Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī - Dialogus Septimus
Mexicus exterior
Persōnae
Camora, Cuacus, Alfarus
Camora, Cuacus, Alfarus
Alfarus
Nōn apud Cuacum sed apud Lūcullum et quidem ad Apollinem prandiō exceptī
sumus.
Camora
Quantō ipse id vērius dīxissēs, sī paulō postquam est prōvincia dēbellāta,
adventāssēs.
Alfarus
Num suprā summum aliud est incrēmentum?
Cuacus
Nōn Sybarīticae neque Syrācūsānae splendidiōrēs fuēre cēnae.
Alfarus
"Ō igitur cēnae noctēsque deōrum."
Cuacus
Dē hīs plūs satis. Iam exeāmus. Nam et ā merīdiē sonuit secunda et videnda
multa supersunt Alfarō.
Alfarus
Optimē monēs. Ēgrediāmur. Tamen, sī placet, eā parte quae amoeniōrēs
habeat sēcessūs quibus plūrimum optima quaeque urbs commendārī solet.
Camora
Ita fīet. Nam Chapultepecum usque iuxtā aquae ductum obiter multa
cōnsīderantēs iter faciēmus.
Cuacus
Iam omnia dīligenter observā nōn hāc posteā reditūrus.
Alfarus
Quā igitur?
Camora
Ālia nōn minus grāta via. Hūc usque ā fonte indīviduā paene dēfluit aqua
sed mox, utī vidēs, in partēs trēs distribuitur et rēcta neutiquam exigua
prōfluēns.
Alfarus
Hodiē mane, nī fallor, istāc dēambulāvimus.
Camora
Vēra praedicās. Nunc vidē quanta sit strātae viae huius amplitūdō ita ut
aquae ductū per medium secāta utravis pars contrāriōs capere currūs
possit.
Alfarus
Nōn adeō celebris fuit Appia, cuius prō Milōne honōrificam Cicerō multīs
locīs mentiōnem facit. Tolliturque intervāllō iūstō ab agrīs nē hibernīs
imbribus ūnā cum ipsīs mundētur. Ad dexteram posita sunt duo templa nōn
parvō spatiō ad invicem distantia. Ad sinistram Indōrum est mercātus et
quidem mercibus et hominibus refertissimus.
Cuacus
Postrēmum Fanum Sānctō Hippolytō sacrum quotannīs eius diē magnā cum pompā
et celebritāte ab urbe tōtā frequentātur quod eō diē ā Cortesiō et eius
commīlitōnibus Mexicus expugnāta fuerit. Vēxillum in eā pompā ūnus ex
Curiae et urbis senātōribus eques et armātus dēfert praeeunte magnā cīvium
obequitantium turbā tantī triumphī ut posterīs memoria refricētur et
Hippolytō grātia habeātur quod in expugnātiōne Hispānīs adiūmentō fuerit.
Ā cuius templō Indōrum emporium, quia in cōnspectū est, nōmen accēpit.
Sequuntur statim quī viae subiectī sunt agrī compāscuī perpetuā viriditāte
grātissimī et multīs pecorum mīllibus satīs.
Alfarus
Quam sunt spatiōsī et amoenī, quamque oculōs reficiunt et animum
exhilarant.
Cuacus
Plānitiēs illa, quae est inter praedia urbāna, locus est in quō equitēs
quī agilitāte et obequitandī perītiā cēterōs omnēs reliquārum prōvinciārum
longē superant. Ad Troiānōrum lūdum exercentur. Et fictam pugnam cum sēriō
rēs poposcerit, strēnuī sint meditantur. Potredērō appellant nostrī quod
etiam ibīdem pullī equī sīve equīnī assessōribus domantur. Nam potrear
verbum Hispānum est idem quod Latīnē iūniōrem equum currendī et pārendī
frēnō expertem ac rudem sīc fōrmāre et docēre agitandō ut quod dīxit
Horātius, ‘equō frēnātō sit auris in ōre.’
Alfarus
Deus optimē, quam magna, quamque magnifica strūctūra et quam multa ab
utrāque strātae viae parte surgunt urbāna praedia in maximīs et
amoenissimīs hortīs ex aquae ductū per canālēs irrigātīs. Quod est in
Hispāniā spectāculum, quod, cum hōc aut aequārī, aut comparārī possit, ad
amplissimās aedēs hās via secātur in duās aliās, ambās quidem umbrōsās.
Camora
Altera ad Tacubam, altera ā Chapultepecum dūcit et huius tam magnificae
domūs dominus est Cortesius.
Alfarus
Nihil sānē vir hērōicus aedificāvit quod nōn animī eius magnitūdinem
posterīs quam testātissimam faceret. Aquae tamen tubus sīve eurīpus quō
aqua dērīvātur in urbem opere camerātō apertīs īnsuper per intervālla
fenestrīs ut ventus et sōl āmittantur contēctus hāctenus fuit iamque hinc
ad fontem usque dētēctus et subdiālis dūrat.
Camora
Id ita factum est duplicī ex causā et quod hāc minus sit turbae et quod
defēcātior ventō et sōle ferientibus intrā fornicem aqua dūcitur.
Alfarus
Prūdenter iūdicās sed iam rūrsus ab utrāque viae parte compāscuī agrī sē
quam lātissimē aperiunt et diffundunt armentīs multīs hinc inde
pāscentibus refertī. Oppositī sunt collēs ferācissimī segetibus et silvīs
placidissimī in quibus cōnspiciendīs oculī nōn sine voluptāte
conquiēscunt.
Cuacus
Versus Cuiacānum via strāta plānitie et agrōrum amoenitāte nōbilis
excurrit. Hoc est nemus et in ipsō fōns ex quō in eurīpum aqua īnfluit
propeque fontem surgit, ut vidēs, altitūdine magnā prōmunturium ā quō
perspicuus est in Mexicum prōspectus.
Alfarus
Quōrsum tamen circumquāque altīs adeō mūrīs sēptum est nemus neque ad
ipsum, nisi perpaucīs aditus patet.
Cuacus
Nē et fōns conturbētur cōnfluentibus Indīs et dāmae, cervī, cunīculī et
lepōrēs quibus abundat vēnātōribus īnsequentibus aut interimantur, aut
fugiant.
Alfarus
Quod est lemma super līmināribus iānuae lapidibus sculptum?
Camora
"Nemus aedificiō et amoenitāte pulchrum dēliciās populī Ludovicus
Velascus, huius prōvinciae prōrēx Caesarī suō cōnsecrat."
Alfarus
Sapit antīquitātem et quod ipsum commendat vērum est. Ecquis tamen fuit
auctor?
Cuacus
Sīcuti accēpī, Cervantēs Salazārus, īnstitūtor noster quī quantum cōnsequī
potest dat operam ut adolēscentēs Mexicānī disertī fācundīque ēvādant et
clarrissīma prōvincia nostra scriptōrum inopiā quibus hāctenus caruit nōn
sit inobscūrō.
Alfarus
Plūrimum certē ipsī dēbētis quī vōs, quod est omnium maximum, ā
mortālitāte et interitū vindicāre cōnētur.
Camora
Prōcērīs et patulīs arboribus ad fontem introitus opācus est ūnaque
duntaxat ad ipsam aquam iānua patet ac nē lapidēs et saxa immunditiēs ac
sordēs in fontem ex prōmunturiō quod proximum est relābantur ēditīs
parietibus circumscrībitur. Iam ingredere et in podiō sēde cūnctā melius
contemplātūrus.
Alfarus
Nihil unquam etsī multa vīdī, perinde vīsū dignum quam hunc fontem vīdī.
In ipsō namque ingressū continuō et oculōs et animum mīrā quādam et prope
incrēdibilī voluptāte pāvit, recreāvit et refēcit. Quam est magna et lātē
diffūsa fontis amplitūdō, quanta eiusdem altitūdō ut multīs locīs sōlum
dēsit plānē et capere et sustinēre onerāriam nāvim potest. Adde aspectū
quam sit aqua trānslūcida ut hinc facile possīs in tantā profunditāte
scrūpulōs īnspicere. Pōtū nōn est minus suāvis.
Camora
Mīlle trahit variōs feriente sōle et inumbrantibus arboribus colōrēs ac
quoniam nōn eadem est ubīque aquae altitūdō lūcente sōle multae mīraeque
intus speciēs rērum eduntur, quibus magis quam īrīs variātur.
Cuacus
Sedīlibus ex lapide et calce ad parietēs undequāque ambītur ā fontis quam
margine ad ipsa usque spatia aequa interiacent, per quae bīnī aut ternī
hominēs dēambulāre possint.
Alfarus
Illud ut congruat optima nāvigātiō iuxtā terram et optima deambulātiō
iuxtā mare occidentem versus aut prope prīmum porticus est ex marmore nōn
procul ā fontis margine. Deinde suprā ipsum incumbit sōlārium cubiculīs
ēlegantissimīs contiguum ex quibus in fontem suāvissimus est cōnspectus.
Dēnique sīc et nātūrā et arte fōns commendātur ut neque Cabūra, neque
Cissūsa, neque Aganippē, aut Clītorius, fontēs scrīptōrum testimōniīs
celeberrimī, cum ipsō, modo aquae magnitūdinem et ūtilitātem, modo
perspicuitātem et positum cōnsīderēs, cōnferrī possint.
Camora
Sī optima est aqua quae fit āerī perquam simillima quaeque calefiat et
refrīgerētur celerius quae dēcocta vāsis crustās nōn relinquunt, quae
legūmina citius percoquit et dēmum quae levior est ut sentīre videntur
Avicennās et Hippocratēs nūlla praestantior hāc nostrā.
Alfarus
Plīnius ad statērae iūdicium perrārō aliquam dīcit leviōrem invenīrī;
fontānam tamen aquam, quālīs haec vestra est, cēterīs salūbriōrem et
maximē terrae līberae Avicennās testātur. Laudātur ea maximē quae nūllum
sapōrem odōremve ad cibōs condiendōs habeat.
Cuacus
Quae sine colōre sit etiam laude suā nōn caret.
Alfarus
Quā est ad promotōrium ascēnsus nam dūdum est quod animum prūrit Mexicum
tōtam oculīs expositam cōnspicere.
Camora
Hāc ascendāmus equitēs, nam peditēs dēlassābimur.
Alfarus
Quīn immō, sī vidētur pedibus cōnscendāmus sessūrī cum libuerit nam
dēscēnsus sī equīs vehāmur nōn perinde tūtus erit.
Cuacus
Cōnsulis prūdenter, trādāmus igitur servīs pēnulās, expedītiōrēs ut ad
acclīvia sīmus.
Alfarus
Quōrsum tam lātī et amplī gradūs ad monticulī summitātem quī ferē ipsum
tōtum ambiunt?
Camora
In hīs ceu in hortīs Moctezuma arborēs cōnseruerat ad eundemque modum in
percursū et dēscēnsū alibī multōs id genus vidēbis hortōs. Nam ā clīvibus
magis quam plānīs Indī gaudēbant.
Alfarus
Pēnsilēs ut videō struere voluērunt.
Camora
Propemodum.
Alfarus
Quam fastīgiātur ad aediculam usque prōmunturium.
Cuacus
Ita opportuit ut quae sunt subiecta oculōs latēre nequeant. Sciās tamen
quod et cognitū nōn minus dignum est monticulō hoc sublīmiōrā manū factā
prōmunturia assurgere quōrum ad hōc temporis extant aliquot ad eōrum
fastīgia quae in plānitiē dēsinēbant, per scālās lapideās ascēnsus erat
suprā quem nōn secus quam in macellō pecora hominēs fēminaque īdōlīs
sacrificātī prō hostiīs ēvulsīs prīmum cordibus offerēbantur idque nōn
singulīs annīs modo sed prope singulīs mēnsibus celebre fuit. Quō
sacrificiī genere quod vix fidem capiat innumera hominum mīllia periēre.
Alfarus
Ō modo beātissimōs Hispānōrum adventū Indōs quī ex summā illā miseriā ad
praesentem fēlīcitātem et ex prīstinā servitūte ad hanc vēram lībertātem
trānslātī sunt, Ō mīlliēs etiam fortūnātum Caesarem cuius aetāte et
auspiciīs novus orbis antehāc incompertus innumerā diīs falsīs tantā cum
perniciē et strāge obsequium praestantium hominum multitūdine pullulāns et
dēbellātus et ad Chrīstiānam religiōnem conversus fuerit.
Camora
Iam circumspice et undequāque patentem Mexicum contemplāre.
Alfarus
Ō Deum immortālem! Quam bellum, quam grātum et oculīs et animō, quantāque
varietāte iūcundum sē hinc spectāculum exhibet ut summā cum ratiōne
affirmāre ausim urbem utrumque hōc locō circumscrīptum et circumductum
esse et quod dē homine Graecī trādunt microcosmōn, id est, parvum mundum
ipsum appellantēs, idem dē Mexicō dīcī posse. Locō plānō et lātissimō tōta
posita est et omnis undequāque vīsuī obiecta Hispānōrum aedificia superba
et sublīmia et quae magnam sōlī partem occupant altissimīs turribus ē
surgentibus templīs praestantissima Indōrum domicilia suburbiōrum locō
cōnfūsa et minimē ōrdine distribūta equitibus magnifica strūctūra nōn
minus praestantia fāmā ēmergunt undequāque continent et claudunt ad eamque
amplitūdinem et Hispānōrum et Indōrum habitātiō sē explicat et extendit ut
circuī nūllīs mūrīs queat. Ambītur deinde montibus collibus et iugīs nōn
pariter dēclīvibus quōrum quīdam silvīs horridī et māteriae abundantēs
aliī ferendīs segetibus prōdūcendīsque frūctibus ferācissimī sunt in
omnibus praeda rūstica appārent multa urbem et circumadiacentēs agrōs
mīrum in modum.
Camora
Ā collibus ad cīvitātem, quod etiam plūs ipsam commendat, interiacentēs
agrī irriguīs aquīs, fossīs, flūminibus et fontibus rigātī undique per
trīgintā et eō amplius mīlliāria patent in quibus Indōrum maxima oppida,
quālia sunt Tezcūcus, Tlacuba, Tepeaquilla, Escapuzalcus, Cuiacānus,
Istapalapa et alia multa posita sunt, quōrum alibicantia sunt illa quae
Mexicum prōspīcant templa.
Cuacus
Ex agrīs quī proximē urbem accēdunt, quīdam compāscuī sunt, pecoribus,
iūmentīs et armentīs herbam multam ferentēs; aliī secundī frūgiferārum
arborum et omnis cultūrae sīc patientēs ut praeter vītēs quaecunque
seruntur incrēdibile cum faenore auctā ferant. In hīs et rūstica et urbāna
praedia singula tantā ēlegantiā et ferācitāte ut animōs pariter reficiant
et familiās abundē satis alant.
Alfarus
Nē quid dēesset quō spectāculum foret omnium grātissimum piscōsissima, ut
intelligō, palus ex montium rādīcibus ab oriente versus merīdiem et
occidentem longē lātēque patēns diffunditur. Indica nāvigiola cum rētibus
ad capiendōs piscēs multa ferent in eā prōmunturia duo inter orientem et
merīdiem ambitū et altitūdine praestantissima nāscuntur.
Camora
In alterō quod propius accēdit ad orientem fōns est perpetuō calidus,
perpulchrō et eōdem camerātō aedificiō contēctus, salūbre īnfirmīs
balneum. In alterō quod ad merīdiem vergit, lepōrum, cunīculōrum, cervōrum
et agrestium ānserum mīra est cōpia. Assurgunt in ipsō, quō sit
commendātius, marchiōnis Cortesiī aedēs praestantissimae.
Cuacus
Cēterum, quod vērē mūnit et proinde urbem nōbilitat, animadverte ut
ambiente et campōs alluente palūde, Mexicus difficilem habet
oppugnātiōnem, nam ad ipsum nisi per viās strātās quae multae amplissimae
et ab adiacentibus campīs ēlātae sunt ingressūs neutiquam patet, cum
campī, quī ad ipsās pertinent, fossīs multīs dīvidantur et hībernō tempore
tōtī paene sīc inundentur, ut nōn palūdis sed maris speciem praebeant.
Prope plērāsque viās quae aditum ad urbem praestant fossae seu rīvulī ex
magnīs flūminibus in urbem longissimē dērīvantur. Ēgressīque palūdem
intrant. Unde fit ut nec saeviente Canīculā ab integritāte suā discēdat.
Alfarus
Montēs et iuga sunt quī incolant?
Camora
Indī quam plūrimī inter quōs sunt vīllae Hispānōrum multae, estancias
appellant Mexicānī, plēraeque sīc ferācēs ut et pecora nūtriant et
trīticum aliaque sēmina abundē ferant. Rūra locīs īnferiōribus irriguīs
aquīs coluntur et opīma fīunt. Nōstī plēraque, Alfare. Iam dēscendāmus
aliā viā Mexicum reversūrī.
Alfarus
Rēctē monēs. Quod tamen cognōscendum mihi suprēmum et ultimum restat, dum
aliō iter facimus dē Novae Hispāniae, cuius prīmātum tenet Mexicus,
temperiē et ingeniō dēque Indōrum mōribus et vītā, quandō locus est, nisi
aliud vultis, mē docēte.
Cuacus
Experiēris nōs in omnibus obsequentēs hācque incēdentēs viā, quae rēcta
Mexicum vergit, pauca (nam multa quī poterimus?) dē Novā Hispāniā et eius
incolīs colloquēmur ac prīmum dē solō et caelō. Est igitur Nova Hispānia
ex sententiā Ioannōtī Duranī magnae Hispāniae pars. Certā figūrā caret,
nam neque quadrāta, neque quadrangulāris, neque triangulāris, neque
rotunda longior tamen quam lātior est. Quod in longitūdine ā Portū
Nātīvitātis ad Soconuscum ducentis et vīgintī leucīs et ā septentriōne per
Cacatēcās ad flūmen Cupilcī centum et quinquāgintā pateat, lātitūdinis
vērō ab amne Palmārum ad mare Merīdiānum id habet ut centum et sexāgintā
leucīs paulō minus terminētur. Deinde paulātim ad eam angustiam
praestringitur et coartātur ut ad Guazaqualcum per quadrāgintā duntaxat
leucās prōtendātur ā septentriōne prōvincia Guachachilum terminātur. Ad
merīdiem marī ulteriōris Ōceanī alluitur. Orientāleque eius lītus marī
Novae Hispāniae clauditur et ab Oriente Guatemala prōvincia continētur,
eiusdem occidentem partem Compostellae rēgnum fīnit. Ac praeter cēterās
prōvinciās, quās in sē Nova Hispānia continet, Taxcala praecipuē,
Mechuācane et Guaxāca clārior est, multīs locīs montuōsa sed nōn
infrūgifera, cēterīs plānitiē maximā, perennibus fontibus et flūminibus
nōn tamen maximīs frequēns est. Populōsa valdē aurō et argentō aliīsque
metallīs dītissima bonam solī partem otiōsam et incultam habet, quod Indī
terrae multum occupent et parum colant, īdem irriguīs aquīs plūrimum
ūtuntur. In ūniversum sōlum est ferācissimum et, quod multīs suīs partibus
messem longē auctissimam mittat quodque vix fīet ūllī crēdibile ad
Angelōrum cīvitātem centēnā segete redundet tōtō indifferenter annō ita ut
hīc frūmentum pullulet proximē aliud paulō ante satum spīcās prōdūcat,
alibī aliud quod iūstō tempore praecessit reliquum mātūrum et falcī
opportūnum sit. Indīcīs pariter et Hispānīs frūctibus abundat etiamsī vīnī
et oleī sterilis lāna, gossypium, coccō, saccharō, melle, pecoribus et
armentīs ex quibus coria multa trānsvehuntur in Hispāniam plūs satis
fertilis. Omnis generis vēnātiōnis sīc affluit ut nōn aucupantibus et
vēnantibus aquilae, ardeae, albardeolae , ānserēs silvestrēs et in
quadrupedius lepōrēs, cunīculīs, dāmae, cervī, ursī, leōnēs et tigrēs sē
passim offerant, nam silvīs et nemoribus tōta ferē regiō amoena est. Ac,
nē plūra dīcam, quod dē Asiā scrīpsit Cicerō, dē Novā Hispāniā scrīptum
putātō. Nam, ut ille dīxit, et ūbertātē agrōrum, et varietāte fructuum, et
magnitūdine pāstiōnis, et multitūdine eārum rērum quae exportantur facile
omnibus terrīs antecellit. Digna dēnique quae ūnā cum Fortūnātīs Īnsulīs
ob aeris mīram temperiem caelīque clēmentiam fortūnāta appellētur. Quae
etsī calidior alibī, alibī frīgidior sit, modum tamen numquam excēdit.
Mexicus vērō ea est temperiē et quaecumque ipsī adiacent oppida ut ex
aequō hieme vereque eādem veste et eōdem cubiculō ūtī possīs, ad
Mechacanēnsem prōvinciam palūdēs habet et magnitūdinis et altitūdinis
rārae in quibus nōn secus quam in Ōceanō tempestātēs oboriantur praeter
fidem piscōsae sunt. In tōtō, praeter cētera, Novae Hispāniae solō equī
nāscuntur generōsissimī, pernīcitātis mīrae et quī numquam paene aut cursū
aut gradiendō dēfatīgentur, in summā ēlegantiōrēs quam sint in Hispāniā.
Ūnum tamen ad integram prōvinciae fēlīcitātem deest.
Alfarus
Ecquid nam vīnum et oleum sōlum dēsīderō?
Camora
Ut scīlicet Flōrida ad quam per mare facilis et brevissima nāvigātiō,
terrā vērō neque longum, neque difficile iter est ab Hispānīs dēbellārētur
dominumque Caesarem agnōsceret.
Alfarus
Quid eā ex rē prōvinciā vestrā commodī et ēmolumentī caperet?
Camora
Plūrimum. Nam, quaecumque habet vetus Hispānia in orbe alterō posita, ex
quā in nostram tantō tempore et tantā cum difficultāte mercēs importantur,
ea omnia abundantius multō quae nōbīs cōnfīnīs Flōrida praebēret.
Alfarus
Fīet id, spērō, aliquandō.
Camora
Fīet, cum prīmum vīsum fuerit Caesarī, quī numquam solet magna sine magnō
etiam cōnsiliō aggredī. Cētera vērō, quae ad caelum sōlumque Novae
Hispāniae pertinent, quoniam nōn nisi multīs explicārī possunt, lātius ac
melius ex novī huius orbis geōgraphiā, quae auctōre Ioannōtē Durānō, virō
eā in rē absolūtissimō, brevissimē prōdībit in lūcem intelligēs et
cognōscēs. Dē mōribus autem et īnstitūtīs Indōrum, quantum temporis
angustia patiētur. Nam et advesperāscit, et prope est cīvitās. Cuacus, quī
tam diū tacuit et dīligēns est rērum indāgātor, ut semper facit, et
ēleganter, et vērē disseret.
Alfarus
Id tē rogō, Cuace, faciās.
Cuacus
Ōtiōsus vīveret omnium maximē cūrābant prīncipēs, intelligentēs nīmīrum
nōn posse nōn male agere quī ōtiōsus fuerit. Magnātum et rēgum superba
nimium palātia plēbis contrā dēpressa et humilia erant domicilia, plēraque
ex crūdīs lateribus, ut nunc procul inter sē posita et absque ūllā seriē;
metū magis quam amōre eōs pārēre dīxit saepe Mocteczuma, quod esse vērum
experientia dēclārat. Iūmentōrum nūllus illīs ūsus fuit; humerīs ac tergō
ex plēbe virī fēminaeque ā capite pendentia pondera dēferēbant, quō in ūsū
ā tenerīs assuēvēre, uxōrēs habēbant quās possent alere sed in ipsīs ūnam
praecipuam ex quā velutī ex iūstīs nūptiīs līberī lēgitimī et hērēdēs
nāscēbantur; calidissimīs pīpēre quōdam, quod axī dīcitur, conditīs cibīs
vēscēbantur. Vīnum ipsīs, quod vehementius quam nostrum inēbriat ex
rādīcibus magueī fuit quō ēpōtō mente captī nefanda quaeque tentābant.
Pedibus pugnābant. Nam equōs numquam vīdērunt ratīque sunt, cum prīmum
Hispānōs cōnspexēre, ut sedērent, ita nātōs esse cibōsque posteā eōsdem
quōs īnsidentibus, equīs porrigēbant prō ēnsibus macanīs ex lignō gladiīs
utrinque ad cuspidem īnsertīs novāculīs ūtēbantur, clipeīs sē prōtegentēs
ictūs excipiēbant, nūdī dēcertābant, monticulīs, aut nātīvīs aut manū
fāctīs prō arcibus et castellīs sē adversus hostēs mūniēbant, in bellō
mōrī magnificum dūcentēs. Litterārum locō animālium figūrās papȳrīs
quibusdam exarātās Aegyptiōs imitātī ad absentēs missitābant. Apertō
capite sine calceīs et nūdātīs tībiīs, nisi prīmāriī virī forent, cūnctī
incēdēbant quō minus autem, quemadmodum coepī in reliquīs, pergam quae
sermōnem dirimit nox impedit. Quārē dabis veniam potius temporis brevitātī
quam animō in tē meō et quae sunt alia, dum expectās. In crāstinum cum
Camorā fēlīx abī. Nam istāc mihi domum eundum est.
Alfarus
Bene igitur valē.
Conclūsiō Alfōnsus Gumecius Alfārus, Franciscī Salazārī discipulus lēctōrī
S.
Damnābit aliquis, sciō, candide lēctor, praeceptōrem minimē paenitendum Cervantem Salazārum quod aut nōn ēlegantiōribus charactēribus, aut corrēctiōrī orthographiā, ampliōrīque fōrmā hoc summum opus ēvulgārī passūs fuerit. Cūr culpam omnīnō dēprecēmur, nōn invēnī, cum pūrgātius prōdīre in medium potuisset, eandem cōnfitērī prōrsus, quum ēlevārī possit in hūmānum etiam exīstimō. Nōverit igitur quīcunque mordēre voluerit meliōrēs charactērēs nōn fuisse datōs et Cervantem Salazārum theologicīs studiīs, quibus modo incumbit et trādenda Rhētorica cuius est professor scrībendīsque aliīs multō graviōribus operibus distractum chalcographicam officīnam numquam fuisse ingressum. Dictantem plēraque successīvīs hōrīs quae ad Vivem reperiēs addita. Quae cum praeter opīniōnem crēscerent iūstō crassius factum est volūmen, respōnsum est ad omnia et quidem vērē, ita mē Deus amet, tū, iam quī hāctenus īnstitūtōrem culpāstī, ūnā mēcum in posterum dēfende. Nam quī idem quod ipse subscrīpsī afferant sunt eius discipulī et quī cum eō familiāriter ēgerunt. Sunt autem plūrimī et quidem locuplētissimī testēs. Bene valē.
Franciscus Cervantēs dē Salazar. Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī. Ed. Juan Pablos. ??. ??. 1554.
Damnābit aliquis, sciō, candide lēctor, praeceptōrem minimē paenitendum Cervantem Salazārum quod aut nōn ēlegantiōribus charactēribus, aut corrēctiōrī orthographiā, ampliōrīque fōrmā hoc summum opus ēvulgārī passūs fuerit. Cūr culpam omnīnō dēprecēmur, nōn invēnī, cum pūrgātius prōdīre in medium potuisset, eandem cōnfitērī prōrsus, quum ēlevārī possit in hūmānum etiam exīstimō. Nōverit igitur quīcunque mordēre voluerit meliōrēs charactērēs nōn fuisse datōs et Cervantem Salazārum theologicīs studiīs, quibus modo incumbit et trādenda Rhētorica cuius est professor scrībendīsque aliīs multō graviōribus operibus distractum chalcographicam officīnam numquam fuisse ingressum. Dictantem plēraque successīvīs hōrīs quae ad Vivem reperiēs addita. Quae cum praeter opīniōnem crēscerent iūstō crassius factum est volūmen, respōnsum est ad omnia et quidem vērē, ita mē Deus amet, tū, iam quī hāctenus īnstitūtōrem culpāstī, ūnā mēcum in posterum dēfende. Nam quī idem quod ipse subscrīpsī afferant sunt eius discipulī et quī cum eō familiāriter ēgerunt. Sunt autem plūrimī et quidem locuplētissimī testēs. Bene valē.
Franciscus Cervantēs dē Salazar. Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī. Ed. Juan Pablos. ??. ??. 1554.