Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī - Dialogus Secundus

Lūdus Sphaerae per ānulum ferreum.

Persōnae
Garcēsius, Motta
Garcēsius
Ecce Rhodus et ecce Saltus, experiar modo quī vir sīs.
Motta
Quōrsum haec?
Garcesius
Ēō nempe ut quī mē inaequālibus īnstrūmentīs et inīquō locō ad lūdum per ānulum ferreum aliās saepe prōvocāstī, nunc hāc in āreā spatiōsā quidem et plānā, quandō ad manum sunt arma lūsōria et ea paria, praestes aequālis quod iactāverās in harēnā tuā superior.
Motta
Plānē sōlī amplitūdō et plānitiēs ad ānulāre certāmen invītat, sphaera tamen haec ista altera et maior et recentior est, vix ut per ānulum vī magnā intrūdī possit, ānulus praetereā nōn satis appāret versātilis, nec facile frontem ab occipitiō discernēs ērāsīs et dētrītīs, quae faciem in ipsō ā tergō distingunt, līneīs trānsversīs. Vērum nēdum istaec culpō, effugere mē contentiōnem arbitrēre, lūdōrum numerum, praemium et harēnae lēgēs prōpōnitō.
Garcesius
Victōrī mercēs erit nummus argenteus, dignusque eō praemiō accēdet quī prior lūdōs duōs vīcerit quōrum singulī octōnāriō numerō absolventur.
Motta
Sed iam quod est reliquum utrīus erit prīmātūs.
Garcesius
Eius quī globum ad ānulum proprius admōverit.
Motta
Quī erit carcer aut citerior mēta aequa in ānulum sphaerae mittuntur.
Garcesius
Haec erit līnea quam gypsō aut tabulae cuspide dūcō.
Motta
Tam procul ab ānulō?
Garcesius
Dēclīve est in ānulum sōlum ut vel levissimē impulsus globus in ipsum dēcurrat.
Motta
Ubī erit ut veterum mōre loquar carceribus opposita calx, seu priōrī terminō posterior respondēns.
Garcesius
Praeter prōminentem illum scrūpulum ulterior erit mētā, quam quī globō vel trānsilierit vel attigerit et lūdendī prīmātum perdet et ūnitātem adiiciet adversāriō.
Motta
Quot vincet numerōs quī aut ā citeriōrī mētā sine offēnsiōne per ānulum sphaeram mīserit, aut in ipsō harēnae spatiō intrā fīnēs collūsōris globum, globī iūstō et immaculātō ictū extrā carcerēs exēgerit?
Garcesius
Alterum quī fēcerit bīnārium quī vērō postrēmum quaternārium numerum vincet.
Motta
Sed quod erit inter sphaerās iūstum interstitium concutī ut extrā citeriōrem fīnem (in quō nōn levis est victōria) altera possit?
Garcesius
Id erit spatiī quod iacēns in longitūdinem manuāria tabella occupāverit cētera ut iam tandem lūdum auspicēmur et rogāre dēsinās in eius prōcessū utinam meō commodō ēdiscēs.
Motta
Age ergō. Adsit sors dextera! Exaudīvit invocantem, occlūsī tibi portam.
Garcesius
Nīsī alterum ānulī latus fortiter percusserō extrūdī globus nōn poterit.
Motta
Inānis fuit ictus, meus est prīmātus. Sed vah, quam pulchrē dyadem ex lēge vīcī, quī ex carceribus per ānulum sphaeram trānsmissī! Iam iterum lūdō.
Garcesius
Nōn potes rūrsus tabellā globum agere quī semel mōvistī.
Motta
Vix prīmōrī tabellā attigeram, vērum quoniam ita fert lūdī lēx, tū lūditō, aliud fortassis dictūrus sī arbitrī adessent.
Garcesius
Ferimus hinc quae vicem praebēmus crūra sagittīs et ut bellī ita lūdī varia fortūna est. Parēs sumus, sed brevī ut spērō erō superior.
Motta
Capra nōndum peperit et iam haedus lūdit in tēctīs, penes mē hāctenus prīmātus manet, potior sānē ad triumphum pars.
Garcesius
Quō spectat os ānulī?
Mottā
Tē versus.
Garcesius
Rēctum, quaesō, oppōne, nam globō in sinistrum latus vertistī.
Motta
Bene habet, ēvenit quod optāveram, dēbitam vidēs esse inter globōs intercapēdinem?
Garcesius
Mētīre.
Motta
Praeter tabellam lātam manum capit, ita inter sē sphaerae distant. Nihil iūvit tergiversārī adimplēvī numerum sēnārium.
Garcesius
Fac immaculātē et sine fraude lūdās.
Motta
In quō fuit vitium?
Garcesius
Īnstrūmentō ipsō manuāriō ad ānulum usque perdūcis globum cum dēbeās ferīre nōn dēferre.
Motta
Equidem lēgitimē et sine dolō malō globum percussī, tamen sī vidētur iterum lūdam.
Garcesius
Cēdō tibi certāminis huius victōriam, nōn amplius collūsūrus nisi aliquid ēlargiāre.
Motta
Nē nostra tibi in lūdendō dexteritās impostūra videātur quae superbam victōriam damnēs sīc comparēmur ut aut penes tē perpetuus sit prīmātus, aut ante inchoātum lūdum ternārium numerum vīctum habeās, aut sī utrumque displicet, quod est in concertātiōne maximum, globī extrā priōrēs līmitēs exterminātiō mihi dyadis et tibi quaterniōnis vice fit atque ita sīc erimus parēs ut nōn melius commissus fuerit cum Bithō Bacchīus.
Garcesius
Placet tertium.
Motta
Admittis.
Garcesius
Quidnī admittam, cum industriam lūdendī tuam tantopere dē iūre cēdendō meā sī nōn īnferiōrem aequālem saltem fēceris. Iam recurrāmus ad carcerēs lūdum secundum auspicātūrī.
Motta
Ego prīmus iuxtā lūdī sānctiōnēs globum pulsō. Vah! Parum profectō abfuit quīn dēciderem prīmātū.
Garcesius
Quīn potius invītus ipsum in mē trānstulistī superiōrem mētam trānsgressūs.
Motta
Fateor praeteritum terminum vērum globus in ānulum relāpsus est.
Garcesius
Ēgregia sānē crīminis dēfēnsiō vīcī monadem iam duplicī ratiōne tē praestantior.
Motta
Age ergō, lūde tandem.
Garcesius
In ipsō ānulī ōre sphaera cōnsistit, numquam (ut arbitror) istinc excutiēs.
Motta
Vertī ferrum, male dīvīnāstī!
Garcesius
Peius fit lapidī quī iam paene extrā carcerēs missum globum continuit.
Motta
Hinc tē ut videō exterminābō facile.
Garcesius
Nōn es falsus, caprā mihi gladium reperī. Bone Deus! Quam immōta perstitit sphaera tua, mea ad Garamantēs usque coniecta.
Motta
Quam est ictuī sphaera tua exposita sī ā mea foret aequō spatiō disiūncta.
Garcesius
Graviter offendistī ita ut maius vītātūrus discrīmen cōgar ā tergō ānulī globum mittere; cōgendus statim irritum reddere quod nōlēns ratum voluī, velutī quae male exarāvī spongiā dēlēns.
Motta
Indūxī per ānulum sphaeram, tua procul expulsā quae victōriā nōn simplicī sed duplicī numerō contenta est.
Garcesius
Dēsistō invītus, tū manē, nam ipse ā mātre vocor.