre, et nunc sunt in
Campāniā genuīnō vocābulō nuncupantur. Sed, quaesō, quae est haec quae ad
dexteram trānsversa item amplissima et maxima via lapidibus strāta in tam
longum altior et mūnītior cēterīs tot īnfernē tabernās habēns domus
prōtenditur et dīlātātur?
Camora
Rēgiae membrum est et eius alterum est hoc quod respicit in alteram hanc
viam, utrumque quae est in latere cōpulat turris.
Alfarus
Urbem alternam, nōn palātium mihi nārrās!
Cuacus
Ab hāc viā quae, ut vidēs, in lātum Tacubēnsem dīvidit, omnis generis
mēchanicārum et illīberālium artium operāriī et artificēs, quālēs sunt
fabrī lignāriī, ferrāriī, clāvilēs, sūtōrēs, textōrēs, tōnsōrēs, pistōrēs,
pictōrēs, caelātōrēs, sartōrēs, caligāriī, armāmentāriī, candēlāriī,
arcuāriī, spathāriī, pistōrēs dulciāriī, caupōnēs, tornāriī et reliquī ab
utrāque parte ad forum usque nūllō aliō alterīus condiciōnis aut artis
homine admissō habitant.
Alfarus
Quantus strepitus et quantus obequitantium et dēambulantium concursus et
rūmor: dīxerīs plānē nōn viam pūblicam sed emporium esse. Superiōra huius
membrī tam magnīs fenestrīs decorāta quī habent?
Cuacus
Rēgiī cōnsiliāriī et membrum aliud interius quod magnificentius est
Prorex.
Alfarus
Dignum certē tantīs vīrīs domicilium sed quid illa significat pondera ex
dīmissīs fūnibus pendentia. Vah! Nōn animadverteram, gubernācula sunt
hōrologiī.
Cuacus
Rēctē ais in ēditāque hāc turrī, quae etiam utrumque aeditum lātus
commūnit eō est collocātum ut, cum sonuerit, undequāque ab incolīs
audiātur.
Alfārus
Prūdenter factum.
Cuacus
Iam adest forum, attentus, quaesō, intuēre num aliud amplitūdine et
maiestāte pār huic aliquandō vīderīs.
Alfarus
Equidem, quod meminerim, nūllum nec cēnseō in utrōque orbe aequāle
invenīrī posse. Bone deus, quam et plānum et capāx, quam hilare, quam
undique ambientibus superbīs et magnificīs aedificiīs illūstrātum, quae
dēscrīptiō, quae faciēs, quī positus et situs, rēvērā, sī porticūs illae,
quae nunc contrā nōs sunt, ē mediō tollerentur, integrum exercitum capere
potuisset.
Cuacus
Tanta forī amplitūdō in causā est quō minus in aliīs rēs vēnālēs
afferantur, nam, quod Rōmae suārium, olitōrium, boārium, (Līvium, Iūlium,
Aurēlium) et cuppēdinis erant, hoc ūnum prō cūnctīs Mexīcī est. In hōc ūnō
īnstitūtae sunt nūndinae, in hōc fīunt auctiōnēs, in hōc quaecunque sunt
vēnālia reperiēs et ad hoc tōtīus prōvinciae mercātōrēs suās mercēs
adferunt et important, in hōcque, ut in summā dīcam, quaecunque sunt in
Hispāniā potiōra cōnfluunt.
Camora
Haec est rēgālis aulae faciēs et tertium eius membrum.
Alfarus
Etiam sī nōn praedīxissēs, id satis superque testantur superiōra illa
deambulācra tam multīs et magnīs columnīs speciōsa rēgiam quandam
maiestātem prae sē ferentia.
Cuacus
Teretēs sunt columnae, nam quadrangulās et in hīs striātās et mediānās nōn
perinde commendat Vitrūvius.
Alfarus
Quam convenit in ipsīs cum longitūdine crassitūdō.
Cuacus
Epistȳlia, vidē quam sint arte fabricāta.
Alfarus
Spīrae nihilō īnferiōrēs sunt et quī reddunt sōlārium aeternum quīque
ipsum vērē rēgāle faciunt; sunt arcūs ex eōdem marmore artificiōsē factī,
trabium locō columnīs impositī, tēctum nē unquam ruat sustentantēs.
Marmoreī sunt etiam cancellī nē quis cadat in praeceps.
Cuacus
Tēcta huiusmodī aperta quae tū sōlāria ab excipiendō sōlem sīve
deambulācra ā dēambulandō dīcīs antīquī etiam procestria dīxēre. Fīēbant
autem aequālibus columnārum marmoreārum latericiārumve intervāllīs patula
super quārum epistȳlia arcūs curvābantur ut in hīs speciōsior ut foret
strūctūra arcūs autem in hīsce aedificiīs fōrmābātur in hēmicyclum
quemadmodum et caelestis quem īrim appellant mūniēbantur nē quis
prōlāberētur lōrīcā, aut ex marmore, aut lignō eā in rē bellicā sēpīmentum
fuit quō obsessōrēs urbēs cingēbant.
Alfarus
Doctē quidem id, pergulās tamen ā pergendō fortasse quibus cōnsimilēs sunt
patentēs exedrae nōminātās audiō quae cavaedium sīve hortōs et platēās
prōspectārent et in quās sōl ac lūna suōs radiōs immitteret. Cancellī quī
mūrī erant caenāculōrum ōra ab iniūriā lāpsus inibi incēdentīs dēfendentēs
nuncupātī sunt vel peribolī quōs dīvus Hierōnymus sēpta corōnās et
circuitūs appellat vel lōrīculae eadem metaphora quā lōrīcae.
Camora
Nunc contemplāre quanta dēsuper, quantōque cum ōrdine sit tabernārum
multitūdō et ipsae quam refertae praecīsiōsīs mercibus, quot adsint
adventōrēs, quot ēmptōrēs, quot vēnditōrēs, quantus iuxtā obequitantium
numerus, quanta strepat negotiantium turba, ut nōn inmeritō possīs
affirmāre hūc cōnflūxisse quidquid est praeclārum in orbe tōtō.
Alfarus
Quī est ille tantus hominum concursus in rēgiā pergulā contentē modo, modo
lentē deambulantium, subsistentium nunc, nunc festīnantium, clāmantium et
tacentium invicem ut furere videantur.
Cuacus
Lītigātōrēs sunt, negōtiōrum gestōrēs, prōcūrātōrēs, scrībae et aliī quī ā
praetōribus urbis ad cōnsiliāriōs rēgiōs, superiōrēs iūdicēs prōvocant.
Camora
Est illīc statim rēgium praetōrium quō illī conveniunt lītigātūrī. Ipsum
autem sī libet vidēre ab equīs dēsiliāmus, vīsūrī etiam peditēs quae sunt
circum forum omnia.
Alfarus
Nihil erit grātius.
Cuacus
Hoc est vestibulum, deinde sequitur ātrium sed ad praetōrium hī dūcunt
gradūs.
Camora
Hoc quod vidēs cubiculum tot mēnsīs scabellīs et scrībis occupātum
tabellāriōrum praefectus, vir satis industrius, possidet. Hic autem, quī
iuxtā est, sine foribus ingressus aditum praebet ad vice rēgis
habitātiōnem et prōminet in ātrium. In proximō est praetōrium, iam caput
aperī et tacitus ac reverenter ingredere et sī quid voluerīs, summissē
dīcitō.
Alfarus
Amplum sānē et ōrnātissimum praetōrium et quod introeuntibus nesciō quam
imperet reverentiam; medium cōnsiliārī quātuor, prōrēgem continent,
sublīmēs sedent et cuius est hāc hebdomade dēcernendī et iūs reddendī
mūnus duntaxat loquitur idque nōn multīs et rārō, nam silentium auget
gravitātem, numquam cēterī nisi cum rēs est contrōversissima aut nōsse
rēctius quicquam volunt colloquuntur. Villōsīs tapētibus superius
pavīmentum contēctum est et subsellium holosēricā cortīnā Attalicō textō
circum ōrnāta cui adhaerent pendente et obumbrante cooperītur.
Cuacus
Ex bombȳcinō villōsō, cui īnsedet prōrēx, pulvīnar est, et eiusdem tēlae
est quoque suppedāneum paulō īnferius ad utrunque latus cōnsīdent
advocātus fiscī, praetōriī summus officiālis, pauperum advocātus, indōrum
patrōnus et tūtor et reliquī iūriscōnsultī quī causās suscipiunt patricī
etiam et urbis senātōrēs singulī prō mūnere et dignitāte locum sortītī.
Camora
Īnferna duo latera ad quae per gradūs dēscenditur, prōcūrātōrēs et scrībae
occupant et ē cōnspectū cōnsiliāriōrum scrībārum praefectus et causārum
ēnārrātor mēnsae incumbunt dēcrēta scrībēns alter, rem utī gesta est
referēns. Ā tergō est ligneus clātrus quō dīviditur praetōrium nē
prōmiscua multitūdō et vulgus hominum consideant cum reliquīs. Post
clātrum stant quī sī dignī sunt sedēre tamen nōlunt et aliī quī etiamsī
velint sedēre nōn permittuntur quod sint eō honōre omnīnō indignī.
Alfarus
Quā reverentiā surgēns dētēctō capite senex ille advocātus clientī suō
patrōcinātur.
Cuacus
Animadverte etiam ut ē regiōne stāns alter nōn minus cānus, modestissimē
prius veniā petītā repugnat et contrādīcit.
Camora
Iam utrīque praetōriī, iānitor silentium indīcit quod sint plūs satis
altercātiī. Discēdāmus ut quae supersunt videnda possīmus ante prandium
Alfarō patefacere. Rūrsus aperiāmus capita.
Alfarus
Plānē, quī hoc vīdit praetōrium, nōn est cūr aut Granatense aut
Vallisoletanum quae longē gravissima in Hispāniā sunt adīre cupiat.
Camora
Palātiō et īnfernīs eius tabernīs continuantur mox interpositā viā
Franciscānā, lātissimae et longae porticūs celebriōrēs profectō quam fuēre
Rōmae Corinthiā, Pompēiā, Claudiā, Līviā.
Alfarus
Claudia diffūsa ubi porticus explicat umbrās.
Camora
Ibi est medius Iānus, locus mercātōribus et negōtiātōribus dēsignātus, ut
Hispalī sunt gradūs et Antverpiae marsūpium quibus locīs praeest
Mercurius.
Alfarus
Suprā porticūs sunt, ut reor, eōrum habitācula, quī in subiectīs tabernīs
mercēs vēnditant.
Camora
Rēctē coniectāstī.
Alfarus
Quō pertinet via illa, quae per lapideum pontem excurrit ultrā porticūs?
Cuacus
Ad Augustiniānōrum coenobium.
Alfarus
Nihilō angustior est Tacubensī.
Cuacus
Tālēs sunt plēraeque sī lapidibus forent cōnstrātae, sed cōnsīderā nec
obiter porticūs quae sunt in trānsvērō orientem respicientēs. Nam rēgis
aula merīdiem versus est posita, quantum forum illūstrent ac decorent.
Camora
Sub ipsīs forum est, quod appellant īnferius, locus in quō iūdicia
exercentur. Ibi duo cōnsīdent praetōrēs ab urbis senātōribus quotannīs
creātī, necis vītaeque potestātem habentēs.
Alfarus
Fora tria iūdiciāria fuērunt Rōmae, Mexīcī autem quot sint, mē latet.
Camora
Totidem sunt sī ecclesiasticum annumerēs, nimium tamen ab illīs dīversa.
Alfarus
Hinc, ut arbitror, ēmānāvit illud vulgō receptum, forō ūtere.
Camora
Ita exīstimō, superius Curia est prō cestriō, columnīs et arcubus, ex
lapide, platēam spectantī, īnsignis eaque ā tergō contigua est carcerī,
quī ad rēgiī differentiam cīvicus īnscrībitur, post quem statim adest
macellum.
Cuacus
Ā faciē mox continuātur rēgiī Aerārī domus, Curiae maiestāte nōn
dissimilīs, argentāriī intrā eam domum, locō īnferiōrī et spaciōsō
argentum caelant velutī conclūsī, idem, ut fraus absit alibī facere
prohibitī. Īnferius etiam sub porticibus rēgiae fīunt auctiōnēs et rude
argentum ā Caesaris officiālibus lībrātur ei ut quīnta pars caedat. Quās
dominae marīnae dīcunt, cum prōminentibus in forum domibus quae secuntur
porticūs, alterum tantae platēae latus claudunt. Haecque tam pulchra et
sōlāriōrum et porticuum seriēs fossā incīlī quae in palūdem īnfluit sīc
iuvātur ut quaecunque sunt incolīs necessāria cavātīs trabibus contīs
quibusdam rēmōrum vice ab Indīs actīs ā longē importentur.
Alfarus
Venetiās ipsās vidēre videor.
Camora
Hoc, quidquid est sōlī in quō posita est cīvitās ōlim tōtum aqua fuit
inexpugnābilēsque et reliquīs omnibus Indīs superiōrēs, idcircō Mexicānī
fuēre. Nam palūdem inhabitantēs cavātīs magnīs lignīs quibus prō cymbīs
ūtēbantur, in fīnitimōs tūtō excursiōnēs faciēbant, nihil ab eīsdem clādīs
accipientēs in domōs velutī in mūnītissimā asȳlā circumdante aquā nātūrā
mūnītās sē recipientēs.
Alfarus
Quī fierī ergō potuit ut Cortesius tantam hominum multitūdinem locō
palūstrī nec equitibus, nec peditibus oportūnō dēbellāre potuerit?
Cuacus
Arte illūsit artem cōnstrūctīs operīs Martīnī Lupī nāvigiolīs eiusmodī
explōrātā prius aquae altitūdine ut ūnō trabēs multās Indōrum et adorīrī
et superāre potuisset.
Alfarus
Ō virum industrium et praeter cēterōs animō excelsō et nōn nisi ad maxima
nātum!
Camora
Eius aedēs sunt contrā rēgiam positae quamque nōn obscūrē auctōris suī
invictum et praestantem animum testentur perpende.
Alfarus
Quanta et quam mūnīta faciēs ex calce lapide lignīsque cedrinīs tōtae sunt
strūctae ab alterō latere in fossam dēsinentēs, in ātria tria singula
magnīs quātuor membrīs decorāta dīvīsae antepagmentum et vestibulum
reliqua aedificiō respondent. Vērum ā quō habitantur? Nam ipsārum dominus
agit in Hispāniā.
Cuacus
Ab eiusdem gubernātōre, Petrō Ahumadā, virō et prūdentiā et fidēlitāte
clārō dignissimō certē cui rēs tanta dēmandētur.
Alfarus
Sīc accēpī ā multīs, cum agerem in Hispāniā. Quod est tamen templum illud
in mediō forō positum?
Camora
Summum et urbis suprēmum, Virginī Mātrī sacrum.
Alfarus
Quid ais? Num in quō archipraesul ūnā cum canonicīs cōnfluentibus prōrege
cōnsiliāriīs et urbe tōtā sacra peragit.
Cuacus
Ipsum neque alibī melius Deō cultus exhibētur.
Alfarus
Dolendum quidem in tantā urbis celebritāte cui nesciō an alia sit aequālis
et in tantā cīvium opulentiā adde et in cōnspectū populī tōtīus tam
parvum, tam humile et tam parum ōrnātum ērēctum esse templum, cum in
Hispāniā nihil tam illūstret Tolētum urbem aliōquī nōbilissimam quam
dītissimum iuxtā et speciōsissimum templum Hispalim opulentissimam
cīvitātem sublīmis et longē opulentior sacra domus nōbilitat. Quid dīcam,
reliqua vel oppidulōrum fāna tam sunt eximia et aedificia cētera
superantia ut nihil quam ipsa sit aequē vīsū dignum.
Camora
Reditūs quōs habet pertenuēs in causā sunt quō minus prō magnitūdine urbis
templum strūctum fuerit ad quod accessit ut per hōs proximē exāctōs
quīnque annōs pontifice caruerit, datō tamen nunc Alphonsō Montufāre,
religiōne et litterīs pāstōre consummātissimō, magna spēs est ērēctum īrī
brevissimē quāle pār est et ipse cupis.
Alfarus
Quōs respicit haec via tam spatiōsa et quae ab aedibus marchiōnis domibus
caret et in fīne platēa fit.
Cuacus
Ad hospitāle affectōrum morbō Gallicō, aedificium quidem, sī artem
spectēs, nōn contemnendum.
Alfarus
Gallicus ille morbus quis est?
Cuacus
Est morbus Venereus nūper hīs ex terrīs exortus.
Alfarus
Āh. Intelligō. Est is quem aliī in Eurōpā Hispānicum morbum appellant. Sed
quid nī intrēmus?
Cuacus
Fīat. Ecce magnum conclāve in quō virī lue Gallicā affectī cūrantur.
Alfarus
Quam putrida et squallida eōrum sunt corpora et quam dīligenter nosocomae
eōs tractant!
Camora
Pōne id vetus scortum, vidē hōc tapēte affabrē contextum quō tanquam ante
oculōs pōnitur incluta victōria Cortesiī contrā Indōs.
Alfarus
Haud sciō an nūllum maiōre artificiō factum in ipsā Eurōpā vīderim.
Exeāmus tamen. Nam mīrum in modum putet. Cuius est tam ēdita illa domus
quae est ad sinistram antepagmentō ēlegantī et cuius suprēma sōlāria multō
ēditiōrēs media turrēs amplectuntur?
Cuacus
Archiepiscopī habitātiō est. In quā, quod mīrābere, prīma illa contignātiō
seu compāgēs ferreīs clātrīs variāta et ā solō procul distāns firmō
fīxōque usque ad ipsās fenestrās innītitur fundāmentō.
Alfarus
Nūllīs dīruētur cunīculīs. Iam in hāc eādem seriē, quae est illa postrēma
domus, forum termināns, tot in superiōrī et īnferiōrī ad occidentem membrō
fenestrīs patentibus decorāta ex quibus velutī clāmantium vōcēs ēmissās
audiō?
Cuacus
Minervae Apollinis et Mūsārum domicilium est officīnaque in quā rudēs
adolēscentium animī et ad virtūtem et ad sapientiam fōrmantur, quī
vōciferantur, professōrēs sunt.
Alfarus
Et haec, quae viam secat, unde aquae canālis?
Cuacus
Eadem quae per Tacubēnsem viam dēfluēbat. Sed iam hinc priusquam equōs
dēscendāmus quam amplae quamque prōtēnsae sint suae istae viae, quae sē
mūtuō dīvidunt et velutī crucem faciunt, cōnsīderā. Tacubensis haec, quae
hōc locō nōmen āmittit, rēcta ductō canālī ad arcem usque quam nōs
Tarancānās dīcimus dēdūcitur, adeō longē dēsinēns ut id nec linteīs oculīs
vidērī possit. Haec altera nōn minōrī amplitūdine nec minus longa quae per
forum iuxtā acadēmiam et marchiōnis domum trānsmissō ponte fornicātō multō
ulterius quam sit hospitāle marchiōnis virginī mātrī dicātum differtur,
nōbilissimīs ōrnātissimīsque Mendozārum, Cunigārum, Altamirānōrum,
Astradārum, Avalōrum, Sosārum, Alvaradōrum, Sayavedrārum, Avilārum,
Benavidōrum, Castellārum, Villafanārum et aliīs, quās nōn meminī, familiīs
utīnque clāra est.
Alfarus
Aedēs omnēs strūctūrā suā pariā cum incolārum nōbilitāte faciunt.
Camora
Istāc rēctā eāmus ad dominicānōrum usque monastērium, trānsversās obiter
ōrnātissimās viās īnspectūrī.
Alfarus
Vix huius fīnēs cōnspiciō, cum apertissima sit.
Cuacus
Iam adest secunda superiōrī neque angustior, neque brevior. Nam ad Dīvī
Dominicī, sī compendium nōn fit, trēs sunt.
Alfarus
Quem habent dominum aedēs istae, quārum faciēs tantā maiestāte quod in
aliīs nōn animadvertī exiectō marmore et ad perpendiculum continuātō
surgit. Amplissimum est ātrium et multīs etiam ex lapide quae ad latera
porticūs faciunt columnīs ōrnātum, hortus, ut appāret, satis amoenus, hinc
perspicuus fit iānuīs, ut nunc, apertīs.
Camora
Dominus fuit doctor Lupus expertissimus et reīpūblicae suae haud parum
ūtilis medicus. Nunc habitant līberī quōs relīquit et multōs et ā parentis
probitāte nihil dēgenerantēs.
Alfarus
Nōn erit igitur cūr metuat illud: ‘Ō domus antīqua quam disparī dominō
dominārīs!’
Cuacus
Ut sē aperit haec, quae ad Dīvum Dominicum via dūcit, ab alterā parte
aedificiō nōn ignōbilis.
Alfarus
Ante introitum fit platēa superbaeque satis viam terminant ad utrumque
latus aedēs.
Cuacus
Hīc siste paululum ab ūnicō intuitū viās duās, alteram, quae ad forum
tendit et nōmen habet ā coenobiō omnis generis, opificibus refertam et
alteram, quae ad Vestālēs dūcit, contemplāre.
Alfarus
Ubīque cīvitās est Mexicus, hoc est ubīque clāra et īnsignis suburbī
nescia sed, modo libet, amplitūdinem et situm monastēriī attentius
īnspicere positus aliquantulum ērēctus est ā viā, plānus et in quō
proptereā quam sit multō altius templum vidētur.
Cuacus
Iuvātur locī nātūrā. Nam hinc vel ad forum, vel ad sacrās virginēs,
dēclīve semper sōlum est.
Alfarus
Ambitus monastēriī est maximus et ante ipsam ecclēsiam quadrātae figūrae
spatiōsa valdē platēa parietibus cīncta sacellīs sīve larāriīs ad angulōs
cōnstrūctīs sed in quem ūsum nōn satis intelligō.
Camora
In magnum, ut scīlicet sōlemnibus et fēstīs diēbus Chrīstī nātālī, morte,
resurrēctiōne, accensiōne, virginis mātris conceptiōne, partū, apostolōrum
et dīvī Dominicī fēstīvitāte, religiōsī et cīvēs vōta facientēs,
praecēdente cruce et sequentibus imāginibus, ōrātūrī factīs spatiīs ad
singula cōnsistant. Claustrō hūc progressī quod angustius est quam ut tot
cīvēs capere possit.
Alfarus
Amplissimum et sublīme quidem templum est: oportet interiōra esse tālia.
Cuacus
Hortum monachōrumque domicilium laudāssēs nōn minus sī modo darētur
vidēre.
Alfarus
Per apertōs intubōs in hāc etiam viā quae ad moniālēs pertinet aqua
dēdūcitur.
Camora
Occultīs et subterrāneīs ut liquida et clāra īnfluat ūberior multa in
monastērium dērīvātur.
Alfarus
Ex quō fonte aquae tantum?
Cuacus
Ex Chapultepecō indōrum annālibus et aquae multitūdine praestantissimō ad
quem sī vidēbitur ībimus ā prandiō ex prōmonturiō quod prope est, exterium
Mexicum, nēquid lateat, īnspectūrī.
Camora
Haec est domus quam virginēs inhabitant quae sē Chrīstō dēvōvērunt. Deī
genitrīcem suprā līmen positam salūtēmus. Salvē mortālium spēs maxima quae
cum sīs quod erās nec fuistī quod es iam utrumque dīceris virgō scīlicet
et māter, nōs per antīquam lābem īrae fīliōs, fīliō tuō Deō et hominī
conciliāre dignāre hērēditātem aeternam quam āmīsimus tē favente ut rūrsum
adīre mereāmur āmēn.
Alfarus
Quam praestant strūctūrā quae sē mūtuō cōnspicientēs in proximō sunt
aedēs.
Cuacus
Nōn minus speciōsae quam mūnītae.
Alfarus
Tālēs semper commendārī audiō sed quae sunt ultrā incīle, hortō quem
habent intus et dēpictīs summitātibus grātae magis appārent. Vērum quid
sibi vult illud ut suprā aquam aquā etiam imbūtae indicae cymbae natent
aenigma quidem Aedipō dignum.
Camora
Dāvus solvet nēdum Aedipus nam quae fert trabēs aqua nōn est potuī quae
autem fertur ex fonte per ligneam sīcuti continuō īnspīcēs, magnam canālem
in subiectās cymbulās exaltō magnō strepitū cadit.
Alfarus
Intellēxī, videō quod admonuerās prōh Iūpiter quantā lintrium cōpiā, hunc
autem vīcum quem iam ingredimur tam magnīs et praestantibus undique
domibus cōnspicuum, tam spatiōsum aquā duplicī commendandum altera
irrigandīs pavīmentīs et altera potuī satis congruentī cuius modī cīvēs
habitant?
Cuacus
Nōbilēs et quōrum aliquī ignōtam historicīs regiōnem Caesaris imperiō
subiēcēre: Cervantēs, Aguilārēs, Villanueuae, Andradae, Xaramilī,
Castennedae, Iuraeī et aliī Avilae reliquīque quōs esset longum recēnsēre.
Alfarus
Quam ēlegāns deinde sequitur platēa et quae aedēs ad quās pertinet nōn
minus ēlegantēs mīrum in modum decoret, prōspectusque hinc per strātam
viam in agrum amoenissimus est.
Camora
Quīn potius quod nōn erit minus grātum ad viam hanc quae Franciscāna ā
coenobiō dēnōminātur per cuius medium etiam excurrit aqua, ēditīs et
magnificīs aedibus clāram et in forum tendentem, oculōs converte.
Alfarus
Nihil est Mexicī nōn magnopere laudandum, sed haec via perplacet quod ad
Tacubēnsem quam proximē accēdat et eō amplius commendātiōne dignā quod
dēclīvior prōcēdat caenum in hieme numquam admittūrā.
Cuacus
Hāc dēflectāmus ab alterā portā monastērium melius cōnspectūrī.
Alfarus
Quis possidet domum hanc quae est ad dexteram tam operōsam et tam altīs
tabulātīs viae et incīlī ēminentibus?
Cuacus
Castanedavanus ex prōvinciae dēbellātōribus.
Alfarus
Nōn facile expugnābitur mūniente fossā suprā quam incumbit.
Cuacus
Ex hōc sulcō aquāriō per cunīculīs impositīs canālibus in monastērium et
eius hortum opposita ex ferrō per forāta lamina dēfecātissima aqua
dēdūcitur. Nunc cōnsiste, nam vector ex foribus patentibus aut sī māvīs
dēscendēns ātriī Franciscānī amplitūdinam et quae sunt potiōra
cōnsīderābis.
Alfarus
Plānitiēs Dominicānae nōn cēdit sublīmisque in eius mediō Crux posita
coelum vidētur attingere, oportet profectō prōcērissimās fuisse arborēs ex
quibus dēsūmpta fuerit. Arborēs etiam circumquāque tantō ōrdine positae et
adeō obumbrantēs nōn minus oculōs pāscunt altitūdine cum cruce
contendentēs, larāria quoque sunt in angulīs, arbitror, in eundem ūsum.
Cuacus
Rem acū tetigistī.
Alfarus
Placet tamen omnium maximē quod est post clāthrōs ligneōs ā fronte tōtum
apertum et lātē patēns sacellum cuius tēctum longē certē ā solō distāns
sublīmibus et sē fastigiantibus ex lignō fabrē quidem factīs et in quibus
māteriem opus commendet columnīs sustentātur.
Camora
Adde et eō pactō dispositīs ut sacra facientem sacerdōtem undique Indōrum
omnis multitūdō quōrum hūc diēbus fēstīs cōnfluit maxima audīre et vidēre
possit inoffēnsē.
Alfarus
Templum nōn est admodum capāx.
Cuacus
Contiōnante praesertim Bustamantiō.
Alfarus
Accēpī eximium hunc virum magnō cum applausū ā Mexicānīs audīrī.
Camora
Dignissimus est quī ex aequō ab omnibus audiātur quod perspicuē doceat,
magnopere dēlectet et vehementer moveat.
Alfarus
Absolvistis numerīs omnibus ōrātōrem. Quam tamen sē extendat hortus ex
parietum longissimā sēriē et suprā ipsōs prōminentibus arboribus satis
quidem appāret.
Cuacus
Ē regiōne collēgium est prōmiscuōrum puerōrum utrīque Iōannī cōnsecrātum.
Alfarus
Quōs tū appellās prōmiscuōs?
Cuacus
Hispānō-indōs.
Alfarus
Dīc explicātius.
Cuacus
Orbātōs, quī nātī sunt ex hominibus Hispānīs et Indicīs fēminīs.
Alfarus
Quid ibi conclūsī agunt?
Camora
Legunt, scrībunt, et quod est potius, in hīs quae ad Deī cultum pertinent,
īnstituuntur. Bīnī in tālāribus vestibus incēdunt, plērunque quaternī quia
puerī.
Alfarus
Quid āctūrī, ubi adolēverint?
Cuacus
Līberālibus quī ingeniō valent, cēterī quī nōn perinde mēchanicīs et
circumforāneīs artibus incumbunt quō fit ut, ūnā cum aetāte crēscente
virtūte, virī factī, nisi invītī, ad malum indūcī nōn possint.
Alfarus
Nunquam est reī pūblicae tam bene cōnsultum quam, cum sīc fōrmantur puerī
ut virtūte quam semel imbibērunt, cōnfirmātī posteā numquam possint
relinquere.
Cuacus
Plūrimum refert vel ad fēlīcitātem vel ad miseriam quibus ā tenerīs
imbūtus fuerīs et in quibus obcaluerīs.
Camora
Hoc est aliud incīle trānsversum et cui adhaerēmus coenobium occidentem
versus ambit.
Cuacus
Hinc redduntur apertae Indōrum aediculae quās, quia humilēs sunt et humī
serpunt, intrā nostrātia aedificia obequitantēs cōnspicere nōn potuimus.
Alfarus
Sine ōrdine?
Cuacus
Ita semper tulit ipsōrum cōnsuētūdō. Ad sinistram nōn est procul aliud
prōmiscuārum puellārum collēgium nōn minus quam puerōrum celebre.
Camora
Ibi dīligenter asservātae ubi muliebrēs artēs cōnsuendī scīlicet, acū
pingendī ēdoctae sunt et in hīs quae ad chrīstiānam pietātem attinent
īnstrūctae ad annōsque nūbilēs pervēnēre, marītīs cōpulantur.
Alfarus
Magnum sānē utriusque sexūs remedium commemorās. Illud tamen quod est post
aquaeductum albicāns et ēminēns templum tantā in amplitūdine positum, cui
ex dīvīs nuncupātum est.
Camora
Iōannī Baptistae.
Cuacus
Iam superbum valdē et ēlegantissimum, sī quod aliud in orbe tōtō
aedificium, cōnsīderā, nōmen est eī tabernae Teiadae ab ūsū et auctōre
nōmen tenēns.
Alfarus
Nihil unquam vīdī praeclārius. Triangulāris est strūctiōnis figūra duo
latera porticūs et lātae et longae nimium columnīs aequē magnīs distīnctae
claudunt. Tertium fossā redundāns aqua circuit. Intrā porticūs tabernae
inter sē similēs sunt ut nisi numerō nūllā ab aliā distinguī possit.
Interiōra tabernārum etiam nihil invicem differentia tam sunt arte
cōnstrūcta ut, quod mīror in parvō solō, integra sit domus ut neque
vestibulum, neque ātrium, neque stabulum, neque culīna, neque trīclīnia et
coenatiōnem, neque quae sunt reliqua dēsīderāre possīs.
Camora
Suprā porticūs superna sunt tabernārum membra quae sōlem et lūcem magnīs
fenestrīs in omnia paene superiōra cubicula īnferunt ā tergō incīle est
tabernīs omnibus commūne quod ad duo porticuum latera tantopere ampliātur
dīlātāturque parietibus undequāque clausum ut plānē speciem duōrum portuum
reddat ad quōs per gradūs marmoreōs discēnsus est.
Alfarus
Quanta est ibi lintium cōpia! Quam multae onerāriae trabēs importandīsque
mercibus optimae Venetiās ut nōn sit cūr sit dēsīderēs. In proximō contrā
tertium latus Indōrum est amplissimum emporium in cuius mediō ēditō locō
positum pulsātur cymbalum. Ad latus adest patibulum ad quod per iānuam et
gradūs aliquot introitus et ascēnsus est ā longē satis cōnspicuum quod ā
terrā nōn parum tollitur. Quam multī omnis generis et omnis aetātis hūc
Indī ēmptūrī et vēnditūrī cōnfluunt! Quantus est vēndentium ōrdō et quam
multa quae ipse alibī vēnālia numquam repperī.
Cuacus
Ut sunt hominum dīversī mōrēs et linguae, ita terrārum nōn est idem
ingenium nec eādem nātūrā.
Alfarus
Mīlle hominum speciēs et rērum discōlor ūsus et illud India mittit ebur
mollēs sua tūra Sabeī vērum quae sunt ista quae sedentēs Indī Indaeque
vēnditant. Nam speciē appārent vīlia et īnfima plēraque.
Cuacus
Quae terra suggerit agī, frisolēs, aguacātēs, guaiavae, mamēī, zapōtēs,
camōtēs, gicamae, cacomtae, mizquitēs, tunae, gilōtēs, xocōtēs, et aliī id
genus frūctūs.
Alfarus
Inaudīta nōmina ut numquam vīsī frūctūs. At quae sunt pōtiōnēs illae in
magnīs testāceīs vāsibus.
Cuacus
Atolē, Chian, Zozol ex sēminum quōrundam farīnīs cōnfectae.
Alfarus
Peregrīna vocābula.
Camora
Ut nostra ipsīs.
Alfarus
Quid reī est āter ille liquor quō ceu bitūmine crūra obliniuntur et fīunt
magis nigra quam Aethiopum? Eiusdem etiam colōris quid est illud quō
velutī caenō aliquō capita illiniuntur et quasi argillā incrustantur?
Quōrsumque id fīat expōnite.
Cuacus
Liquāmen Indicē appellātur ogitl, eōque ūtuntur Indī adversus frīgus et
scabiem. Argilla vērō ipsōrum lingua sīve zoquitl sīve quahtepuztlī
nuncupantur ūtilis ad dēnigrandōs capillōs et pediculōs interimendōs.
Alfarus
Ignōta quidem Hipporātī, Avicenae, Diacoridī et Galēnō medicāmina,
vermiculōrum etiam cōnspiciō vēnālem cōpiam et quidem magnam. Rogō
quōrsum. Nam concitor ad rīsum.
Camora
Aquātilēs sunt et ex palūde afferuntur Indicō sermōne oquilin dīcuntur
eīsque et ipsī vēscuntur et passerculōs suōs alunt.
Alfarus
Mīra nārrās. Quis unquam crēderet hominibus obsōnium esse vermēs, cum
vermibus sint hominēs vītā fūnctī.
Camora
Sēmina item variae quoque virtūtis exposita sunt quālia sunt chīa, guahtlī
herbārumque et rādīcum prostrant mīlle genera. Nam iztacpatlī ā phlegmate
pūrgat, tlalcacaguatl et izticpatlī ā febrī līberant. culuzizicaztlī,
capitis gravēdinem levat, ololiuhquī, ulcera et latentia vulnera sānat et
quam nōs mechuacanensem rādīcem appellāmus, Indī pariter et Hispānī ad
ēvacuandōs hūmōrēs expertī sunt adeō salūtārem ut ruibarbō, scamōneae et
casiae pūpulae quam medicī benedictam medicīnam nōminant nōn sit tantus
ūsus et ūtilitās.
Alfarus
Genuit ubīque terrārum nātūra rērum parēns prō sōlī varietāte varia et
mīra quae accolīs suīs, ut sunt ūtilia, ita exterīs perniciem afferunt.
Illa tamen tam ampla et crassa folia quae utrinque spīnīs horrida sunt et
in acum dēsinunt suprā quae tot herbae, tot rādīcēs et alia multa
impōnuntur ex quā dēsūmpta sunt arbore?
Camora
Ex ea quae magueī ā nostrīs et ab Indīs metl nuncupātur in tot ac tantōs
ūsūs necessāria ut nōn in plūrēs fuerit ōlim gladius Delphicus ac, nisi
eius tanta foret in Indicō solō cōpia, nihil tam accēderet admīrātiōne
dignum.
Alfarus
Cōnsuētūdō pariendī tollit admīrātiōnem, cum nihil sit tam admīrābile,
atque ita ea in rēbus cēterīs aut adimit, aut minuit mīrātiōnem, unde
optimē ille: quod tū mīrāris, rīdet alter.
Cuacus
Arbor est, ut ea prīmum tibi dēpingam, quae sē nimium ad rādīcem multīs et
magnīs foliīs crassissimīs et acūminātīs ā lateribus, rigentibus aculeīs
diffundit, deinde rēcta velutī columna aut pīnus rāmīs nūdāta ad hastae
altitūdinem surgit. Crassior sit in fīne et, cum satis est mātūra,
pallidōs mittit flōrēs, abscīsa numquam renāscitur, relicta post annum
ārēscit sed ex foliō rūrsus satō, arbor prōdit altera.
Alfarus
Ut ex combustā phoenīcē phoenīx. Sed iam ad commoda venītō.
Camora
Ex foliīs viridibus in aquā et suprā saxa contūsīs et crassīs velutī
cannabīs ex quā fīlī, et ex fīlīs tēlae linteōrum locō et fūnēs tam crassī
quam tenuēs acuum vice sunt spīnae rigidiōrēs quam sī ferreae forent in
quās singulās singula dēsinunt folia quae prō tēgulīs etiam impōnuntur
domibus tegendīs īnfima ipsārum albicant et tenera sunt sīcque ab Indīs
condiuntur ut palātō accēdant grātissima. Haec eadem, sī ārida sint,
combusta locō sunt acapnōrum ignemque sine fūmō edunt placidissimum. Cinis
commendātur magnopere ad variās ūtilitātēs ērādīcāta quae tendit in altum
arundō trabis vice subpōnitur, aedibus eōque locō ex quō est ēvulsa
liquōris fit receptāculum foliīs clausum undique ex eōque liquōre mel
prīmum deinde vīnum postrēmō acētum cōnficitur et ex dūrātō melle,
saccharum multōque alia plūra, nam tam multa sunt ut continērī memoriā
nequeant cōnficiuntur quae neque Plīnius neque Aristotelēs, nātūrae
dīligentissimī indāgātōrēs vel somniārunt, nēdum trādidērunt.
Alfarus
Nova certē et inaudīta refers et quibus nisi expertus vix fidem habeat
crēdibiliaque hinc fīunt quae aut portentuōsa aut fābulōsa arbitrāmur
antīquōs scrīpsisse.
Camora
Quid tibi dīcam dē tūnā quam Indī nochtlī nōminant quae cum amplissimīs et
spīnōsīs sine ōrdine foliīs lātitūdine potius quam longitūdine fructificet
prīmum tūnās sapōris citissimī magnīs prūnīs crassiōrēs fert et in ipsārum
flōribus quōsdam velutī vermiculōs gignit quī cinere necātī coccum sunt
pretiōsissimum ut nūllum aliud praestantius eiusque ingēns cōpia magnō
tamen pretiō importātur in Hispāniam. Folium huius arboris ubiubi
ceciderit brevī fit arbor alia et quod est admīrandum in tempore eiusmodī
gummī haeret foliīs quod nōs Alquitira dīcimus ut eius inconcinandīs ex
saccharō belāriīs magna sit ūtilitās.
Alfarus
Expertia fideī nārrās, sed quae sunt illae vestēs tam albae dīversīs adeō
colōribus variātae?
Camora
Naguae, guipilēs, mulierum Indicārum indūmenta et alia quae virīs prō
paliīs sunt plēraque ex gossypiō, nam vīliōra texuntur ex nequem fīlō
magueiō.
Alfarus
Cūncta sunt et nōmine et rē dīversā et quae meritō novō in quō sunt nāta
orbī respondeant. Sed quaesō praeter hoc est nē aliud Mexicī emporium?
Camora
Duo alia alterum ad dīvum Hippolytum et alterum ad sānctum Iācōbum quod ab
hōc cui nōmen est dīvus Iōannēs per mīliārie et eō amplius disiungitur
amplitūdine tantā in quadrātam figūram ut cōnstruendae urbī locus nōn sit
angustus, ad Septentriōnem, quod quārtum latus claudit, Franciscanōrum
positum est monastērium, et in ipsō Indōrum collēgium quī latīne loquī et
scrībere docentur. Magistrum habent eiusdem nātiōnis Antōnium Valeriānum
nostrīs grammaticīs nēquāquam īnferiōrem, in lēgis chrīstiānae
observātiōne satis doctum et ad ēloquentiam avidissimum. Ē regiōne
eōrundem gubernātōris quem ipsī Cācīque vocant permagnificē ērēctae sunt
aedēs quibus adhaeret carcer in quem cum peccant dētrūduntur Indī. Reliqua
latera humilibus porticibus continuantur in mediō ad turrīs īnstar ex
lapide ērigitur patibulum. Ad hunc mercātum ea cōnfluit Indōrum vēndentium
ac ementium multitūdō ut ad vīgintī mīlia et eō amplius accēdant.
Alfarus
Quā pecūniā quae Aristotele auctōre vēnālium rērum pretium est ante
Hispānōrum adventum ūtēbantur Indī?
Cuacus
Permūtātiōne rērum et quibusdam glandibus quās ipsī cacaguatl vocant
fuēreque tunc in pretiō magnō quod et numisma et pōtus cibusque forent
nunc etiam eōdem sunt in honōre locōque minūtae pecūniae assis scīlicet et
dupondiī habentur argenteīsque nummīs comparantur, vīsque ingēns ipsōrum
quotannīs in portū et cibō absūmitur in corruptī nōn diū dūrant.
Alfarus
Mīra est in rērum nātūra varietās.
Cuacus
Augustiānī coenobiī quod sōlum videndum supererat quantus sit ambitus quam
praeclāra structiō quantus ōrnātus et quanta altitūdō oculātissimē et
vigilantibus oculīs intuēre, nam maximum est futūrum cīvitātis ōrnāmentum.
Alfarus
Oportet caementa alta esse et ex māteriā firmissimā quae mōlem tantam
tantopere surgentem recipere suprā sē tūtō possint.
Camora
Ab ipsā aquā organīs pneumaticīs exhaustā calce et magnīs saxīs contēctīs
parietēs quōs vidēs lātitūdinis tantae ad hanc summitātem dēdūcuntur tēcta
omnia quod nūllibi inveniēs camerāta sunt ex quibus dēclīvis est admodum
in viam pūblicam per stilās pluvia.
Alfarus
Fastīgia ita dēvexa et incurva modo utī convenit sint māteriāta plūrimum
aedificia nōbilitant.
Cuacus
Concava tēctōrum quibus templum et claustrum reguntur, ōrdine mīrō
implicātis et trānsversīs inter sē lapideīs arcubus opere testūdinātō
emblēmata facientibus magnopere decorantur.
Alfarus
Lacūnāria fornicāta et ad eum modum variāta cēterīs omnibus longē
ēlegantiōra sunt.
Camora
Quid tibi dīcam dē interiōribus duōbus membrīs quae religiōsī habitant et
ipsī dormitoria nōminant quam sēsē extollunt et efferunt quantīs et quam
multīs cellīs ōrnāta sint, quam longae lātaeque viae lapideīs rēticulīs
per quae lūx trānsmittitur illūstrātae. In eīsdem membrīs īnferiōra
superiōribus fornicātō etiam opere nōn minus excellunt, sacella in ipsō
templō utrinque cōnstruuntur, Tolētānīs praestantiōra nōbilium futūra
sepulchra. Ante ipsum templum hoc quod vidēs spatiī tantum platēa erit ad
quam per gradūs aliquot fīet ascēnsus et ad ea ad templī aditūs plānitiēs
aequa undique marmoreīs columnīs iūstō spatiō inter sē disiūnctīs
claudētur per superiōra ferreā magnā catēnā cōpulātīs lapideīs velutī
servantibus īnsuper leōnibus positīs.
Alfarus
Hīs praestantiōra et excellentiōra multō pollicentur quae sunt inchoāta
eritque nī fallor ubi consummātum fieret opus hoc vērē operōsum eius
nōminis ac dignitātis ut ad septem illa historicōrum et poētārum
testimōniīs celebrātissima orbis mīrācula octāvum iūre optimō accēdere
possit.
Camora
Ūnum prō cūnctīs fāmā loquētur opus.
Cuacus
Sī diūtius vīxisset Cortesius, nōn dubitō quod tam superbē coeptum
relīquit hospitāle Virginī Mātrī cōnsecrātum aequāle aliīs eiusdem virī
operibus futūrum.
Alfarus
Maxima certē quae sunt coepta hōc in aedificiō prōmittunt.
Camora
Praestābuntur propediem eā pecūniā quae hāctenus est congesta ex
vectīgālibus quibus hospitāle in diēs augētur.
Alfarus
Ēlēgāns profectō faciēs et optima domūs dēscrīptiō vērum quod ad laudem
operis magis facit. Dīcite quaesō numquid in ipsō excipiantur īnfirmī
quāque indulgentiā et industriā cūrentur.
Cuacus
Admittuntur Hispānī omnēs quotquot correptī sunt febrī eāque dīligentiā et
hūmānitāte morbō levantur ut nōn melius neque indulgentius dīvitēs domī
quam ibi pauperēs foveantur.
Alfarus
Ō terque quaterque beātum Cortesium cui contigit in eā prōvinciā quam
Mārte ferōcī sub Caesaris imperium redūxit eiusmodī pietātis documenta
relinquere quae ipsum perīre numquam patientur. At quōrsum equōs sīc
ācriter urgētis?
Camora
Ut ad prandium veniāmus temporī, nam hōra est ultrā duodecimam.
Alfarus
Irrītāstī diffidem et sēmiextīnctum appetītum. Cuius tamen sunt aedēs
istae quās cursim et velutī pertransenam tam magnīs valuīs cum ānulīs
deaurātīs dominī aut auctōris facultātēs ostentantēs cōnspicimus?
Camora
Dominus et īdem conditor est Alfōnsus Villaseca quī ūnus industriā suā
tantam pecūniae vim sine cuiusquam iniūriā quod prōverbium negat posse
fierī comparāvit ut in dītissimā regiōne alter habeātur Crassus aut Midās.
Alfarus
Is plānē nihil erit quod ad vēram et germānam fēlīcitātem expetere queat
sī quam est dīves argentō tam vīxerit pauper spīritū.
Cuacus
Absolvistī hominem et etiam fēcistī obequitandī fīnem quāpropter dēscende
rogō, nam hoc est commūne amicīs meum domicilium ūnāque dignāre nōbīscum
prandēre. Commodius ut hinc nōs Chapultepecum cōnferāmus exteriōrem
Mexicum perspicuam et apertam undequāque cōnspectūrī.
Alfarus
Nōn patiar scindī mihi pēnulam praesertim ab amīcō candidō ac sincērō.
Camora
Iam accumbe, convīviumque ut spērō facitō nōbīs urbānum pariter et
fābulōsum et in summā quāle petit Varrō.