Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī - Dialogus Quartus

Pilae palmāriae lūdus.

Persōnae
Gaitānus, Biverus, Manrricus, Mendoza, Lūdīmagister, Vīlicus
Gaitānus
Agite sodālēs, quandō quātuor convenīmus et ad id obscēnae diēs hortātur animōs relaxandī grātiā corporum etiam valētūdinī cōnsultūrī dum ē vēnātiōne Philippus Prīnceps revertitur, pilā volātilī, sī placet lūdāmus.
Biverus
Pauciōribus persuāsissēs nam nōn ēgredī Rēgia, nūbilum plānē tempus imperat, honestissimus est praetereā quod ōrātiōnī tuae dēerat pilae lūsus et quī nōbilitātem maximē deceat.
Mendoza
Ut quid āctum agitis et fraenō indigentibus calcar additis? Quīn potius quotō lūdō cōnstābit victōria quodque victōribus futūrum sit praemium ac quod est prīmum quōmodo comparābimur ēdīcitis.
Manrricus
Secundō lūdō, pars alterutra vincet, spōnsiō erit in singulōs lūdōs nummus aureus et hanc licēbit augēre nōsque duo vōbīs duōbus Gaitānō et Biverō colūdēmus.
Gaitānus
Annuimus etiam sī vōs perītiōrēs sītis.
Biverus
Habētis ad manum pilam.
Mendoza
Quid eā nōbīs est opus? Condūcēmus ipsam in sphaeristēriō ā Lūdīmagistrō ūnā cum chīrothēcīs et calceīs lūsōriīs.
Gaitānus
Dīxistī prūdenter.
Manrricus
Eō dum Lūdīmagister quae sunt lūdentibus necessāria nōbīs quam prīmum porrige.
Lūdīmagister
Prō foribus sunt omnia, chīrothēcās et calceōs induite, pīla dūra est et quae nōn statim concidit, sed quō expedītius dēcertētis et minus gravēminī manicātās vestēs exuite.
Mendoza
Rēctē monēs.
Lūdīmagister
Quantī tamen quod mē scīre oportet contenditis idque victor quot lūdīs feret?
Manrricus
Singulīs lūdīs nummus aureus prōpōnitur, tibique quod videō iam scīre avēs ex victōre argenteī duo prōvenient.
Lūdīmagister
Sapienter coniectāstī sed quoniam hōc in locō prō collūdentium placitis, lūdī lēgēs variārī solent quās servāre est animus ut secundum ipsās prōnūntiem expōnite.
Biverus
Immō vērō tū, quī hōc in sphaeristēriō tamdiū versātus es, quae et locō et nōbīs convenientiōrēs sint, trāditō.
Lūdīmagister
Omnium ergō prīmum lūdī huius numerī sunt quaternī, quīndecim, trīgintā, quadrāgintā quīnque seu antegressiō et aequālitās numerōrum, victōria est duplex aut cum vīcimus signum aut quum vīcimus lūdum, sub fūnem mīsisse pilam aut eā fūnem attigisse, neque utrumque parietem praeter līneam percussisse vitium erit, addenturque tunc adversāriō quīndecim ex volātū remittitur et cāpī, compressāque manū pilā retorquērī potest. Sed ex secundō resultū ictus est invalidus notam quī anteverterit quīndecim habet ibique eā salīvā fīet aut ubi sponte suā cōnstitit aut ubi ā collūsōre nē ultrā dēcurrat, compressa fuerit extrā āream, quī pilam retorserit, dēlinquit. Augēre dēpositum licēbit quibus vīsum fuerit et admittere nōn nisi alterī partī, tēnsus fūnis locum claudit quem occupābit exceptor īdem ipsum relinquet quum ā prōvocātōre victus fuerit quī nihil praefactus pilam mīserit perinde erit ac sī nōn lūserit, id genus sunt alia praecepta quōrum vōs admonēbō cum rēs poposcerit, quae recēnsuī plērīque eōrum quī sē hōc in locō exercent inviolāta servāre solent.
Manrricus
Et nōs sīc eīs astringimus ut sī quod frēgerimus violātae lēgis continuō reī iūdicēmur.
Mendoza
Nōn est cūr partēs sortiāmur, quod iam prīdem in eō convenīmus ut nōs duo adversus vōs duōs contenderēmus, superest victōriae praemium crēdāmus Lūdīmagistrō.
Biverus
Nōn habeō praesentem pecūniam.
Gaitānus
Ipse tuō nōmine spondēbō, modo hodiē mihi reddās bonā fide.
Biverus
Maximē faciam nōlī esse sōlicitus, sed utra pars prior excipiet pilam?
Mendoza
Vestra nempe, quī perītiōrēs estis.
Biverus
Nōn sinam, at forte potius experiāmur utrum optās nūbilum an serēnum.
Manrricus
Nūbilum.
Biverus
Ēn, serēnum, vōs estis priōrēs exceptūrī. Trānsite illūc atque auspicāminī exceptūrī, praestat enim vōs priōrēs lacessī et incitārī.
Mendoza
Age, commīlitō, certāmus gnāviter.
Gaitānus
Nōs quoque nōn sēgniter agāmus, agedum auspicēmur sed prīmum omnium animadvertite sphaeristērium columnīs hīsce claudī, ut quī extrā ipsās pilam remīserit dēlīquisse sē intelligat.
Manrricus
Age, bonīs avibus incipiāmus.
Biverus
Faciō praeludium.
Gaitānus
Excipe iactum praeludiī.
Mendoza
Nōn patiar lūde sīs sēriō.
Biverus
Age nunc pilam in tēctum mittō, iam tē vērē lacessō.
Mendoza
Excipiō, ecce remittō, tū Manrrique, in angulum illum sēcēde, ā latereque semper cōnsiste, ut sī mē pila trānsvolāverit ex resultū retorquēre possīs.
Gaitānus
Eugē, Bivere, nam quīndecim habēmus quod sub fūnem Mendoza pilam retorserit.
Manrricus
Ēmitte pilam.
Biverus
Vah! Utrunque parietem nōn contigī, quīndecim quoque vōs vicitis.
Gaitānus
Lūditō posthāc attentius, nōn enim dē lānā caprīnā aut asinī umbrā agitur sed dē nummīs et quod maius est dē honōre.
Manrricus
Eō dum Mendoza ubi nota sit, observātō, nē ipsam concertātōrēs trānsgrediantur. Bene habet, vīcimus ipsam. Nunc vōs ad hunc locum trānscurrite, nam nōs complēvimus trīgintā.
Gaitānus
Nōn satis sciō, nam paria sunt signa, volō disquīrātur, ad tē referō Lūdīmagister, penes quem iūdicium est.
Lūdīmagister
Antegressiōnem fēcēre contrāriī, iam vicēs commūtāte.
Manrricus
Excipe, Gaitāne, nē nōn praefātum cavillēre.
Gaitānus
Accurre, accurre, Bivere, pilam comprime nē dēcurrat, signum spūtō facitō.
Biverus
Bene habet, longinquum ēmīsī terminum.
Lūdīmagister
Difficulter hanc antevertētis mētam.
Gaitānus
Vīcimus signum, utrīque partī iam est aequālitās numerōrum.
Manrricus
Ēn, tē prōvocō, Gaitāne.
Gaitānus
Ēmitte posthāc melius, nī vīs peius remittam, age, age. Bivere, locum signa quō pīla dēcidit, nē excidat.
Biverus
Posuī notam, iam rūrsus incitā.
Lūdīmagister
Vah, quam dexterē pilam agitātis ut vix conciderit magnō temporis spatiō, iam duās habētis mētās et satis longinquās etiam sī procul magis positās, nōnnumquam praetercurrunt adversāriī.
Gaitānus
Hās nōn facile superābunt.
Mendoza
Falsus es, trānsiluimus, numerum complēvimus quadrāgēsimum nostraeque sunt iam excipiendī partēs, quārē tū, Manrrique, in mediō cōnsiste quoniam in angulum sēcessit Gaitānus.
Manrricus
Semper illūc, cum potest concēdit, sed suum quisque locum strēnuē dēfendat.
Biverus
Tē irrītō, Mendoza, quī in statiōne es.
Gaitānus
Vix ex angulō pilam remīsī, siste eam sēdulō, nam ego hīc dīligenter observābō. Factum bene, fēlīciter cecidit, sēiūnctissima facta nota est: sors est nōbīs aequē bona vōbīscum.
Biverus
Excipe, Manrrique.
Mendoza
Nōn erit iam vōbīs nōbīscum eadem condiciō quī vīctī estis, quod pilam sub fūnem remīserīs.
Biverus
In dubiō rēs est.
Lūdīmagister
Nūlla est contrōversia, peccāssitis, nōn licet iactum repetere.
Manrricus
Vīcimus ergō lūdum.
Lūdīmagister
Ita est, iam secundum auspicāminī.
Biverus
Nōs amplius contendere nōlumus, nisi dē numerō cēdant adversāriī quī nōbīs longē perītiōrēs sunt.
Manrricus
Agite, quīndecimō numerō nōs praecēdite, certāmen ut rūrsus īnstaurētur.
Lūdīmagister
Placet condiciō, neque est cūr repetere lūdum recūsētis.
Biverus
Nīsī nostrae fuerint etiam excipiendī partēs, nōn faciēmus lūsūs repetendī cōpiam.
Manrricus
Et hoc per nōs nōn stābit quōminus concēdātur.
Lūdīmagister
Iam rēs ante inchoātum lūdum in partem vestram inclīnat, Bivere.
Biverus
Trānseō ad statiōnem, ēmitte, Manrrīque.
Manrricus
Ēn tibi.
Biverus
Vix prīmōribus digitīs percussī, quoniam minimē resilīuit.
Manrricus
Volantem saltū attigī retorquērī enim aliter nōn potuit.
Gaitānus
Excēpī volātū, eugē, Bivere, nam, quod oblīquē resilīvit, reflectī ā Mendozā nōn potuit: habēmus quīndecim.
Lūdīmagister
Fallācem resultum fēcit neque pila quae resultū fallit nisi ab exercitātissimō remittī potest.
Mendoza
Ēia! Bivere, nē sine praefātiōne unquam mē prōvocāsse causēre, pilam retorquē.
Biverus
Ā latere mē praeteriit, vērum scīte satis āversā manū retorsī.
Manrricus
Ego tamen revolantem strēnuē sīc reppulī ut vel ipsam petere tibi nōn licuerit. Vīcimus et nōs iam quīndecim, vērum quīndecim aliīs ante lūdum vōbīs ultrō concessīs superiōrēs estis.
Manrricus
Dūrā tēque virum praestā, brevī enim aequābimus numerōs.
Lūdīmagister
Optimē vāticinātus es, iam partī utrīque aequa condiciō est quod exceptor neque ex prīmō neque ex secundō resultū repercutere potuerit.
Gaitānus
Haud lēgitimē quidem.
Manrricus
Commodius mittam posthāc, sed tū vidē, Mendoza, nē pilae obstēs quī ut commodēs potius quam incommodēs hūc vēnistis. Vīcimus tamen, quia scopum trānsiit; iam ēde, magister, numerōs nostrōs.
Lūdīmagister
Quadrāgintā complēvistis penesque vōs est, ut videō, certāminis huius victōriā, quoniam ūnicus vōbīs restat iactus.
Gaitānus
Animum recipe, Bivere, ūna enim salūs victīs, nūllam spērāre salūtem: sed mīrum est notam nūllam hāctenus unquam factam.
Manrricus
Referiās. Nam mittō.
Gaitānus
Bene habet, in angulum remīsī ut petī nōn potuerit, iam rūrsus numerō convenīmus et parī vōbīscum condiciōne sumus. Ut videō, ūnus iactus lūdum fīniet. Quārē, Bivere, persiste. Nam, sī mē dēseris, perīmus.
Manrricus
Nōs victōrēs sumus, vōs autem dēbitōrēs. Nam, cum Gaitānus pilam remitteret, ea fūnem percussit quod, quam magnum sit vitium, omnēs abundē nōstis.
Lūdīmagister
Nōn id satis animadvertī, repetātur iactus, sī placet neque id vōs inīquō animō tulerītis quibus ipsa obsecundat fortūna.
Manrricus
Quīn potius superiōrī condiciōne tertium lūdum inchoēmus ut, aut adversāriī solūtī sint, aut duplum dēbeant.
Gaitānus
Novī ego fortūnam meam quae, sī semel furiat, numquam mītēscit, quō circā nōn est cōnsilium mortuīs, quod aiunt, canibus vēnārī. Quid autem in crāstinum sit futūrum rēs ipsa docēbit, ego autem quoniam tempus est, cum taedā prīncipī obviam prōdeō.