Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī - Dialogus Quintus
Acadēmia Mexicāna
Persōnae
Mesa, Guterrius, Vīlicus
Mesa, Guterrius, Vīlicus
Mesa
Gaudeō sānē tē in hanc regiōnem adventāsse, quem accipiō et in multīs
Hispāniae gymnasiīs versātum et, quemadmodum rē ipsā manifēstās, novārum
rērum cupidum, ut cum tē docuerō quae nōn vīdistī, ēdiscam quae nōsse
volō.
Guterrius
Nihil hominī tam nātūrāle, vel Aristotele teste, quam sponte ferrī et rapī
in sapientiae cognitiōnem, quae cum multārum et maximārum rērum nōtitia
sit, varietāte dēlectat, quā etiam gaudet nātūra, quae per mōmenta nimium
inter sē dīversa generat, grāta ideō semper mortālibus. Ac ut oculī
dīversārum rērum aspectū dētinentur, ita semper animus in novā et nusquam
vīsā intendit, ubīque suī similium taediō affectus. Haec eō spectant
omnia, ut scīlicet intelligās nōn mē quaestus, quod plērīque faciunt, sed
incompertā videndī grātiā, tam magnum tantō cum perīculō ōceanum
nāvigāsse.
Mesa
Trahit sua quemque voluptās, utque tū hōc studiō, sīc aliī aliīs dūcuntur,
vērum hoc tuum magis placet.
Guterrius
Sīc rēs habet, sed docē, rogō, quod ex aliō scīre nōluī: quae sit haec
domus, quae alterō membrō, tot ac tantīs suprā subterque factīs fenestrīs
forum, et faciē pūblicam viam respicit, in quam bīnī modo, modo ternī,
nunc turmātim, velutī magistrum officiī grātiā assectantēs in palliīs
oblongīs et quadrātīs pileīs ad aurēs usque dēmissīs, iuvenēs
ingrediuntur.
Mesa
Acadēmia est et fōrmātōrium adulēscentium; quī ingrediuntur sunt
scholasticī Minervae et Mūsārum amātōrēs.
Guterrius
Locus est ūllus sapientiae, ubi imperium tenet cupiditās?
Mesa
Vīcit, quae est potior et fortior.
Guterrius
Apud eōs, quī dē rēbus sīc iūdicant, ut tālem quamquam extiment, quālis
ipsa est, neque vīlia prō speciōsīs, neque speciōsa prō vīlibus sūmentēs.
Mesa
Et hōs prīncipiō dēbellāvit ditiōnisque suae fēcit sapientia, aliōquī enim
praeposterē dē rēbus omnibus iūdicium facerent.
Guterrius
Obtinuistī. Iam, quaesō, introeāmus ūnā. Amplum quidem vestibulum et
spatiōsa satis īnferna deambulācra!
Mesa
Tālia superna sunt.
Guterrius
Atrium prō frequentiā et discentium numerō satis capāx, et locī nimium ā
sinistrō hōc latere, quārtum ut membrum dextrō nōn īnferius ērigī possit.
Vērum, quod est potius quodque Acadēmiam vērē nōbilitat, quālēs habet
īnstitūtōrēs?
Mesa
Optimōs.
Guterrius
Nōn dē probitāte rogō, sed dē doctrīnā et docendī dexteritāte.
Mesa
Industriōs et in omnī scientiā versātissimōs. Vīs dīcam? Minimē vulgārēs
et quālēs paucōs habet Hispānia.
Guterrius
Ecquis fuit reī tantae auctor?
Mesa
Caesar, cuius auspiciīs et ductū multa sunt ubīque terrārum praeclārē
gesta.
Guterrius
Quibus immūnitātibus et prīvilēgiīs?
Mesa
Maximīs et multīs et in omnibus ā Salmanticēnsibus nihilō dissimilibus.
Guterrius
Multō plūribus ac, sī fierī posset, maiōribus dignī sunt, quī et tam
procul ā patriā docent et quī in tantā opulentiā et parentum dēliciīs
discunt.
Mesa
Quīn potius, quod dīcere dēbuissēs, eō utrīque honōre afficiendī sunt,
quod novum orbem sapientiae fulgōre, ignōrantiae nebulā, quā obscūrābātur,
prīmī omnium libērent, et Indōs in fide cultūque Deī sīc cōnfirment, ut ad
posterōs semper firmior dērīvētur integritās.
Guterrius
Rēctissimē iūdicās, ut nihil suprā, sed quod aveō scīre, iam expōne quā
mercēde, quamdiū, et quī sint tam strēnuī adulēscentium fōrmātōrēs.
Mesa
Stīpendium nōn idem omnibus prōpōnitur, quīdam ducentīs, aliī trecentīs
nummīs aureīs, prō disciplīnārum dignitāte et ēnārrantium ērudītiōne,
quotannīs condūcuntur. In ūniversum tamen, pēnsitāta ipsōrum in docendō
industria et prōvinciae cāritāte, tenue admodum pretium est. Nam, quod
numquam nisi expertus crēdēs, quae nummō aēneō, triente aut quadrante in
Hispāniā comparās, hīc argenteō duplō, nē dīcam triplō neutiquam
vēndibilia reperiēs.
Guterrius
Habeō fidem, quī invītus perīculum fēcī, nihil tam vīle et ubīque
expositum ēmerīs, quod nōn argenteō cōnstiterit. Nūlla est minūta pecūnia,
ut in Hispāniā, quodque illīc argenteus, hic aureus nummus est.
Mesa
Oportēret proptereā eō salāriō profitērī magistrōs, ut illud ūnum agerent,
quod agunt, ad alia minimē distractī, quō sē suamque familiam mediocriter
alere possent, fieretque inde quod in optimā quāque scholā contingat
necesse est, ut maior esset virōrum sapientium prōventus et maiōribus
prōfectibus, aliquandō īnstitūtōrēs futūrī, iuvenēs ēdiscerent.
Guterrius
Augēbit praemium Carolus, id ubi ēdoctus fuerit, facietque studiōsīs
omnibus, quō indēfessī pergant, magnōs animōs, sī, ut audiō,
ecclēsiasticās dignitātēs et mūnera reliqua eīs duntaxat obvenīre
dignābitur, quī, factō prius ērudītiōnis perīculō, digniōrēs exstiterint.
Mesa
Ita futūrum, magna spēs est. Sed iam, ut cētera quae rogās intelligās,
sciās oportet diē tōtō, quī fēriātus nōn sit, māne ā septimā usque ad
ūndecimam, et merīdiē ā secundā ad sextam usque hōram, continuātās habērī
praelēctiōnēs et auctōrum ēnārrātiōnēs. Ex praeceptōribus quīdam bis,
plērīque semel, disciplīnās trādunt.
Guterrius
Ita fit Salmanticae.
Mesa
Sermōciōnālium sīve ratiōnālium scientiārum, quae ad cēterās ducātum
praebent, trēs sunt minimē vulgārēs professōrēs.
Guterrius
Cēdō quī et quibus hōrīs profiteantur.
Mesa
Ille quem vidēs inambulantem per amplum illud īnferius gymnasium, in tantā
scholasticōrum frequentiā, magister est Bustamantius, quī mātūtīnō tempore
ab octāvā ad nōnam et pōmerīdiānō ā secundā ad tertiam industriē pariter
et dīligenter grammaticam profitētur, cuius est prīmārius moderātor,
explicat auctōrēs sēdulō, labyrinthōs solvit et quae sunt potiōra doctē
satis observat; in dialecticā et philosophiā, quārum est magister, nōn
leviter versātus et, quia per annōs vīgintī sex indēfessus iuventūtem
Mexicānam īnstituit, vix est ūllus, quī aut contiōnētur aut doceat, quī
nōn eius fuerit discipulus.
Guterrius
Quam multōs habēbit nepōtēs, sī quī fōrmat animum, nōn minus quam quī
corpus generat, pater est.
Mesa
Plānē quam plūrimōs, quōs magnīs compendiīs docuit, et ad virtūtem,
quantum tulērunt ipsōrum ingenia, fēlīciter īnstrūxit. Iam sūrsum
ascendāmus, nam in superiōrī locō reliqua sunt audītōria. Hoc quod est ad
dexteram ēnārrandae sacrae theologiae gymnasium dicātum est, in quō ā
secundā ad tertiam magister Cervantēs, multīs ipsum cēterārum
disciplīnārum candidātīs et ēloquentiae studiōsīs audientibus, quod ad
ipsās sit ōrnāmentum, rhētoricam profitētur.
Guterrius
Is est, nī fallor, quem etiam Orsunēnsis Acadēmia habuit artis dīcendī
praeceptōrem.
Mesa
Ipsemet. In illō angulō post magnificum illud audītōrium, in quō iūs
Pontificium et Caesareum ēnārrātur, duo sunt cubicula ampla satis, in
quōrum prīmō Iōannēs Garsiās, presbyter et īdem artium magister,
dialecticam magnō cōnātū et nōn minōrī prōfectū trādit idque facit in diē
bis, vir est et lītterīs et probitāte commendandus.
Guterrius
Bone Deus, quantīs clāmōribus et quantā manuum iactātiōne obēsus ille
scholasticus, cum gracilī alterō contendit. Vidē quam urgeat et īnstīget.
Mesa
Paria facit et obsistit contrā vehementissimē alter, ambō tamen, ut videō,
dē lānā caprīnā contendunt, cum dē rē magnā disceptāre videantur.
Guterrius
Quem tot Augustīniānī monachī ūnā cum aliīs presbyterīs audītūrī,
theologicum gymnasium ingrediuntur?
Mesa
Frātrem Alphonsum ā vērā Cruce, artium et theologiae, sī quem habet
prōvincia nostra, magistrum doctissimum, prīmum sacrātissimae ac dīvīnae
scientiae interpretem, variae et multiiugae ērudītiōnis hominem, in quō
virtūs eximiā cum singulārī et admīrandā doctrīnā contendit.
Guterrius
Fēlīcissimum virum mihi nārrās et tantā, praeter cētera, sīcuti audiō,
modestiā, ut omnēs admīrētur, contemnat nēminem, modicē semper dē sē
sentiēns.
Mesa
Canonēs sacrōs ēnārrātūrus, cathedram cōnscendit doctor Moronēs, optimē dē
iūris perītiā meritus, audītōribus quōs habet multōs perspicuitāte grātus,
cuius partēs in canonicō iūre interpretandō prīmae sunt.
Guterrius
Multī ipsum sequuntur.
Mesa
Et quidem meritō. Ā decimā vērō ad ūndecimam usque, eōdem locō, doctor
Arevalus Sedēnus pontificum dēcrēta sīc exāctē et absolūtē explicat et
ēnōdat, ut quod ius perītissimī reprehendant, inveniant nihil, quae autem
admīrentur, tamquam ab ōrāculō quōdam profecta, multa. Abundāns est in
argūmentō sterilī, concīsus in fertilī, prōmptus in citandō, subtīlis in
īnferendō, laqueōs intendit, eōsdem solvit, nihil quod sit in iūre magnum
et abditum ignōrāns, ac ut semel dīcam, sōlus quī possit audītōrēs
iūriscōnsultōs reddere.
Guterrius
Audīvī ipsum Salmanticae et quam dē sē maximam semper spectātiōnem
dederat, in diēs magis ac magis auxit.
Mesa
Ā merīdiē ā tertiā ad quārtam Iōannēs Negrēte, artium et theologiae
magister, quī superiōrī annō Acadēmiae rēctor exstitit, theologiam
ēnārrat, in philosophiā et mathēmaticīs ad admīrātiōnem usque versātus et,
nē quid eī dēesset quōminus disciplīnārum encyclopaedīam absolveret,
medicīnae nōn ignārus.
Guterrius
Necessārius quidem tantō gymnasiō vir.
Mesa
Eōdem tempore, ā quārtā ad quīntam, Iūstīniānī Īnstitūtiōnēs doctor Friās
et īdem artium magister, Graecē et Latīnē doctissimus, ingeniōsē satis
expōnit, annōs, quod mīrābere, nōndum trīgintā quattuor trānsgressūs.
Guterrius
In nāscente Acadēmiā magnōs mihi et eximiōs virōs nārrās et quī in
cōnfirmātissimā et auctā multīs et opīmīs reditibus iūre suō singulī
mūnera sua obīre potuissent. Estne tamen alius Mexīcī grammaticus? Nam
ūnus, etiam sī perītissimus, nesciō an possit esse satis.
Mesa
Fuērunt antehāc Puebla, Vasquius, Tarragōna, Martīnus Ferdinandus, in
dialecticīs et physicīs nōn vulgāriter ērudītus, et quīdam Cervantēs, in
Graecā et Latīnā litterātūrā multōrum testimōniō versātissimus, aliīque
multī, quī nōn īnfēlīciter īnstituērunt, sed dēstitēre, aliō vocante
cōnsiliō. Nūper autem vēnit ex Hispāniā quīdam Didacus Diezius, quī in
prīvātā scholā et praeceptā et auctōrēs ēmendātē nimium expōnit, ūtilior
semper, nam audiō gnāviter ipsum litterīs incumbere, adolēscentibus
futūrus.
Guterrius
Rēctē quidem, sed quis est ille tam prōcērus in veste tālārī, humerō
clāvam argenteam gestāns?
Mesa
Acadēmiae clavārius, quem Hispānē Bedelum dīcimus, virque, quod in eō
mūnere satis congruit, nōn inērudītus.
Guterrius
Ecquid, capite dētēctō, theologō moderātōrī nūntiat?
Mesa
Crāstinā diē, quae ex Acadēmiae lēgibus fēriāta est, eī ā labōre
praelegendī cessandum esse.
Guterrius
Stata et cōnstitūta est diēs Iovis, sī diēs fēstus in hebdomadā alius nōn
incīderit?
Mesa
Sīc habet Acadēmiae mōs.
Guterrius
Quid continet papȳrus illa iānuae fīxa?
Mesa
Physicās et theologicās assertiōnēs problēmaticās quāsdam, aliās
affirmātīvās, negātīvās aliās, sīcuti ibīdem subscrīptum est diē tertiā,
seu ut Acadēmicī loquuntur fēriā tertiā, hōc in theologicō audītōriō
pūblicē dēfendendās et impugnandās.
Guterrius
Ācriterne impetuntur quīcumque axiōmata tūtātūrī palaestram altercātōriam
ingrediuntur?
Mesa
Ācerrimē et ea interprōpugnantem et impugnantem pugna committitur ad
eumque modum manus cōnseritur, ut uterque nōn minus quam prō ārīs et focīs
dīgladiārī videātur. Sedet sublīmis lītium compositor et quaestiōnum
prōflīgātor, certāminis (ut ait Vīvēs) praeses et contentiōnum decrētor,
cum epitogiō et ephestrī doctoralī īnsignī eius ōrdinis et dignitātis, ex
magistrīs, cui secundum lēgem obtigit.
Guterrius
Numquid ex aequō fortiter et strēnuē, quī in arēnam dēscendunt, dēcertant
et contendunt?
Mesa
Minimē vērō, quīdam enim iugulum petunt et ad recantandum adigunt
concertātōrem, aliī idem cōnantur, sed nōn assequuntur, nōnnūllī gladiō
adoriuntur plumbeō et quī statim retunditur, aut quia tīrōnēs sunt,
certāmen numquam ingressī, aut quia ingeniō nōn usque adeō sunt
perspicācī.
Guterrius
Datne manūs aliquandō prōpugnātor?
Mesa
Fēre numquam, quod aut ā praeside aut ab aliō ex veterānīs et quī proeliō
saepe interfuērunt, iuvātur. Fitque nōnnumquam ut, contrāria sentientibus
doctōribus et dēsignātīs, vehementior multō inter ipsōs quam inter eum quī
ictus excipit et īnfert, concertātiō oboriātur.
Guterrius
Ā quō dirimitur et compōnitur?
Mesa
Nocte, nam alius nōn adest Palaemōn; quod plērumque praefectus certāminis
sīve prōpugnātōris tūtor gravius impugnātur quam pūpillus seu cliēns cui
patrōcinātur vel quem tēla excipientem et retorquentem dēfendendum
sūmpsit.
Guterrius
Estne iam candidātōrum lēctiō?
Mesa
Nōndum, quod in dialecticīs prīmam bacchalāriātus lauream nōn fuerint
discentēs cōnsecūtī: erit tamen brevī, nam id hāctenus per temporis
angustiam nōn licuit. In sacrīs tamen canonibus, quod Salmanticae ipsōs
audiērunt, Bernardus Lupus, presbyter in administrātiōne Antiquerēnsis
Epīscopātūs, secundus ā praesule, vir ērudītiōnis nōn aspernandae, doctor
Friās et magister Cervantēs, prīmam corōnam accēpēre.
Guterrius
Ā quō?
Mesa
Ā Doctōre Quesadā cōnsiliāriō Rēgiō, virō, ut Salmantica et Complūtum
testēs sunt, in utrōque iūre cum antīquīs cōnferendō.
Guterrius
Quā pompā et quibus expēnsīs impōnitur pileus doctorālis?
Mesa
Maximā sānē et eō pecūniārium dispendiō, ut multō vīlius cōnstet
Salmanticae.
Guterrius
Quantus est doctōrum et magistrōrum numerus?
Mesa
Ex hīs quī Mexīcī suprēmam corōnam sunt cōnsecūtī et hīs quī alibī eadem
dōnātī sunt, iam Acadēmiae alumnī et illōrum ōrdinī ascriptī, tantus, ut
vix maior sit Salmanticae. Ad quam tantī gymnasiī fēlīcitātem hoc
accessit, ut Alphonsus ā Montufāre, Mexicānus Archiepiscopus, in sacrā
theologiā eximius magister, in seriē et classe doctōrum prīmus
repōnerētur, sīc in litterās et litterātōs affectūs, ut nihil tam ēnīxē
cūret, quam quō pactō maiōrēs semper in rē litterāriā prōgressūs fīant.
Guterrius
Quam rēctē ille: ‘"Dā mihi Maecēnātēs, nōn dēērunt, Flacce, Marōnēs"’. Quī
dēsignantur aut in theologicīs aut in physicīs aut in iūris perītiā, quō
perīculō prīvātum certāmen adeunt?
Mesā
Maximō, honōris scīlicet, quī apud plērōsque vītā potior habētur. Nēmō
enim adeō sibi bene cōnscius est, quī eō in cōnflīctū praefīgī sibi nigrum
cita magnopere nōn vereātur, cum aliōquī nūllus sit unquam undequāque
cōnsummātus.
Guterrius
Eaedem quae apud Salmantīcēnsēs probandī et improbandī sunt litterae Ā et
R?
Mesa
Eaedem omnīnō, trēs tamen fuēre apud antīquōs in ferendīs suffrāgiīs: C,
quae condemnābat, dē quā dīxit ille nigrum praefīgere cita; Ā, quae
approbābat; L et N, quae nōn liquet significābant.
Guterrius
Bibliothēcam nōn habet schola?
Mesa
Erit magna ubi coaluerit. Intereā tamen, quae sunt in monastēriīs nōn
parvae haud leviter iuvābunt eōs quī ipsās adīre voluerint. Sed iam
quaesō, quandō quāle sit gymnasium Mexicānum accēpistī, quae sit
Salmanticēnsis dēscrīptiō, quod audiō in Hispāniā celeberrimum, sī nōn est
molestum, paucīs indicātō.
Guterrius
Rem adeō magnam quis possit paucīs perstringere?
Mesa
Quī potest multīs explicāre, nam Macrobius ā Vergiliō eō versū: ‘"Et
campōs ubi Troia fuit"’, exhaustam et absortam esse scrībit.
Guterrius
Absolvam igitur pauciōribus quam forsan postulantī. Duplex est schola,
altera ab alterā parum disiūncta: superior altera, altera īnferior
dīcitur. Superior multa et eadem amplissima īnferna habet audītōria,
singula cum īnscrīptiōnibus disciplīnārum, quae in ipsīs trāduntur. Ātrium
est prō gymnasiōrum amplitūdine longē lātēque patēns, porticibus
capācissimīs cīnctum, sacellum quoque in īnferiōrī locō ubi sacrum
celebrātur ōrnātissimum, hōrologium suprā ēditō satis locō positum nōn
hōrās modo integrās, sed partēs, duōbus agnīs mūtuō in cymbalum
arietantibus, dēsignāns vidēre est. Antelūcānō prope tempore et sub
noctem, nūllā ferē hōrā intermissā, scientiārum omnium praelēctiōnēs sunt,
singulārumque nōn duo aut trēs, sed multī doctissimī praeceptōrēs exstant,
idemque nōn omnēs ūnīus classis neque eōdem salāriō profitentur: nam
quīdam prīmī, secundī aliī, aliī tertiī ōrdinis sunt, atque ita cum
stīpendia sint dīversa, honor varius nōn eandem ērudītiōnem in omnibus
sequitur. Prīmāriī moderātōrēs et quī dēcrētum ēnārrat, tanquam in bellō
ducēs, potiōrī sunt in locō. Ab hīs secundī, quī vespertīnō tempore, ā
tertiā scīlicet ad quārtam, docent. Scholasticōrum frequentia nūllibi
maior, penes quōs in tribuendīs cathedrīs suffrāgia sunt. Īnferiōrem
scholam multī versātissimīque grammaticī, cathedrārum eōdem ōrdine
moderātōrēs, nōn ūnō et eōdem praemiō cūnctī profitentēs occupant. In
utrōque gymnasiō, praeter eōs quī rēgiā mercēde disciplīnās trādunt, multī
aliī aequē doctī cathedrārum competītōrēs et candidātī, ostentandī ingeniī
grātia et ut favōrem et applausum scholasticōrum compārent, etiam gnāviter
et strēnuē explicandīs scientiārum arcānīs incumbunt. Missa faciō collēgia
innumera, in quibus quīdam ad annum septimum, aliī ad octāvum et eō
amplius, aliēnō sūmptū aluntur. Ex hīs collēgiīs nūllus ferē prōdit, quī
cathedrae candidātus aut rēgiō alicui praetōriō ascrībī vel praeficī aut
caesareum vel pontificium mūnus obīre nōn dignissimē possit. In
monastēriīs etiam quae complūra sunt, prīvātae sunt scholae artium et
theologiae. Variae quoque, nē quid dēsīderēs, litterāriae concertātiōnēs,
vīs dīcam et id quidem ūnō verbō, quod vel prōlixā ōrātiōne assequī nōn
poterō: nōn est in Siciliā tanta frūmentī cōpia, quantus est Salmanticae
doctōrum prōventus. Vestrā tamen Acadēmiā in barbarā et antehāc incultā
regiōne positā, modo etiam nāscēns eiusmodī est inchoāta prīncipiīs, ut
brevī crēdam futūrum novam Hispāniam, ut hāctenus argentī cōpia, ita in
posterum sapientium multitūdine apud cēterās nātiōnēs optimē audītūram.
Mesa
Multa in quam paucissima contulistī, quae in hīs fuērunt lātius
disserenda, rogābō aliās, cum ōtiī plūs nactī erimus. Nunc autem quoniam
merīdiēs appetit, prānsum abeāmus.