Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī - Dialogus Prīmus

Saltus

Franciscus Cervantēs dē Salazar. Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī. Ed. Juan Pablos. ??. ??. 1554.
Source: Stoa.org
This version created by Meagan Ayer for Dickinson College Commentaries, 2024.

Franciscus Cervantēs dē Salazar. Ad Exercitia Linguae Latīnae Dialogī.
Praefātiō
Clārissimō et eīdem omnibus animī bonīs ōrnātissimō, sacrae Theologiae magistrō, frātrī Alphonsō ā Montufāre, Archipraesūlī Mexicānō, Franciscus Cervantēs Salazārus S.
Paulō antequam in hanc prōvinciam, optātissimus certē, commeāssēs, antistes praestantissimē, Acadēmiae Mexicānae, quae beneficiō et līberālitāte Caesaris ērēcta est, et in quā ipse dīcendī ratiōnem rēgiō stīpendiō trādō, commentāria in Vīvīs exercitātiōnem alumnus mātrī dicāvī, quod nihil tam ex officiō fore putārem, quam ipsī, ā quā et alitus et ēducātus sum, quantum in mē positum esset, referre pariā. Nunc autem fēlīcī tuō adventū, quī deinde secūtus est, ita et eōrum quī ēnārrant, et eōrum quī disciplīnās audiunt, animī novīs quibusdam aculeīs incitātī sunt, ut novās vīrēs novōsque spīritūs sūmant, quō alacrius et prōpēnsius, hī in discendō, et illī in docendō ulterius pergant, brevī omnēs tālēs ēvāsūrī, ut novum hunc orbem, diabolī et īnfidēlium ante hāc sēdem, omnī maculā pūrgātum, Deō Maximō et vērō domicilium faciant. In hīs ego, etiam sī meritīs postrēmus, nōn minus animātus sum, quam solent mīlitēs fortissimō et fēlīcī duce pugnante, ut aliquid nōn omnīnō indignum lūce parārem. Quāpropter, tametsī graviōribus studiīs Theologicīs s addictus essem, dum maiōra mōlior, nihil antīquius dūxī quam Dialogōs hōs, quōs successīvīs hōrīs, īnstitūtum Vīvīs secūtus in rem studiōsae iuventūtis cōnscrīpseram, tibi ūnī, hāc in regiōne studiōrum fautōrī et Maecēnātī, cōnsecrāre, nōn ut quicquam mūnusculō hoc plānē levidēnsī dignitātī tuae addī posse arbitrer, quae sublīmior est quam ut ipsam rēs adeō parva contingere possit, sed ut ipse operī meō in tenebrīs dēlitēscentī, tuō nōmine lūcem et splendōrem afferam. Quārē pater reverendissime et nōbīs omnibus multīs nōminibus observande, iam tuōs (quia tibi nuncupātōs) nostrōs labōrēs sīc fovē et amplectere, ut ad multō maiōrēs longēque graviōrēs nōbīs spem faciās et ad ūberiōrem linguae latīnae cognitiōnem studiōsam iuventūtem magis magisque incendās et īnflammēs. Bene valē, Mexicānae ecclēsiae columen, Acadēmiae decus et novae Hispāniae maximum ōrnāmentum.
Persōnae
Mōrālēs, Mata
Mōrālēs
Placetne mēcum saltū contendere?
Mata
Placet quidem, sed quō saltū et quō praemiō?
Mōrālēs
Victor singulīs saltibus feret ligulam aut sēricam aut coriaceam.
Mata
Praestat sēricam, ut contentiō sit ācrior.
Mōrālēs
Cēterum quoniam saltus est varius, nam aut ūnā tībiā, alterā contractā, aut coniūnctīs pedibus fierī solet, utrō dēcertāre velīs, aperītō.
Mata
Utrāque tībiā minus perīclitābimur. Vērum num adversī aut āversī aut trānsversī, vel simplicī vel continuātō saltū ūtāmur, quod etiam ad lēgem contentiōnis pertinet, statuitō.
Mōrālēs
Nec ego sum Iānus, ut retrōversus tūtō saliam. Eum enim quī id nōn temere tentet, oportēbit Argō oculātiōrem esse. In alterutrum etiam latus agī nōn perinde probō. Nam (quod frequenter accidit) perīculum est, nē implicātīs aut involūtīs tībiīs dēcidās. Quārē, sī vidētur, utraque, versūs arbustum illud, aut intermissō, aut sine respīrātiōne geminātō, quod erit et ēlegantius et ieiūnīs nōbīs valētūdinī salūbrius, saltū contendāmus.
Mata
Rēctē certē in omnibus sentīs, prānsīs enim propter ventris onus, quod sī concutiātur nimium nocet, nōn valdē saltus convenit.
Mōrālēs
Carcer igitur salīva haec estō et mētā arbustum, intrāque hōs terminōs sīc cōnsistāmus, ut quī nostrum cingulum continuātīs duōbus saltibus longius prōmōverit, spōnsiōnem vincat.
Mata
Age tū prior, auspicāre, nam hīc est rānārum et locustārum saltus. Sed peccāstī, quī spūtum citeriōrem terminum magnō intervāllō praecessistī, et cum in secundō saltū intermittere nōn dēbuissēs, paululum conquiēstī.
Mōrālēs
Culpam fateor, vīcistī, Mata.
Mata
Salmacida spolia sine sanguine et sūdōre.
Mōrālēs
Iam tū salī.
Mata
Nē quō graver ad victōriam impedīmentō, pallium hīc pōnō, calceōs exuō ūnā cum veste manicātā, pileum rēiiciō et feminicrurālium astrigmenta laxō.
Mōrālēs
Expedītior erit saltus, sī tē subūculā nūdāverīs.
Mata
Bone Deus, quam procul cingulum prōmōvī! Vērum plānē illud est, nātūram arte iuvārī.
Mōrālēs
Libenter cēdō, nam tū nōn salīre sed volāre mihi vīsus es, agilitātisque et pernīcitātis istīus tuae nōn tam fuit in causā indūmenta reiēcisse quam gracilitās et crēbra exercitātiō.
Mata
Obēsus tū et nātūrā pinguis dignus es quī potius cum cancrō et testūdine incēdās quam ut cervōs sequāris.
Mōrālēs
Parcius ista, et quoniam hoc nōn successit, aliō tentēmus saltūs genere, aut hastae innīxū, cum prīmīs ēlēgantī, aut sūrsum versūs, subductum ad pectus fūnem trānsvolantēs, uter altius pervertat, contendāmus, aut sī minus hoc placet, uter plūrēs amplae huius scālae gradūs ūnō saltū cōnscenderit, experiāmur.
Mata
Tametsī plūs īnsit in huiusmodī saltū discrīminis, nōn dētrectō.
Mōrālēs
Ēvādēs id facile pernīcitāte tuā. Edepol, bellē āctum! quī ūnō saltū intāctōs trānsvolāvī gradūs sex. Iam, Mata, tuae sunt partēs.
Mata
Paululum abfuit quīn octāvum conculcārem. Vīcī rūrsus spōnsiōnem. Iam, sī libet, aliō praemiō dēcertā.
Mōrālēs
Quīn potius nōs hinc domum recipiāmus, nam haec corporum agitātiō, utī trādunt medicī, nōn tam ad lassitūdinem usque, quam ad vegetātiōnem pertinet.
Mata
In tempore profectō, quod iam mē contentiōnis huius taedēre coeperat.